piątek, 12 czerwca 2015

Ad Vinnetuum addendum

Multi lectores epistulis rogaverunt Karl May de origine nominis ducis Apasiorum - ni fallor, in quodam libro Vinnetuano (nam adsunt tredecim: Vinnetuus I, Vinnetuus II, Filius Ursipetae sive Old Shatterhand, Phantom de Llano Estacado, Thesaurus Lacus Argentei, Mustang niger, Rex petrolei, Vallis mortis, Nativitas, Old Surehand, Satana et Iuda, Vinnetuus III, Heredes Vinnetui) mentionem fecit May nomen 'winnetou' significare aquam flagrantem (non aquam ardentem, id est temetum ut whisky, brandy etc., sed veram aquam – fluminis, lacus - quae flagrat).

Sed postea confessus est scriptor se id nomen mente invenisse.

wtorek, 9 czerwca 2015

Nuntii Iconoclastae praeteritae (plus minusve) septimanae

In electionibus modo habitis islamistica Factio Iustitiae et Progressūs (AKP) praesidis Turchiae Recep Tayyip Erdogan 40,7% suffragiorum cepit, multo minus ergo quam occasione trium praeteritarum electionum. Sperabat autem AKP maiorem partem in parlamento sellarum a se captum iri, ut constitutionem terrae mutaret, sc. Turchiam in rem publicam musulmanicam a praeside autocratico rectam mutando. Omnes tres ceterae partes novi parlamenti – democratae sociales, nationalistae, factio Curdarum – officialiter dicunt se nolle cum AKP collaborare, ut coalitionem et regimen faciant; periti rerum Turcharum putant tamen nationalistas post tempus quoddam id facturos. Victor inopinatus ("equus niger") electionum sunt Curdae, quorum factio HDP 13,1% sellarum nunc tenet, adhuc enim tantum 5,7%.

Tempore summitatis gregis G7 in castello Elmau Bavarorum habitae, praesides regiminum Germaniae – Angela Merkel – et USA – Barack Obama – consensi sunt sanctiones contra Russiam, propter huius terrae incursum in Ucrainam, porro pergendas fore. Ipsa Russia summitati non adest – adhuc Muscovitae solebant similibus conventibus adesse ut "hospes-observatrix".

Fundus Monetalis Internationalis (IMF) decrevit prognosin hornotini incrementi oeconomiae USA ex (adhuc aestimatis) 3,1 in 2,5 centesimas. Anno 2016 maxima oeconomia mundi cretura putatur passu 3%.

In flumine Jangtse Sinarum mersa est navis vectoria "Eastern Star". Plus quam 400 vectores timentur mortui esse. Secundum praefectum navis, qui vitam servavit, in navem subito incidisse ventum turbinosum. 

Sepp Blatter, denuo electus in munus praesidis Internationalis Foederationis Pedifolii (FIFA), inopinate munere hoc se abdicavit. Incertum esse utrum rebus ita stantibus campionatus mundi habendae sint anno 2018 in Russia et 2022 in Cataria.

Prostitutio facinus illegale facta est in Hibernia (Irlandia) Boreali. Qui Venerem ibi pecuniā quaerunt, multā mille librarum necnon carcere usque unum annum sunt abhinc puniendi.

Primum post memoriam gentium, praeterito die Iovis in bursa Sinensi (Shanghai+Shenzhen) plures tituli a negotiatoribus empti sunt quam Neoeboraci (NYSE). In foris Sinensibus enim tituli summā 380 miliardorum dolariorum venum iverunt, dum in USA tantum 229 mld $. Periti monent tamen hoc fieri posse "phaenomen temporale", nam capitalisatio bursarum Sinensium 63% minus pecuniosa est fora US-Americana. Optimismus negotiatorum regnat in Sinis ab initio huius anni – index SSE crevit hoc tempore 49% - licet data macroeconomica Serica non tam bona, quam prius fuerint, videantur. 

Sepp Blatter, quem multi putant reum corruptelae (inter alia, pecuniae magnae a Russis acceptae), denuo electus est in munus praesidis Internationalis Foederationis Pedifolii (FIFA). Rebus ita stantibus, Europaea Associatio Pedifolii (UEFA) de consiliis cogitat campionatui mundi anno 2018 habendo afore.

Praeses olim (2004-13) Georgiae, Micheil Saakashwili, nominatus est gubernator regionis Portūs Isrianorum (Odessae) in Ucraina. Simul donatus est Saakashvili, qui a mense Februario adiuvat praesidem Ucrainae Petrum Poroshenko, iure civitatis Ucrainensis.

Leonid Tibilov, qui, militibus Russis nitens, sibi nomen praesidis Ossetiae Meridionalis imposuit, declarivit sui terram velle adiungi Ossetiae Septentrionalis, quae pars est autonoma Russicae Foederationis. Ossetia Meridionalis de nomine regio est Georgiae, de facto ab incursu Russorum anni 2008 sub dicione Moscoviae manet.  

Ex libris: sues ventum vident!

Johnny [Cash] laborabat ingenti addictione amphetaminis et... cum re vera male se [propter harum usum] habebat, dicere solebat sues sola in orbe terrarum animalia esse, quae ventum conspicere possint.

Rick Bragg, Vita Jerry Lee Lewis ab ipso narrata (Jerry Lee Lewis: His Own Story)

Tecto carentes, qui non foetent

Agnes, amica mea, quae multos annos in Urbe Sancti Pauli (Sao Paulo) Brasilianorum degebat, dicit ibi omnes incolas plus minusve sui vita felices esse, risu pleno per vias spatiantes – praeter fortasse divites, qui, item felices, numquam fere autocineta relinquunt (e stabulo domūs suae recte in stabulum graphei aut stabulum pantopolii currentes). In numero felicum sint quoque – secundum Agnetem - pauperrimi tecto carentes, habitantes aut in casulis fortuitis in suburbiis (tuguriopolesin, vulgo favelas) aut sub Iove in viis mediae urbis. Corpora in scatebris fontaneis aut alio quodam loco lavant, vestimentis puris induuntur ac minime foetent. Hoc sine dubio mirissimum mihi videtur, qui cotidie fere per urbem meam laophoris aut traminibus viariis cum vehar, olfacere debeo nostrates "filios viarum", urinam excrementaque redolentes. 

poniedziałek, 8 czerwca 2015

Vinnetuus mortuus est!


In nosocomio sub-Lutetiensi pneumoniā mortuus est 86 annorum histrio Francogallus Pierre Brice (natus nomine Louis Le Bris), quem tota fere Europa meminit ex undecim pelliculis (a Germanis Occidentalibus inter annos 1962 et 1998 factis, dispositore scaenarum Harald Reinl), in quibus partem agebat Vinnetui (Winnetou), ducis Apasiorum Mescalero, gentis praeclarae Indianorum contra "facies albas" bella fortiter gerentium. Ita saltem nos, Europaei, relationes inter colonos US-Americanos et Indianos nobis pingimus, gratiā librorum scriptoris Germani Caroli (Karl) May (vixit 1842-1912), necnon gratiā ipsius Brice. Quis Europaeorum hodiernorum non audivit de iustissimi Vinnetuo, quis non admirabat amicos eius, rarissimos inter "albos" viros probos – Old Shatterhand et Old Surehand? Omnino autem ignoti remanent et Karl May et Winnetou in USA – nimirum: hi veros Apasios habent, nos tantum fabulas. Ceterum, scitu dignum esse loca Americana in pelliculis de Vinnetuo regiones ex-Iugoslaviae simulabant, praesertim Mons Niger – litus fiordicum (Adriaticum) Boka Kotorska ni fallor partem vallis Colorado agebat.   
Ipse Brice, anno 1929 natus, tempore alterius belli mundani in motu clandestino resistantiae Gallorum militabat, deinde in Legione Extranea, falsis documentis utens, in Algeria et Indosinis usque annum 1951 pugnabat.
Requiescas in terra venationis sempiternae, dux meae pueritiae!

niedziela, 7 czerwca 2015

Inaequalitas in distributione divitiarum crescit

Multum in Polonia nunc disputatur de professore Thoma Piketty, oeconomiae perito Gallo 44 annos nato, qui studet inaequalitati lucri inter varia strata hominum distributi. Modo in Polonicam translatus est 800 paginarum liber Piketty maximi momenti, inscriptus: Caput pecuniae saeculi XXI. Piketty monet inaequalitatem in distributione lucri crescere citius quam ipsum incrementum oeconomiae. Rebus ita stantibus, exspectare possumus tumultus sociales, id est motum pauperorum in locupletissimos impetum facentium.
Sententiis Pikettyanis perterriti sint oeconomiae periti maximi momenti in orbe terrarum. "Capite pecuniae..." a se perlecto, anno 2014 rectrix Internationalis Fundi Monetalis (IMF) Christine Lagarde Londini, tempore cuiusdam summitatis oeconomicae, dixit [aliquantulum, mea sententia, exaggerando] ad sui collegas: 85 locupletissimos homines mundi, qui omnes scilicet uno laophoro Londinensi vehi possint, divitias manu tenere maiores quam opes dimidiae (sc. pauperioris) partis incolarum Terrae. Ita porro fieri non potest! Consentire cum ea videtur ductrix argentariae statalis US-Americanorum (FED) Janet Yellen, quae citat Piketty docentem annos sexagenarios praeteriti saeculi unam centesimam (1%) locupletissimorum Americanorum habuisse 10% productūs domestici (GDP) USAe, dum hodie possident iidem 24% GDP.

Ut remedium, quod impediat, quin inaequalitas lucri porro crescat, Piketty proponit internationale vectigal applicans ad depositiones pecuniarum. Mihi sonat id nimis "sinistrorsum" – quasi omnium calamitatum rei sint viri divites. Sed non sum oeconomiae peritus. 

środa, 3 czerwca 2015

Oneirocritica Goldbergiana (2)

Hodie nonnulla somnia aliquantulum horrificantia:
Aedem societatis argentariae (tabernae bancariae) si vides, difficultatibus fiscalibus mox laborabis. Peius, si ipsum rectorem argentariae inspicias – decoctionem rei tuae time!
In caupona nocturna (thermopolio, biberna) sedes pocula nova a caupone poscens? Speras vitam meliorem fieri, sed non satis sui fidens es, ut res magnas agas.
Mulier, quae de phasiano somnit, in viris quaerit potius vim physicam quam intellectum.   
Biblia sacra in somnio visa significat "parvas voluptates" (teneres amores?). Si tamen contemnis in somnio verba Bibliae, subibis temptationi improbae, qua illicere te conatur unus amicorum.
Diarrhoea laboras? Unus tuorum mox morbo lethali afficietur.
Bigamia frueris, id est duas simul uxores habes? Impotentia sexuali laboras et sensim mente laberis (insanus fis).
Qui somnit unum consanguineorum episcopum factum esse, munus (labor) gravissimum ei erit perficiendum. Simul refrigescet et febri laborabit.