sobota, 21 lipca 2018

De sacerdote iuvene...

... parochiae Varsoviensis s. Ladislavi mulier quaedam huius parochiae piissima, amica-vicina mea, mihi sub rosa dixit:
- Tam pulcher est, ut subligar ipsum de cruribus cadit!
Nunc demum intellexi, cur ad missam vespertinam solum haec mulier veniat, praetextu se priori tempore aliquid semper faciendi domi habere.
Ego, nisi casu, ad missas non eo. Sacerdotem pulcherrimum non vidi.

Deus me perdere vult...

... sed fortasse non ope temeti, nam sex menses iam alcoholia non bibo - ullla sine animo difficultate.
Machinatur ergo aliquid aliud. Nam perdere me vult - hoc scio pro certo.

piątek, 20 lipca 2018

Semper-sitiens Zythophilos...

... Troiam pervenit, prope hortum zoologicum Pragensem:
Troiam nosse putat doctus se quisque sed errat.
Regia apud Pragam nomine Troia sita est.
-----
 Visuri ueniunt feras auesque,
magnas quae caueas colunt et hortos,
et uix ullus adit piger uiator

pulchrae moenia regiae refecta.

czwartek, 19 lipca 2018

Poeta (Martinus Zythophilus) vagatur Pragae per urbes...

... ut coniecto, prope ecclesiam cathedralem s. Viti (& Venceslai, & Adalberti). Deo gratia, adsunt huic urbi multa loca, ubi sitim extinguere potes:
Sacra domus Viti, caelum quam tangere credas,
Pragensi media nobili in arce sita est.
Milia tectorum, turres hinc, templa, theatra
prospicis et currus ire redire uides.
Parua uidetur iens uariis sub pontibus unda
formicaque minor repere homo per eos.
Parua quidem spero minime fore pocula nobis,
quae mox praebuerit mensa liquore grauis.

środa, 18 lipca 2018

De caede familiae Romanov (4)

Victorius respondet Iosepho:
Victorius Iosepho Fabro ceterisque legentibus s. p. d.
 Emericum Nagy illius caedis participem fuisse adseveraverat Elisabetha Heresch, historica Austria, sicut Ioannes
Morandi, diurnarius Italus, rettulit in symbola c. t. 'Et Nagy plumbeis glandibus Nicolaum transfodit' (quae symbola
die 8 Febr. a. 1995 in actis diurnis Bononiensibus 'il Resto del Carlino' inscriptis edita est, p. 16). Ut e verbis tuis
deducere licet, Iosephe, nodus rei, de qua agitur, ex homonymia verisimiliter pendet; nam inter nomina necatorum, 
et nomen cuiusdam 'Emerici Nagy' est, sicut legitur in relatione (hoc rettulerat historica supra memorata), quam,
paucis post trucidationis illius diebus, Nicolaus Sokolov, cui munus inquirendae caedis adtributum erat, conscripserat. 

Sed prudentius tu: «identitas hominis comprobari non potest». Gratias igitur tibi ago nec non Xauiero. Vale valeteque.

De caede familiae Romanov (3)

Ignotum mihi factum Xavierus Fran disputationi addidit:
Xauier Victorio ceterisque sodalibus spd:
Nonnullam talius  caedis  culpam rex Angliae habuisse uidetur:
Primum dixit se accipere in exilium familiam imperialem russicam uelle quia imperatrix de domo  regum anglorum nata erat et propter magni momenti auxilium quod  Russiarum imperator in bello mundiali primo Angliae ac Francogalliae dederat. Insuper primus praeses rei publicae Russicae  ipse a Regno Unito receptum pro familia imperiali postulauerat. deinde autemm multas epistulas subditorum suorum accipiebat rex ne talem familiam reciperet. Tandem, timoris causa ne periculosa ei ipsi  hospitalitas fieret, et procul dubio non obliuiscens regem a prima reuolutione Anglica capite damnatum  suppliciumque passum, a primo ministro asylum denegare poposcit.
Valete.

wtorek, 17 lipca 2018

Poetria Anna Elissa Radke dies caninos plangit

De diebus Caniculae
Tito, Chrysanthi, Naomi, Hildae, Maximo et Paulo canibus dedicatum
Vos, caelestia sidera,
Siri praeradians cumque Canicula,
ignem arcete animalibus:
Auditisne canum raucisonum halitum?
Anne ut tardipedes eant?
Prolapsa ore siti lingua perarida est.
Imbres mittite de polo,
ut fontes tumeant et satient canes!
Rursum Bandusiae canam
fontem, qui glacie frigidior siet,
terrestisque canicula
lympha tam gelida mox recreabitur.