Cur nautae inaurem auream in auricula laeva portant?
At non omnes, sed hi imprimis, quibus contigit Promunturium Hornianum
circumnavigare. In laeva auricula, nam Solem orientem – ut mos plerisque est –
petentes, Promunturium a sui laeva navigando habebant.
Alii dicunt aurum in aure nautae pretium esse funeris
inopinati: si quis cadaver nautae in oram undis missum inveniat ac de funere
curet, inauri venum data pecuniam ad sepulturam solutam recuperabit. Aliam
causam inaures a nautis portandi esse superstitionem has facultatem videndi
adiuvare – quae res superstitio putatur, nisi animadvertamus in arte
acupuncturae auriculis adesse punctum ad visionem spectans.
Talia dat in sui libro "Cur nautae natare
nesciunt. Atque aliae mirandae curiositates maritimae (Why Sailors Can't Swim. And other marvellous maritime curiosities)
Nic Compton.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz