tag:blogger.com,1999:blog-1351253733022687440.post3350065850622554635..comments2024-02-22T07:44:20.538-08:00Comments on Iconoclastes: Dux Apassiorum redivivusIconoclasteshttp://www.blogger.com/profile/12604034358498457575noreply@blogger.comBlogger2125tag:blogger.com,1999:blog-1351253733022687440.post-71719021293830598852017-07-10T08:31:27.277-07:002017-07-10T08:31:27.277-07:00Recte dicis. Puto Carolum May esse ab initio XX sa...Recte dicis. Puto Carolum May esse ab initio XX saeculi fontem ca. 70% scientiae hodiernorum Europaeorum de rebus ad Indianos US-Americanos necnon Fera Occidentalia (Wild West) pertinentibus. Ceterae 30% sunt cinemata revolucralia (Western movies, id nomen Latinum Nicolaus Gross iis dedit - a 'revolucrum', Ang. revolver). Ego felix fui, nam pater me coegit ut legerem haud paucos auctores Americanos, ut J.F. Cooper, Grey Owl, J. London. Ipse tamen C. May dicitur studuisse cautissime "res Americanas", ergo fortasse non tam male vitam Apassiorum rescripsit. Non sum qui hac in re iudicare audeat. Iconoclasteshttps://www.blogger.com/profile/12604034358498457575noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1351253733022687440.post-73743468300977741812017-07-10T08:01:05.751-07:002017-07-10T08:01:05.751-07:00Nemo nisi Europæus illos libros Caroli May umquam ...Nemo nisi Europæus illos libros Caroli May umquam legisse videtur. Modo matrem, cui puellæ cordi fuerat de rebus occidentalibus discere, rogavi an umquam audivisset nomen Vinnetui vel etiam Caroli May; negavit. Omnino, quod sciam, ignotus est auctor inter Americanos: miror autem quod omnibus Europæis notus esse videtur, et oculatus testis ego vidi libros illos in pegmatibus cujusdam amici cum essem in Germania.Nemo Oudeishttps://www.blogger.com/profile/13750722451680473638noreply@blogger.com