czwartek, 24 stycznia 2013

De inventoribus machinarum

Tymon, maritus Lesbiae, est diurnarius de rebus scientificis pro variis ephemeridibus scribens. Hic olim symbolam divulgavit de quodam studioso Iaponico, qui sperabat se inventurum structurumque machinam... titillandi. Nullo enim modo homini contingit se ipsum digitis mulcendo ad titillationem adducere, necessaria semper est alterius hominis manus. At ebrius tunc oblitus sum finem narrationis: successeritne studiosus Iapo in opere suo an non?
His dictis, in memoriam venit alter inventor, Polonus, supradicto Iapone sine dubio cerritior, qui asseverabat se invenisse machinam per tempora retrorsum ambulandi. Tunc mihi munus apud agenturam Reuterianam Varsoviae fuit, quo uno fere quoque die, horis subvespertinis, telephonare solebat inventor noster rogans, ut de machina a se inventa scriberemus. Primum urbaniter cum eo agebamus, sed cum nimis molestus nobis factus sit, amica mea ei per telephonum dixit: "Rogo, domine care, telephones ad nos heri!"
Hoc a se audito, numquam denuo telephonavit.

Telae psychotropicis textae

Hans Peters et Peter Witt, zoologi universitatis studiorum Tubingensis, fuerant quinquagenariis annis praeteriti saeculi primi studiosi, qui araneas substantiis psychotropicis nutrirent. Ut cibum enim insectis retistructoribus praebere solebant strychninam, morphinam, dextroamphetaminam (qua substantiae psychotropicae vulgo nomine speed notae producuntur), mescalinam, diaethylamidum acidi lysergici (LSD), coffeinam, psilocybinam (est substantia, quae in fungis halucinogenis invenitur) necnon luminal (phenobarbitalum) ac postea, nam demum anno 1959 inventum est, etiam valium sive diazepamum. Experimenta haec conducta ab ambobus sunt ut mutationes notarentur in structura araneorum ab insectis substantiis psychotropicis sopitis textorum. Supradictorum duorum Germanorum opus pergit hodie diurnarius Helveticus Reto Schneider, qui nonnulla nova genera psychotropicorum diaetae aranearum addidit. Secundum quem: - foedissimas omnium ac maxime chaoticas telas texere araneas communi coffeina imbutas - cannabi sativa (Indica) sumpta, opera aranearum fieri pulcherrima - LSD autem producere retia simplicia, sed fere geometrice regularia. 
Ceterum repertum est araneas - qualicumque substantia adhibita - semper hora quarta matutina incipere opus suum texendi, ut facere solent quoque sine ullo usu psychotropicorum.

środa, 23 stycznia 2013

De homine nivali pittacio epistulari honorato

In Bhutania – regno illo Himalaico – usque annos sexagenarios vicesimi saeculi multi incolae homines feros nivales (Tibetice: yeti) exstare putabant, multique se in eos quondam in via incidisse affirmarent. Anno 1966 officium postale huius civitatis pittacium epistulare ediderunt, quod bestiam nivalem, quasi animal commune vivens, monstrabat. Nunc autem peregrinatores Bhutaniam petentes nuntiant minorem minoremque partem civium talia credere.
Num emortui facti sunt yeti spatio praeteritorum quinquaginta annorum?

De tristissimo die anni

Modo praeteritus dies Lunae tristissimus dies totius 2013 anni a nonnullis putatur. Ut citem fratrem Thomam Crean, sodalem Gregis Latine Loquentium, qui multo melius rem narravit quam ego umquam possem:
"Dies hodierna a nonnullis 'blue Monday' vocata est, id quod ad litteram 'dies lunae caerulea' significat, vel latinius, 'dies lunae animorum demissorum'. Quod insolitum nomen propterea accepit, quod tertia dies lunae in mense ianuario, gaudiis natalibus iamiam discessis, vernalibus nondum accessis, prae omnibus in anno dies censetur in qua homines lugubres videntur. Mihi tamen nix in plateis tectisque Legecestriae  nunc iacens et nitens speciem praebet laetissimam."

sobota, 19 stycznia 2013

De more Moscovitarum ursos domi tenere

In encyclopaedia Wikipediana de imperatrice Russiae Elisabetha Romanova (1709-1762) legens inveni et hunc nuntium: "Prohibuit illa incolis Moscoviae domi aut in palatiis ursos tenere, qui tempore diei catenati fremitus minaces in homines praetereuntes iactarent at noctu ipsi libere per vias urbis grassarentur".

piątek, 18 stycznia 2013

De theoremate chronologiae novae

De hypothesi temporis phantasmatici scribens omnino nescivi graviorem similem "haeresim" in Russia (et alibi) permanere, notam nomine theoriae chronologiae novae. Amica quaedam Russa me modo certiorem de hac cogitandi ratione fecit.
Chronologiam novam esse nomen theorematis a mathematico Russo Anatolio Fomenko annis 1973-80 inventi, qui nisus est similibus ideis Nicolai Morozov, Iohannis (Jean) Hardouin necnon (partim saltem) Isaaci Newton.
Secundum theorema Fomenkianum, historia humanae civilisationis multo iunior est quam discimus in schola necque aliquid certum dici potest de rebus veterioribus quam saeculum XI post Christum natum (si haec expressio omnino adhiberi hic potest, nam ipsius Christi mortem credit Fomenko evenisse anno – sc. traditionaliter computato - 1185). Putat quoque pyramides Aegyptias structas esse saeculis XI-XIX, testamentum vetus scriptum saeculo XVI nisi etiam serius, licet novi testamenti originem concedat fuisse priorem). Bellum Troianum et bella a militibus crucesignatis in Palaestina gesta putat re vera idem bellum fuisse, deinde incursus Mongolicos in Europam fuisse de facto invasionem Russorum (Cosaccorum). Insuper, non credit Fomenko methodum radiocarbonicam neque dendrochronologicam efficaces esse, nam producant errores a 600 usque 1.800 annorum.
Certe a plerisque studiosis theoria Fomenkiana censetur minime scientifica.

środa, 16 stycznia 2013

De hypothesi temporis phantomatici

Anno 1991 diurnarius Bavarianus nomine Heribert(us) Illig proposuit "theorema temporis phantomatici", secundum quod spatium annorum Domini 614-911 re vera numquam fiebat atque horum annorum computationem esse effectum aut erroris in calendario interpretando aut falsificationis actorum (documentorum) ad id tempus spectantium. Ad talem "revelationem" adduxit Illigem imprimis retardatio calendarii Iuliani calendario Gregoriano comparati. Nam, ut scimus, tempore solari sive astronomico tardius procedit calendarium Iulianum passu unius diei per quosque 128 annos; nihilominus, anno 1582, cum calendarium novum a papa Gregorio XIII propositum sit, additi sunt ei decem dies at non tredecim (ut fieri, secundum computationem Illigianam, deberet).
Inter alia argumenta pro sua thesi testantia numerat Illig paucitatem rerum ab archaeologis inventarum, quae ad tempus AD 614-911 spectarent necnon "irregularitates", quae evenirent in applicando ad eodem spatium temporis methodum radiometricam ac dendrochronologicam.
Deinde putat personam Caroli Magni (necnon totam historiam dynastiae Carolingorum) esse mystificationem consulto in libros historicos introductam iussu caesaris Ottonis III et papae Sylvestri II.