piątek, 3 marca 2017

Nummus binarius auro carior

Primum post memoriam gentium nummus binarius (bitcoin) plus valet quam uncia auri, quae die Iovis in foro Neoeboracensi venum dabatur 1.241,62 dolariis.  
Ab initio anni bitcoin crevit passu 32%, at spatio ultimorum 12 mensium – 203%. Tam rapidum incrementum esse effectum exspectationis negotiatorum regimen fiscale USA (SEC) mox (d. 11 m. Martii) permissurum peculio privatum Exchange Traded Fund, sive ETF, fundatoribus Cameron et Tyler Winklevoss, qui nummo binario negotiantur, in Americae foro argentario agere (vestigia fratrum Winklevoss sequuntur duo alia peculia, quae quoque permissionem in USA agendi apud SEC petunt). Si ita re vera factum erit, valorem cryptonomismatis electronici verisimiliter valde porro auctum iri; si aliter (i.d. si SEC petitioni fratrum Winklevoss recusaverit), magnopere bitcoin evilescet.
Ceterum rapidos casus incrementaque valoris esse rem nummo binario quasi innatam. Praeterito anno mutationes diurnae usque 10% eius valoris non erant phaenomena tam rara; anno autem 2013 mutationes has fuisse etiam 40 centesimarum pretii partium.   
Periti mercatus docent aurum multo stabiliorem “nummum” quam bitcoin esse, non solum quia hic ens est tantum virtuale. Valor globalis nummi electronici aestimatur esse aliquantulum plus quam 20 miliardis dolariorum. Omnia tamen in orbe terrarum copia auri – ca. 183,6 milia tonnarum – valere aestimatur octo bilionum dolariorum. Unoquoque anno e visceribus terrae extrahuntur circiter tres novae tonnae auri, quae efficiant „inflationem” annualem huius metalli pretiosi plus minusve 1,6 centesimarum partium.

Rumor politicus (aliquantulum iam vetus, sed adhuc sonans iucunde)

Anno 1972 US-Americanus minister rerum externarum Henry Kissinger rogavit ministrum primarium Sinarum Zhou Enlai, quomodo hic aestimaret effectus Revolutionis Gallicae (AD 1789 et porro).
Respondit Zhou Enlai:
- Nondum satis temporis elapsum est, ut hos effectus clare inspiciamus.

czwartek, 2 marca 2017

Populi suicidiariae

Duae arbores populi (Populus alba) adhuc intactae manent, licet in vicinitate nova via struatur. Memini harum arborum anno exeunte 1969 - tunc cum matre aviaque in hanc partem urbis migravimus - nascentium in compito parvae viae Coniunctionis (vulgo Łączna) atque itineris campestris in vicinum vicum Siekierki ducentis. (Ex via Coniunctionis una sola aedes hodie remanet, licet ipsa via porro non exstet.) Hoc in loco vaccae tunc ambulabant, interdum terrentes hos qui in gramine iacentes corpora sole appricare solebant.
Collegae me maiores natu narrabant de nonnullis hominibus qui se de his arboribus pependerint. Quorum unus modo in speciali, nam in... dolio populi ramo alligato. Fortasse nihil fuisse in his fabellis veritatis, sed fieri potest ut quisdam miserulus re vera se hic pependerit.

Enchiridium linguae Latinae ad usum hodiernum

Stanislaus vir iam non iuvenis est.
Mater Stanislai vetustissima ac debilissima est. Praeterita nocte fascias de corpore suo eripuit ac totum lectulum urina implevit.
Stanislaus vestimenta lectuaria matris lavat ac cogitat quomodo mater sibi sit necanda. Utrum venenum adhiberi debeat an aliqua alia res?
Ecce Stanislao dilemma.
Stanislaus dolet se non in Sardinia vivere. Sardoni enim senes suos necare solent, magna voce eo actu ridentes.
Sed in Polonia, non in Sardinia, Stanislaus vivit.
Poloni omnes amant, senibus non exceptis.
Iudaei non putant Polonos omnes amare. Sed Iudaei, ut Poloni bene sciunt, mendaces maximi sunt.
Iudaei magna ex parte occisi sunt. Senes Poloni porro vivunt.
Deus Polonos amat et amoris causa eos calamitatibus affligit. Calamitatibus enim Poloni robustiores atque humaniores fiunt.
Iudaeos Deus non amat, nam filium ei necaverunt.
Multi Poloni putant filium Dei non Iudaeum, sed re vera Polonum fuisse.

Siste pedem, cursor per angustias vitae feribunde...

... ac quiete fruere. Nam, ut docet Plinius (Nat. hist. 17, 210):
arbor quoque ipsa gaudet adsiduo levata
onere, similis respiranti, nihilque est in opere naturae,
quod non exemplo dierum noctiumque aliquas vices feria-
rum velit.

środa, 1 marca 2017

Quid re vera manducabat sanctus Iohannes?

In suo evangelio Matthaeus (3:4) dicit de Ioanne Baptista: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre. Graecae ἀκρίδες tamen spectare possunt et ad locustas et ad fructus arboris ceratonicae (Linnaeanice Ceratonia siliqua, quod a Graeco κεράτιον, quod sua vice a 'cornu' κέρας, nam fructus arboris et cornui arietino et siliquae fabaceae similis est (vide photographema supra datum). Nonnulli ergo putant sanctum Ioannem re vera comedisse non locustas, sed arboris fructus. Memoria tamen tenere debemus locustae communiter edebantur apud pauperes gentium orbis Mediterranei. Fructus autem Ceratoniae siliquae edebantur solum tempore siccitatis vel alii generis calamitatis (ut alterum bellum mundanum, cum fructus hos manducabant incolae insulae Melitae). Evangelista Lucas (15:16), narrans in parabola de filio prodigo fructus arboris comendente, usus est eodem nomine κεράτιον, quod tamen sanctus Hieronymus Latine ut 'siliqua' reddidit: Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. 
Inde patet sanctum Hieronymum credidisse 1) filium prodigum vesci arboris fructubus, 2) Ioannem vesci locustis. Quid autem de hac re ipsi ambo evangelistae cogitassent, incertum manet.
Multae linguae hodiernae fructum Ceratoniae siliquae nuncupant 'panem sancti Ioannis'. Ni fallor, sola Polona lingua habet huius arboris nomen scientificum (nomine communi caremus, quia arbor ipsa apud nos non nascitur), quod spectat et ad fabam et... locustam (szarańczyn strakowy).
Melitenses autem temetum ex hoc fructu faciunt:


Felicissmum vobis opto Novum Annum!

Kalendis Martiis, ante tempus Iulii Caesaris, novus annus Romae incipiebat. Cuius rei testes sunt usque hodie menses September, October, November ac December, qui secundum novum calendarium Iulianum minime septimus... etc. in ordine sunt, sed nonus, decimus, undecimus et duodecimus.
Eodem die aedibus Vestae novus ignis aeternus accendebatur. Patres Salii suas vagationes-saltationes 19 dierum in honorem dei Martis per vias Urbis incipiebant, carmina canentes linqua obsoleta, vix alicui intellegibili.  
Postea, festo novi anni iam in Kalendas Ianuarias prolato, Kal. Mart. Matronalia, id est festum matronum, habebantur. Mulieres preces ad Iunonam Lucinam dicebant in luco aedibus huius deae addito in monte Esquilino, poscentes felicitatem pro se ac sua familia. Viri autem uxoribus dona eodem die dare solebant. Matronalia fortasse inspiraverunt inventrices hodierni Internationalis Diei Mulierum, qui in Europa saltem 8 die m. Martis celebratur. (Sunt ceterum id festum una cum Kalendis Maiis, i.e. die sollemni operariorum, sollemnissime olim in orbe communistico celebrato, exempla festorum ab US-Americanis primum introductorum, quorum tamen postea ipsi inventores omnino obliti sunt.)