czwartek, 7 czerwca 2012

De itinere Cracoviensi (porro)

De itinere Cracoviensi narrans oblitus sum dicere Kingae (aut fortasse Latinius: Cunegundi, licet de hac puella scribendo malit semper manus in eius nomine Latino duplicem 'n' post duas primas litteras ponere) maxime inter varias escas placere carnem crudam (=incoctam) edere, id est bovinam more Tartarorum cum ovis (item crudis) factam. Sicut et mihi! O, puella caelestis, libidinem meam tantopere, tot variis modis evocans!
Ego, Kinga et Martinus ad pocula (licet Kinga nihil fere biberit, propter aliquem morbum, cuius nominis iam non memini) de multis rebus locuti sumus, inter quas etiam de voluptate sexuali in coitu anali assequenda. Nam, ut unus nostrum nuntiavit, viros homosexuales (passivos) maiori cum voluptate eo modo coitu frui quam feminas, cuius rei causam esse prostatam. De hac re quid sentiam, nescio. Sermo erat nihilominus valde iucundus, eo magis quod unus nostrum homosexualis, alter bisexualis, tertius autem heterosexualis est: plena ergo repraesentatio opinionum.

De felibus Arabibusque

Scandali haud parvi nisi fere pugnae ethnicae auctor fuit Mats noster, denuo ergo mihi est de hoc viro incredibili narrandum. Res ita se habebat:
Cum Carolina habitabant ambo in quadam Holmiae parte, ubi hodie satis multi musulmanes (Arabes, Turci) quoque vivunt. Habitaculum iis erat in pedeplanis (=tabulato inferio) alicuius aedis. Tenebant ibi duas feles – matrem et filiam eius, quibus – sicut et ipsi Matsi – placebat diebus aurae serenae aut in fenestra aperta aut in maeniano, in sedili scilicet ibi posito, sedere, radiis solis ad libitum fruendo.
Uno tali die hora circiter altera pomeridiana maenianum e via urbis appropinquaverunt duae puellae gentis Arabicae, post scholam cotidianam domum repetentes. Placebant iis enim valde duae feles. De quibus rogatus, Mats respondit hanc esse matrem, illam matris filiam.
- Ubi autem pater? – rogaverunt puellae. Quibus Mats:
- Pater? Hem... Sicut pater facere solet: munus suum explevit, deinde evanuit.
Puellae, non multum videlicet huius explanationis intellegentes, vale Matsi felibusque dixerunt atque abierunt. Domi tamen statim explanationem mirandam Matsianam absentiae patris felini parentibus suis renarraverunt. Cuius rei effectus erat talis: post dimidiam horae partem prae maeniano Matsiano sex septemve Arabes adulti (parentes scilicet ambarum puellarum necnon consanguinei aut vicini ipsorum) apparuerunt, maledicta in Matsem iacentes eumque obscaenae coram lilberis linguae usus incriminantes. Ut corporis integritatem servaret, decrevit Mats statim apud Arabes veniam petere ac promisit talia similiave numquam porro coram ullis puellis puerisve se dicturum. Qua re satisfacti Arabes abierunt. Duae autem puellae numquam porro ad feles visendas advenerunt.

środa, 6 czerwca 2012

Barba vero limitalis


In mentem venit memoria itineris Sozopolani (in oppidum scilicet maritimum Sozopolim Bulgarorum), quod iter cum matre aestate anni nisi fallor 1979 fecimus, tempore ergo, cum et Polonia et Bulgaria sub dictatura partium communisticarum manebant. Memini longissimam morationem in limite Poloniae et Unionis Sovieticae ac denuo Unionis Sovieticae et Dacoromaniae, propter necessitatem hamaxam traminis mutare (ob latiorem viam ferream Russorum). In finibus autem Dacoromaniae et Bulgariae denuo erat nobis plus solito exspectandum, propter... civem quendam barbatum, cuius photographema in syngrapho (=litteris transitualibus, Anglice: passport) faciem minime barbatam monstravit. Haec res minime placuit telonario Bulgaro, qui miserum virum iussit... barbam statim radere.

Iter Cracoviense


Praeteritos nonnullos dies Cracoviae degens conveni iuvenem Kingam, cui mens mea placet, a corpore tamen (pro dolor!) abhorret, necnon alterum iuvenem ingeniosum, Martinum, qui scit organis in ecclesia canere atque horologia vetera reficere. Hic monstravit mihi a se reparatum horologium omnino e ligno (sic!) exstructum in Silva Nigra Germanorum (Schwarzwald) primis annis saeculi undevicesimi (XIX).
Ceterum in vico sub-Cracoviensi Radwanowice inveni in agris sat magnum numerum carpophylacum, sive avium terriculamenta, seu Priapos – nam Graeci contra aves pomis imminentes simulacra magna Priapi peniformis adhibuerunt.
Ceterum... ut semper in itinere, nimis vini bibi atque adhuc hunc morem pravum superare non valeo. Nihil ergo novi sub sole...

niedziela, 3 czerwca 2012

De ursis (porro)

Finem fortasse ponemus narrationibus Matsianis, minime tamen fabulis de animalibus. Dixi me numquam ursum os ad os convenisse. Sed hoc non est verum. Aut fortasse est. Aut simul et est et deest. Date aures:
Ante decem annos cymbā Esquimensi (Anglice: kayak) per fluctus amnis Narew (in superiori eius parte, prope finem Belorussiae) solus navigabam. Hora erat iam vespertina ac quodam temporis momento, cum directionem occidentalem una cum rivulo recte peterem, sole occaecatus non bene quid ante me haberem conspicere valui. Desivi ergo remigio uti ac fluctibus vectus in summa silentia (praeter aquae tacitam murmurationem) fluebam. Acie oculorum mox recuperata subito intuitus sum... ursum haud parvum in ponticulo (aut potius suggestu hamiotarum) ligneo sedentem. At cymba mea directe hunc ponticulum petebat! Obstupefactus, quasi paralyzatus, timore tamen nullo – ut memini – laborabam, mente autem talem dialogum mecum agebam:
Vox prima: Noli timere, Poloniae boreali, ubi nunc es, omnino desunt ursi!
Vox secunda: Sed quod prae me video ursus est!
Vox prima: Re vera, sed... in Polonia boreali nullum ursum habuimus ab annis sexagenariis praeteriti saeculi, cum vagus quidam ursulus Ruthenus (habent enim Belarussi silvam unam, ubi hae bestiae lege proteguntur, sat procul a fine Poloniae) breviter apparuit.
Vox secunda: Sed quod prae me video...
Tunc subito "ursus" in duas partes diruptus est, quae magno cum strepitu caudarum in altam aquam se proiecerunt. Duo castores hi erant, qui unus ad latus alterius stantes oculis sole occaecatis aspectum ursi praebuerunt, habebant enim eiusdem coloris (i.e. fuscam) pellem ut pellis ursina.

De modo se pretegendi contra morsus canis

Idem Mats (Latinius fortasse: Matthaeus) talem modum corpus a morsibus canis protegendi mihi narravit:
A cane petitus pronus humi te proice, cruribus flectis (ita ut calces nates tangant), plantis autem manuum faciem (oculos) protegentibus. Tale corpus canis "nesciat" quomodo mordeat, nam mordere solet tantum partes membrorum ultimas, ut sunt pedes aut manus.
Hoc didicit Mats in exercitu Suetico stipendia merens.

piątek, 1 czerwca 2012

De modis se protegendi contra animalia nociva

De aliis autem (praeter culices) animalibus homini molestissimis talia audivi:
Ursum, cum inspicias te petentem, fugam fac quam celerrime, semper tamen pone te relinquendo quidquid cibi tecum habeas. Hac esca satis factus ursus te ipsum verisimiliter porro non petet. US-Americani tamen in Feris Occidentalibus (Anglice: Wild West) habitantes, ubi ursus Grizzly hominibus valde nocivus degit, dicunt ultimam contra hunc salutem fore humi pronum te proicere mortuum simulando. Nam a quibuslibet cadaveribus abhorreat iste "ursulus".
Ego numquam – deo sint gratiae! – ursum os ad os conveni, licet in iuventute tempus sat longum triverim in Montibus Vescadensibus (Bieszczady), quibus ursi adsunt. Semel tantum, abhinc ante quattuor annos, cum uxore tunc mea Dorothea per silvam Thuricensem Slovacorum ambulantes vestigia plantarum ursinarum nivi impressa conspeximus. Permagna vero erant haec vestigia, ne ea confunderes cum aliis animalibus. Statim decrevimus nos de via declinare domumque repetere, nam e somno hiemali excitatos ursos dicunt non semper maxima cum "humanitate" se gerere.
Amicus autem quidam meus Australianus, cum ambo linguae Sinicae Pecchini una studebamus, hos me duos modos contra lamias marinas (Anglice: sharks) adhibendos docuit: lamiam cum te appropinquantem vides, aut sine motu (si fieri potest) in aqua haereas, aut lente natando directionem... ipsius lamiae petas (sic!). Nam lamias numquam hominem consulto petere, semper per errorem eum aliam praedam esse (ut praesertim phoca) putantes. Quae praeda semper, lamia a se conspecta, quam celerrime fugit; si ergo non fugit, non est praeda – tunc lamia marina ictum suum desinat.
Hem, quid de talibus (coram urso mortuum simulare, lamiam marinam petere) dicam? Facile cogitatu, difficilius fortasse factu...