wtorek, 23 grudnia 2014

Nox longissima... minime

Scimus noctem 21/22 Decembris, solstitii scilicet hiemalis, quam modo habuimus, in hemisphaera septentrionali longissimam esse omnis anni. Colin Schultz, blogarius scientiarum peritus, repperit hanc hornotinam noctem longissimam quoque esse omnium temporum. Cur ita? Nam – si bene eum intellexi – secundum theorema "displosionis initialis" (Big Bang) omnia in universo moventur lentius lentiusque, ergo quoque rotatio nostrae Terrae, quae unoquoque anno Solem circumeat miliardaria (verbi gratia) horae parte lentius. Ita ratiocinatus, Schultz callide noctem 21/22 Decembris huius anni pronuntiavit longiorem fore quam eadem nox praeteriti necnon cuiuslibet praeteritorum annorum, longissimam ergo omnium noctium post memoriam gentium, licet tantum parvissima temporis parte longiorem quam eadem nox 2013 anni.
Sed caute, revelator! Alii rerum coelestium periti, Steve Allen et Ryan Hardy, correxerunt sententiam Schultzianam, dicentes noctem hornotini solstii hiemalis longissimam omnium temporum non fuisse propter causas geologicas temporarias, ob quas praeteritos saltem quadraginta annos Terra citius rotetur quam antea – verisimiliter propter glaciem liquescentem in cardinibus mundi, quod phaenomenon efficiat massam terrae magis condensatam (denuo, agitur hic de miliardariis vel similibus partibus planetae nostri dimensionis).
Monitionibus gratanter acceptis, veniam apud lectores petivit Schultz. Dicit nunc autem longissimam omnium noctium fuisse noctem 21/22 Decembris anni... 1912. Cur autem hunc annum elegerit, nescio (explanationem non animadverti).


poniedziałek, 22 grudnia 2014

Pisces-castratores in Mari Baltico!

Vae viris Polonis, Germanis, Russis, Baltis, Suetis et Finnis! Nolite porro corpora nuda undis praebere - in oris maris Baltici crescit piscis, cui testiculos natantium mordere placet! (At habet Balticum amatores natandi etiam hiemales, ut ipse huius symbolae auctor.)
Agitur de Colossoma macropomum, familiae Serrasalmidarum ('serram' in nomine Linnaeano animadvertite!), id est piscium piraniis (Pygocentrus piraya) similibus. Cui pisci habitas naturalis est in fluminibus Amazonum necnon Orinoco, sed ab hominibus in Europam Orientalem portatus hic in fluviis alumnis Maris Baltici, nullo sibi – praeter piscatores – hoste praesenti, crescere coepit, imprimis in inclavia Russorum Regiomontana (circa scilicet urbem Kaliningrad).
Colossoma macropomum adultus longitudine est plus quam unius metri, pondere 40 chiliogrammum. Vivit in fluviis, sed ad tempus quoque in aqua salsa litorali manere valeat – ita per ora Maris Baltici propagare a studiosis putatur.
Cur autem in viros nudos natantes interdum incurrit – quod saltem in America Australi eveniat – praecipue testiculos petens? Ichtiologi putant eum testes per errorem pro nucibus habere, quas libenter comedat. (In mentem venit distichon abecedarium Nicolai Simonidis: Thraces sunt aspectu truces / testes tales sunt ut nuces.)
Deo gratia non venatur colossoma – piscis notus quoque nomine Indianorum pacu – gregatim, ut sui consanguineus, pirania infamis, facere solet, neque carnem, ut ista, petit, sed plantas. Si ergo viri in mari natantes subligaribus vestiti manebunt, nullius periculi erit iis in "castratorem" hunc incurrere. Cuius rei memor sine dubio erit Iconoclastes vester, proxima vice frigidissimum mare intrando.

niedziela, 21 grudnia 2014

De bibliomaniaco mundi maximo

Bibliomania – et fortasse, ut nonnulli medici putant, schizophrenia - laborans Stephen Blumberg, cives Minnesotanus anno 1948 natus, in 268 bibliothecis US-Americanis et Canadianis furatus est 23.600 libros. Qui libri, tempore istius furis primae apprehensionis, id est anno 1990, a peritis aestimabantur esse valoris 5,3 milionis dolariorum. Deinde damnatus est Blumberg in 71 menses carceris, licet ante iudices asseveraret se tantum "liberasse" volumina, quae apud se "melius se habebant quam in frigidis aulis bibliothecarum, ubi nemo eos legeret praeter ignaros". Anno 1995 e carcere dimissus, libros furari pergebat, deinde ter apprehensus et in vincula ad tempus nonnullorum mensium damnatus est (annis 1997, 2003 et 2004).
Inter volumina, quibus hac sua arte potitus est, dicitur esse "Liber Chronicarum" in lucem anno 1493 Norymbergae datus.

Praeter libros furabat Blumberg quoque res varias, ut dicuntur, antiquas, ut vitra picta aut parva ornata supellectilis.   

poniedziałek, 15 grudnia 2014

Linguae poppysantes

Linguae poppysantes familiae Khoisan (quibus gentes in Africa meridionali plerumque degentes utuntur) a multis creduntur esse veterrimae omnium sermonum terrae. Professor Roman Stopa studebat iis annos 1935-36
Soni poppysantes sunt consonantes, qui efficiuntur motu sugente labiarum aut linguae. Audiuntur sicut "displosiunculae" atque imprimis eveniunt in initiali syllabae parte. Studiosi cernunt septem genera "poppysmatum", poppysmata scilicet labialia, labiali-dentalia, retroversa, dentalia, lateralia, alveolaria et cerebralia.
Genera nominum/rerum – ut nostrum genus masculinum, femininum et neutrum – apud Khoisanophones sunt:
res robustae et tenues (ut e.gr. mas)
res humiles et infirmae (ut e. gr. mulier)
res ceterae, communes
Professori Stopa linguae poppysantes similes esse videbantur sermonibus... simiarum. Et "homines silvarum" enim et simiae (imprimis cympansia, sive Linnaeanice Pan troglodytes) similiter nuntiant se exempli gratia famem habere, similiter quoque consonante "m" (labiali) utuntur, cum fructus conspiciant. Eodem sonitu admonent de introitu elephantium, similiter "nuncupant" carnem in proximitate apparuisse recentem.
Hodie certe tales opiniones ut phyletico odio plenae haberentur. Annos autem tricenarios praeteriti saeculi, cum disciplina eugenica floreretur, saepe in orbe scientifico, in Europa saltem, talia publice pronuntiabantur.

sobota, 6 grudnia 2014

Horror quem in insula Patmos passus sum

Patmi in insula Sporadum, ubi ante duos menses navi velifera cum amicis navigabam, rem horribilem passus sum. Spelunca Iohannis Theologi necnon monasterio eius nominis conspectis, birotam motralem (Anglice motor bike) mihi conduxi, qua vehebar in montem quendam in septentrinali insulae parte, mulierem meam Catharinam in sella altera (i.e. post tergum meum) ponens.
In quodam vico titulum cauponae conspeximus et fame laborantes nos ibi pransuros decrevimus. Cibo autem sumpto in latrinam veni, ubi... horror, quem semper timueram, tandem in vita mea evenit: claustrum vetustum - cum, cacatione perfecta, ianuam aperire conarer - subito defunctum est (sonum audivi mechanismi metallicei fracti). Captivus ergo latrinae factus sum! Auxilium magna voce petere coepi, sed nemo me audivit. Certe scivi aliquem citius aut potius illuc adventurum, pessimo in casu Catharinam, sed illa scit mihi saepe diu in latrina manere placere. Per fenestram prospexi atque abhorrui: ante me abyssum decem metris altum!

Tunc caupo casu in latrinam venit, fortasse mincturus, ec, claustro manu forti a se fracto, me captivitate liberavit.

poniedziałek, 20 października 2014

De professore Religa necnon cordibus a se transplantatis

Modo in cinematographo vidi pelliculam biographicam "Dei", tractantem de vita professoris medicinae Sbignei (Zbigniew) Religa (1938-2009), qui primus in Polonia coepit (a. 1985) corda hominibus transplantare, contra vim permultorum tunc cardiochirurgiae peritorum. Quem hominem licet ipse numquam cognovissem, domui eius bis aut ter adfui, nam amicitia iunctus eram cum filia professoris, Margarita (Gosia) Religa, quacum tunc litteris Sinicis studebam (hodie est ipsa directrix cathedrae sinologicae Universitatis Varsoviensis).
Occasione pelliculi multi diurnarii de professore Religa in actis diurnis modo scipserunt, commemorantes etiam audaciam coram ipsius morti, cum enim in fine vitae contra carcinoma pulmonare pugnaret, publice in percontationibus diurnariis dicebat plus minusve talia:
- Bene, mox moriar, sed quid tunc? Nonne omnes morituri sumus?
Ut notum est, in nosocomio professoris Religa ab anno 1985 super septingenta corda hominibus variis morbis cardiacis laborantibus implantata sunt (extracta imprimis e cadaveribus victimarum infortuniorum viariorum).
In pellicula monstrata est quoque operatio chirurgica, qua professor Religa homini quodam cor novum exspectantem, videns vetus cor patientis mox moriturum, cor... suinum transplantavit, quod, ut sperabat, sustentaret aegrotum spatio nonnullorum dierum. Pro dolor, homo hic tunc mortuus est, nullis datoribus cordis cito inventis. Quam rem professor Religa et collaboratores sui tunc coram prosecutore publico hanc rem investigante celaverunt.

Unus diurnariorum his diebus de professore Religa scribentium nuntiavit autem rem vero incredibilem. Ex indagatione enim horum super septingentorum hominum novis cordibus instructorum (quorum maxima pars viri sunt mediae aetatis, fortasse quia viri saepius morbis cardiacis laborent quam mulieres) patet multos eorum tempore quodam post chirurgiam divortionem cum uxore petivisse ac novam, iuveniores sibi coniugem invenisse. Optime ergo funguntur corda nova a professore (et hodie a discipulis eius) aegrotis implantata! 

środa, 8 października 2014

Ars supervivendi secundum Ursum Grylls: quomodo nos tempore tempestatis tonitruosae agamus, sive de probabilitate statistica

Scimus veteres Graecos Romanosque sperare se tonitrua abigere posse poppysmatis ("fulgetras poppysmis adorare consensus gentium est" – scripsit maior Pliniorum). Postea, saeculo XVIII, Beniaminus Franklin alexiceraunon sive apagogum fulminis invenit. Adhuc tamen saepe in silvis aut montibus itinerantes nulla huius modi protectione uti possimus. Tunc suadet Ursus (Bear) Grylls manere, tempore scilicet tempestatis tonitruosae, in loco quam humillimo, fugere autem loca aperta, arbores solitarias necnon rupes prominentiores. Si fieri potest, debeas se humi recumbere in aliquo loco sicco, procul a rebus metallicis; bene quoque sit si horologium atque ulla ornameta metallica corpori deponas.
Dicit quoque Ursus noster intrepidus seipsum tempore quadam tempestatis fulminosae corpus movere propius viro, qui narrabat se olim e caelo tactum fuisse. Credebat enim Grylls probabilitatem statisticam minimam esse eum (=hominem olim iam confulminatum) denuo a Iove pulsum iri.