Commissio Europaea modo prohibuit usum in terris UE nominis 'butyrum arachidicum' (Anglice
peanut butter), nam butyrum vero non sit. Ita, butyrum non est, sed materiam butyraceam sine dubio habet. Omnes mihi notae linguae hodiernae 'butyrum' in nomine eius habent (excepta Nederlandica, ubi
pindakaas, 'caseus arachidicus'), sed hoc non satis esse eurodespotis - se putant sapientiores esse. Superbia pleni Unionem in absurdum atque abyssum reducunt.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz