Tempore cenae apud navarchum* A. (quocum mense Maio in
litore Gallico prope Massiliam una nave velifera navigabamus), quinquagesimum vitae sui annum
finitum modo celebrantem, subito me appropinquavit amica Eva, satis iam ebria,
rogans:
- Dic, quomodo "castorem" meum componam?
Obstupui. "Castor" enim est - more
Americanorum, qui linguam nostram vulgarem intravit - nomen capillorum
pubicorum mulierum. Quid tamen mihi ad pudenda Evae, amicae, quacum numquam
Venerem una colebamus? Interdum secreta sua ante me detegit, interdum consilium
in re quadam petit, sed.... nihil porro.
Mox intellexi hoc tempore quoque de consilio agere. Aliquantulum
audacter, gratia alcoholis, consulere me Eva voluit, quomodo capillos pubicos
componeret, nam proxima septimana petitura est quasdam Insulas Carribicas, ubi
conveniet amasionem sui, negotiatorem Californiensem, quem semel per annum
tantum videt (ambo enim familias suas habent, neque multum temporis ad "nugas
amatorias" exercendas). A marito omnino neglecta nemini per totius anni spatium
pudenda sua monstrat, neque valde curat ipsa de comptu capillorum pubicorum.
- Dic, qualis "castor" nunc viris maxime placeat?
Quomodo componatus?
Ipse nesciens quid suaderem, auxilium apud nonnullos iuveniores
compotitores rogavi. Mox habui picturam harum rerum ita ab his explanatam:
- omnes puellae et mulieres Americanae aream pubicam
radunt
- puellae Polonae maxima ex parte aream pubicam radunt,
mulieres autem nostrae provectioris aetatis eos irrasos relinquunt
- nonnullae puellae (imprimis Gallicae) spiritu
rebellatorio praeditae capillos inferiores comptu Irocesiano tractant, tenuem
scilicet lineam capillorum in medio gremio relinquentes.
Consilium dedi Evae morem Irocesianum – quasi neutralem
- sequi, nam:
1/amator eius est Americanus, sed...
2/ipsa est Polona, non iam valde iuvenis, atque...
3/adest ei aliquid spiritus rebellatorii, praecipue cum
ebria sit, ergo saepe.
Animo agitato exspectabo reditum Evae in patriam.
* fortasse rectius: praefectum navis, capitaneum