piątek, 7 kwietnia 2017

Larvae vici Iudaeorum

Heri acroasi adfui dominae Marthae, quae cyberdiarium tenet ad "larvas Varsovienses" (http://duchywarszawy.pl/) spectans, sed scribit re vera non tantum de larvis quantum de genio huius aut alii urbis nostrae loci. In acroasi autem narravit de catacumbis, cloacis et cuniculis variis subterraneis civibus fere omnibus ignotis - quos tamen "mandrae" iuvenum contra legem atque interdum in periculo mortis penetrare conantur.
Ego autem, acroasi finita, rogavi dominam Matham, utrum ipsa, cum secundum aut contra legem loca subterranea penetrasset, umquam phantasmata quaedam in cuniculis Varsoviensibus viderit. Respondit seipsam numquam, collegas suas autem interdum manes etc. in talibus locis se conspexisse dicere. Maxime abundet phantasmatis vicus olim Iudaeorum (ghetto), hodie pars urbis nomine Muranów nota - anno 1943, post insurrectionem Iudaeorum, a Germanis omnino deleta. Post bellum mundanum multae domus denuo in hoc vico structae sunt super parietinas aedium veterum, horum cellariis interdum omnino intactis, qua re fit, ut Muranów hodierna 1,5-2,5 metris altius posita est quam regio urbis sibi circumdata. Difficillime ibi est aditum in cuniculos veteres invenire, sed si iam inveneris, larvas fortasse Iudaeorum videbis. Ita saltem iuvenes narrant ruinas penetrantes.    

czwartek, 6 kwietnia 2017

Iuxta mare ambulantes

Quattuor homines nosco, qui iuxta totum litus Polonicum Maris Baltici - longitudine 439 chiliometrorum - pedibus, saepe nudis, per harenam ambulaverunt.
Duo sunt par (uxor et maritus) propinquorum meorum - hi geologi sunt academici urbis Gedaniae, ergo munus obtinuerunt structuram subterraneam litoris Baltici investigandi. Dicunt se spatio nonnullorum annorum hoc modo - terram scilicet ad altitudinem nonnullorum metrorum hic et illic terebrantes - totam longitudinem litoris terrae nostrae emensos esse (portubus similibusque locis exceptis). Scio eos autoraeda usos esse, qua instrumenta terebrandi necnon 1-2 operarii vecti erant, sed dicunt nihilominus se semper quoque ambulationes longas fecisse.
Tertius peregrinator litoralis erat con-discipulus meus ex lycaeo. Qui paululum mente captus erat ac tempus quoddam in asylo delirantium (phrenocomio) trivit. Hic mihi postea dixit iter iuxtamarinum optime ei evenit, praeter unam noctem, quam insciens in campo exercitationis militaris degebat, nam mane experrectus est displosionibus prope se telorum ignivomorum!
Quartum ambulatorem modo cognovi esse amicum meum veterem Petrum P., qui redactor est actorum menstrualium ad res Iudaeas spectantium "Midrasz". Eum rogavi:
- Nonne difficultatem in iuxta litus maris ambulando esse unum pedem (qui propius mare est) semper infimiore loco esse quam alterum? Nam terra in litore semper aliquantulum ad mare declinatur...
Assensus est et dixit se conatum esse, ubi fieri potuit, non in ipso litore, sed aliqua a mari distantia (20-50 metris) ambulare, ubi terra planior plerumque maneat.  

Meditatio matutina diei pluviosae

Iuvenes fenestras aperiunt, senes claudunt. Ergo senex sum, nam semper claudo fenestras, quas apertas reliquit Evelina, mulier 34 annos nata, quae matrem meam curat.

wtorek, 4 kwietnia 2017

Praeceptum diei: in coleos cacare

Praeceptum diei hodierni techna bibliomantiae quaesivi, digito scilicet caeco lexicon Latino-Polonum aperiens. Digitus cadit in fragmen Laberii, apud Nonium servatum: foriolus esse videre, in coleos cacas.

poniedziałek, 3 kwietnia 2017

Sapientia calendariorum: nudius tertius

Die prima Aprilis solemus maxime in Polonia mentiri. Etiam magistratus nostri. Mos olim erat stationem televisifiam publicam (alias ceterum usque 1989 a. non habuimus) maximum mendacium eo die dicere, postero autem die narrare de civibus qui mendacio officiali falsi sint. Item acta diurna, apud quae sat frequens mendacium fuit de crocodillis in cloacis urbis Varsoviae habitantibus.
Memini autem stationem televisificam quodam anno, fortasse AD 1978, nuntiasse a regiminibus mundi decretum esse systema horologiorum mutatum iri - loco 12 horarum 60 quaeque minutarum habebimus abhinc 10 horas centumminutarias; horologiarii gratis horologia civium ad novum systema aptabunt.
Nonnulli incolae postero die mane, horologia domestica manibus tenentes, ante portas horologiariorum adventum horum stomachose exspectabant.
Meum privatim maximum mendacium fuit eo die quodam anno, postquam cum amica Venerem colueramus, ei dixisse cummem praeservativam (Anglice: condom) frictione rupisse. [Quod mihi re vera semel accidit, sed non eo die et non cum eadem amica.]

Sapientia calendariorum: heri

Sancti Francisci die
nil in agro fiet.
Id est, fructus nondum afferet ager.

niedziela, 2 kwietnia 2017

Diluvii tristis testis

Ecce sceleton longitudinis unius metri, quod anno 1726 invenit in sua patria Helvetia Iacobus Iohannes (Jakob Johann) Scheuchzer, Helveticus medicus atque naturae studiosus. Scheuchzer putavit sceleton pertinere ad hominem, qui vitam amiserat tempore diluvii biblici, ergo dedit ei nomen proto-taxonomicum ("proto" scripsi, nam Linnaeus tunc vicesimum demum annum vitae agebat) Homo diluvii tristis testis. Deinde - ossibus purificatis - inventum esse sceletum spectare ad genus extinctae salamandrae, quae hodie nuncupatur Andrias scheuchzeri.
Ecce sceletum post purificationem: