Eadem fere ratione ut in casu Liberae Urbis Gedani, anno 1945 nihil constitutum est de futuro statu duarum terrarum sociarum Hitleris: Slovaquiae et Croatiae, nam ambo exsistere cessaverunt una cum interitu Germaniae Hitlerianae (Slovaquia facta est pars Bohemoslaviae, Croatia autem Iugoslaviae – quarum terrarum partes, seu potius res publicae autonomae, ambae fuerant tempore inter duo bella mundana). Nemo tunc (anno scilicet 1945) praevidere potuerit ambas sui iuris statum recuperaturas, quod contra praevalentem opinionem evenit annis 1991 (Croatia) et 1993 (Slovaquia). Ambae terrae renatae statim declaraverunt se nulla responsabilitate teneri pro actis ambarum civitatum Hitlerianarum, multi tamen iuris internationalis periti aliter de hac re sentiunt. Si hi recte putant, Slovaquia... adhuc in statu belli est, quem anno 1941 indicavit USA, Britanniae necnon Unioni Sovieticae, dum Croatia – solis USA et Britanniae (nam regimen Croatiense numquam officialiter bellum Moscoviae denuntiavit, licet milites voluntarii Croati, ornatum militarem Germanorum induentes, huic bello participes essent).
poniedziałek, 14 stycznia 2013
niedziela, 13 stycznia 2013
De Libera Urbe Gedano semper viva
Libera Urbs Gedanum (Polonice: Wolne Miasto Gdańsk, Theodisce: Freie Stadt Danzig) fuisse civitatem Pactu Versaliensi creatam, ut contentio inter Germanos (qui, secundum varias fontes, 85-97% cives huius civitatis essent) et modo renatam Poloniam (ad quam officialiter urbs Gedanum per multa saecula pertinebat) sedaretur.
Libera Urbs Gedanum de facto annis 1920-1939 exsistebat ac geographice continebat hodiernam urbem portuosam Gedanum necnon ei vicinam urbem minorem Sopot/Zoppot (ubi e.g. domus aleatoriae lege habebantur, dum in Polonia, et, ni fallor, in Germania tales domus teneri prohibebatur). Deinde, anno 1939, post invasionem Poloniae, ambo urbes vi in ditionem Germaniae redactae, anno autem 1945, post interitum Germaniae Hitlerianae, una cum magno tractu terrae adhuc Germanae (regionum scilicet Pomeraniae, Borussiae et Silesiae) a Polonis captae sunt.
Sed, ut patet, neque Postampii (Potsdam), ubi anno 1945 moderatores USA, Britanniae et Unionis Sovieticae de rebus futuris et victae Germaniae et aliis terris Europae orientalis pacti sunt, nec postea umquam status officialis Liberae Urbis Gedani disputabatur. Ita haec civitas Versaliae nata... de iure porro exstat, neque annexio a Germanis anno 1939 nec annexio a Polonis anno 1945 facta internationaliter umquam agnitae sunt. Nam, si putamus urbes Gedanum/Sopotem una cum aliis Germaniae orientalis partibus a Polonia anno 1945 iure sumptas esse, eodem factu quasi agnoscimus legalitatem annexionis Liberae Urbis Gedani a Germania Hitleriana anno 1939 factae! Si autem aliter putamus, quasi agnoscimus Liberam Urbem Gedanum porro exstare...
Ceterum, usque diem hodiernum exstare in Germania magistratus Liberae Urbis Gedaniae, sive Consilium Gedanorum, anno 1947 electum et anno 1951 probatum a suffragiis habitis in Germania (occidentali) inter profugos Gedanienses (quibus suffragiis participasse dicitur magna pars civium huius civitatis anni 1939, qui adhuc, anno scilicet 1951, vivi essent).
De nominibus agminum speculatorum
Cum amicis ruri diu ac copiose collocuti sumus – ego scilicet et Lesbia – de agminibus speculatoriis variarum gentium. In mentem venit revelatio: nos, sex collocutores, omnes plus minusve eadem nomina (aut potius acronyma) horum agminum scire. Quae sunt, praeter nomina agminum (hodiernorum et praeteritorum) nostrae patriae, (e memoria scribo):
- SIS, MI5 et MI6 Britannorum
- FBI et CIA Americanorum
- CzK, NKVD et KGB Sovietorum
- Abwehr, Gestapo, BND et Stasi Germanorum
- Kempeitai Iaponum
- StB Bohemorum
- DB Iugoslavorum
- Mossad Israelianorum
- ISI Pachistanorum
Mirum esse nos immo talia nomina scire, de Francogallicis e.g. Italisve nil audisse.
piątek, 11 stycznia 2013
Ferdinandus, non Franciscus
De domino Ossendowski (1876-1945) nuper scribens pro 'Ferdinando' usus sum nomine 'Franciscus'. Ignoscite, lectores cari! Ceterum vir erat re vera ingenio incredibili.
czwartek, 10 stycznia 2013
De 'smuts', daemone Livonorum parum noto
Smuts est nomen daemonis, de quo paucissimas res tantum scimus e scriptis ethnologorum XIX saeculi, qui tunc moribus opinionibusque rusticorum Livoniae (=hodierna Latvia) studebant. Smuts ita credebatur esse larva infantis puellae a sui matre occisae (imprimis in aqua demergendo, ut mos interdum ruri erat infantes contra voluntatem conceptos vita privare). Larvae tales deinde per mundum vivorum vagarentur per eundem numerum annorum, ut, si mortuae non essent, vixissent.
Smuts est certe daemon hominibus nocivus, ebrios exempli gratia post cenam (in caupona) domum noctu reposcentes per avia loca densasve silvas ducit, ne viam rectam invenire sciant. Aut, formam canis nigri adoptans, in tergum hominis prosilit ac se ferre iubet. Unde desilire omnino nolit nisi a portatore sui perterritus precatione lingua Latina facta.
De ideis salutariis in summa necessitate excogitatis (2)
Praedium animalium (Polonice: Hodowla zwierzątek, Anglice: Animal Husbandry) esse nomen lusus aleae, quem excogitavit anno 1943, tempore scilicet alterius belli mundani, mathematicus Polonus Carolus (Karol) Borsuk. Luditur in hoc lusu aleā duodecim laterum, quibus – loco numerorum – monstrantur iumenta (equi, vaccae) aliave animalia praedii (sues, oves, lepores). Accedit canis – animalium tutor contra hostes: lupum ac vulpem.
Ludunt duo, tres aut quattuor homines, quorum quisque praedium suum habet et conatur quam maximum numerum animalium utilium tenere atque ab incursibus luporum vulpiumque servare.
Sola ratio huius lusus aleae inveniendi erat necessitudo familiam domini Borsuk sustinere, nam ipse mathematicus officio salarioque privatus est postquam occupatores Germani Universitatem Varsoviensem anno 1939 clauserant. Quod huic familiae optime evenit: multi enim primum amici universitarii professoris Borsuk deinde alii homines ludum hunc adamaverunt ac multi aleas manu mathematici uxoris, Sophiae Borsuk, factas pictasque pecunia emerunt.
Ludus in tumultu finis belli in desuetudinem abiit, sed in annis nonagenariis vicesimi saeculi reintroductus est – nepotibus Borsuk consentientibus - a quadam domo editoria nomine Granna. Nunc, ut auditur, gratiam sibi alea haec animalis invenit etiam in aliis terris et adsunt ei versiones lingua Anglica, Germana atque Italica confectae.
środa, 9 stycznia 2013
De ideis salutariis in summa necessitate excogitatis (1)
Ineunte anno 1921 agmina Sovietica effugiens Franciscus Ossendowski – peregrinator, scriptor, diurnarius et speculator primum caesareae (tsaricae) Russiae, deinde regiminis Poloniae - pervenit in Uliastai, urbem occidentalis partis Mongoliae (in via autem magnam partem Sibiriae, Tibeti atque ambarum Mongoliarum, externalis scilicet et internalis, emensus est). Unde sperabat se porro per regiones Sinicas Iaponiam petere ut illinc, per maria nave vectus, Europam patriamque recuperaret.
Sed res pessime ei eveniebant, nam una ex parte a militibus Sovieticis Mongoliam invadentibus, ex altera anarchiā tumultuque in borealibus Sinarum provinciis regnantibus prohibitus est ex ube Uliastai in ullam directionem proficisci. Accedebat quod pecunia sibi – necnon sui collegae, quocum fugam e Russia ceperat – iam omnino fere deerat.
Rebus ita stantibus decrevit Franciscus ille laborem quendam suscipere ut pecuniam sibi compararet. Quid tamen faceret in medio tumultu bellorum? Consilium cepit... iter suum Sibiriacum, Tibetanum et Mongolicum describere et fabulam exaratam mittere divulgatum ad redactores nonnullarum ephemeridum, quae Sciamhaevi (Sinice: Shanghai) lingua Anglica- et Russica apparebant (Sciamhaevum erat tunc enim vera cosmopolis). Per decem epistulas missas unum tantum responsum accepit una cum viginti quinque yuan (nomen monetae Sinensium) salarii pro symbola divulgata.
Qua pecunia non longe potuerunt ambo collegae vitam sustinere. Decrevit ita Ossendowski se... dictionarium Sino-Anglicum (quod ca. quinque milia verborum contineret) scripturum, ad usum colonorum mercatorumque Sinensium, quorum sat magnus numerus in tribu Serica urbis Uliastai habitabat. Scripsit deinde opus tale dum amicus suus viginti quinque dictionarii exemplaria manu rescribendo exaravit. Hoc inceptum, praeter opinionem, haud parvam copiam pecuniae ambobus praebuit. Qua instructi, rebus in Sinis ad tempus paululum quietioribus, iter Iaponicum mox susciperunt.
Ceterum confecit quoque Ossendowski vocabularium Russico-Mongolicum necnon Russico-Soioticum (quae est lingua gentis nomadicae Soiotorum), nam linguarum erat peritissimus.
Ceterum confecit quoque Ossendowski vocabularium Russico-Mongolicum necnon Russico-Soioticum (quae est lingua gentis nomadicae Soiotorum), nam linguarum erat peritissimus.
Subskrybuj:
Posty (Atom)