Memini mihi cum puer essem dictum Iudaeos suos sepelire stantes, ut citius - cum tubis finis mundi atque resurrectio mortuorum nuntietur - currant ut quam aptissimum sibi locum in paradiso capiant. Non satis hoc! In pugnis (palmis) mortuis detur harena, ut currentes eam in oculos aliorum cursorum mittant, ut hi, subito impediti, lentius currant seriusque ad metam perveniant.
Talia postea nugas putavi maximas. Sed... erravi. Adesse aliquantulum huic rei veritatis. Aliquantulum.
Modo enim coemeterium Iudaeorum visitavi Querceto Tarnoviensi, a mystagogo locali comitatus, muliere iuvene sed sat multa sciente. Dixit hos stereotypos fuisse verisimiliter effectus observationis e longinquo rituum sepeliendi Hebraeorum (nam prope nemo infidelium, i.e. Christianorum, appropinquare sepelientes valeret). Re vera ponunt particulam harenae pugnis - sed est harena quasi sacra, Hierosolyma adportata. Creditur enim sine harena sepulturam rite factam non esse. Quod etiam apud Romanos Graecosve credebatur: inhumatum corpus donec caput harena sparsum (hoc praesertim ad naufragas aut in proeliis caesos spectabat).
De cadaveribus autem in sepulchro "stantibus" stereotypum fuisse ob regulam Iudaeorum (sicut et musulmanorum) mortuos sepeliendos spatio duorum post mortem dierum, cum sc. rigor mortis corpus teneat (nos, Christiani, postea sepelimus, rigore mortis abacto). Talia cadavera hominibus e longinquo intuentibus videri re vera potuerunt ut "stantes", cum rigida in tumulum adportentur ac varie, ut sepulchrum inire possint, moveantur.
środa, 22 listopada 2017
piątek, 17 listopada 2017
De propinatione apud varias gentes
Propinationes certe a symposio Graecorum oriuntur. Verisimiliter antiqui
bibendo dicere solebant aliquid longius quam Propino tibi! aut Pro sit
tibi!; longissimam, ni fallor, propinationem a scriptoribus notatam esse Plautianum
(e „Sticho”) Propino tibi salutem plenis
faucibus.
E Pro sit (tibi)! certe
Germanorum Prost! Suebi tamen pro
verbis ructum tantum ore edunt, eodem tempore elegantissime se invicem scyphis
collidendo. Kalmuki autem (gens Volgiana, quae, ut sola Europae, Buddham colit)
cum maxime iam sunt madefacti, pocula tollentes clamant Uuuu! – nam plura dicere difficile iis esset. Russi, maxime
pragmatici, dicunt simili occasione “Primum bibamus, deinde salutabimus!” (Davai vypiom a potom skazhem!) Hispani quasi
vinum qumodo per corupus moveat iubentes, propinant “Sursum, deorsum, in latus,
deinde intus!” (Arriva, abajo, al centre
y pa dentro), Vietnamenses autem celerrime numerant “Unum, duo, tres!” (Mop, hai, ba!) – omnia haec ut quam
citissime potionem labiis hauriamus (certe, a praeceptis symposiarchae
longissime hic abivimus).
Sunt hodiernae propinationes saepe sexismo pleni. Ut Polonorum “Sit
vodka frigida, at mulier fervens!” (Żeby wódka była zimna, a kobiety gorące!)
aut “In salutem equorum pulcherrimorum necnon mulierum citissimarum!”, (Zdrowie pięknych koni i rączych kobiet!).
Serbi bibunt “pro maritis nostrarum mulierum (sc. amatricum)” (Zivjeli muzevi nasih zena!).
De ipso autem collisione (marginibus) scyphorum – onomatopoeicum cin cin! Italorum – cum iam loquamur,
oportet addere quasi-sapientem huius moris explicationem: sit quasi ratio... se
protegendi contra venenum! Nam vinum meum meique compotatoris eo modo
misceatur. Sed haec nugae sunt – iam potius adest hic vestigium antiquae
libationis pro diis aut mortuis (Zingari usque hodie in coemeteriis pro salute
mortuorum bibunt). In matrimoniis autem propinamus novo nupto neosponsaeque “Ad
vestras arcas funebres! Utinam ligna eorum in silvis per centum porro annos
crescant!”
Credimus temeta nos contra lapsum temporis protegere – Angli propinantes
dicunt “Bibamus, antequam foeteamus!” (Let’s
drink before we stink). Neque bibendo nimis cogitare de rebus hominibusque
praeteritis docet Caledonica canticula salutaris Auld lang syne. Hiberni bibendo propinant “Ut diabolus discat te
mortuum esse dimidiam horam postquam portam coeli intraveris!”.
Mihi tamen maxime placet propinatio US-Americanorum aeriplanigarum
temporis alterius belli mundani. Qui ultima in cena vice propinare poculis aqua
plenis solebant pro collegis in captivitate Germanorum degentibus. Hi enim temeto
gaudere nequiverunt.
wtorek, 14 listopada 2017
Omnibus in rebus periti
Olim oliorum omnia suo loco quam diutissime manserunt: bonus pistor usque mortem disciplinam pistoriam exercebat, at post mortem saepe filius eius aut nepos rem patris avique pergebant. Aliquem memini dicentem si ante 50 abhinc annos Londinii popinam adire solebas, verisimiliter eam in eodem loco et nunc invenies. "Bibitur, estur [ibi] quasi in popina", neque exspectes caponem alias res, ut perspicilla aut pectinem, tibi praeter cibum cerevisiamque ad emendum praebiturum.
At non porro iam ita ubique res sese habent. Quod animadverti modo post multos annos tabernam caffeariam catenae Tchibo denuo in hyperagora visitando. Quos memini fabam Arabicam necnon machinas ad caffeam-potionem exprimendam vendere, nunc vendunt omnia: vestimenta (sat bona quidem), instrumenta electronica etc.
Fortasse nihil mali in hac re. Aliter quam faber - qui saepissime unius tantum rei est peritus, negotiator [Anglice businesman] in una re bonus, bonus fieri debet et in aliis. Aliter non est negotiator.
A., amica mea, cui est munus vice-rectricis in quadam negotiatione pharmaceutica, dixit se sibi suisque invenisse nuper optimum - ut patet - mercatorem medicamentorum. Rogavi utrum homo aliquid peritiae umquam habuisset in re pharmaceutica.
- Minime - respondit A. - Computatra vendere solebat. Sed hoc minime nocet. Sentio eum "artem vendendi quaelibet" optime scire. Sicut, pace tua, Iudaei.
Tempus fabrorum ad finem pervenit.
At non porro iam ita ubique res sese habent. Quod animadverti modo post multos annos tabernam caffeariam catenae Tchibo denuo in hyperagora visitando. Quos memini fabam Arabicam necnon machinas ad caffeam-potionem exprimendam vendere, nunc vendunt omnia: vestimenta (sat bona quidem), instrumenta electronica etc.
Fortasse nihil mali in hac re. Aliter quam faber - qui saepissime unius tantum rei est peritus, negotiator [Anglice businesman] in una re bonus, bonus fieri debet et in aliis. Aliter non est negotiator.
A., amica mea, cui est munus vice-rectricis in quadam negotiatione pharmaceutica, dixit se sibi suisque invenisse nuper optimum - ut patet - mercatorem medicamentorum. Rogavi utrum homo aliquid peritiae umquam habuisset in re pharmaceutica.
- Minime - respondit A. - Computatra vendere solebat. Sed hoc minime nocet. Sentio eum "artem vendendi quaelibet" optime scire. Sicut, pace tua, Iudaei.
Tempus fabrorum ad finem pervenit.
środa, 8 listopada 2017
Error tabulationum
A., amicae meae, marito munus est apud negotiationem quandam frumentariam Saudo-Americanam, cui aedes officii principalis adsunt Dubai, in urbe capitali Confoederationis Phylarchatum Arabicarum. Habitaculum marito A. est in deversorio luxurioso caeliscalpio nomine Turris Mancuniana (Manchester Tower, supra photographemate monstrata), in 25. (si bene memini) tabulatione. Ibi ipsa A. habitare una cum marito solet cum eum visitat (nam normaliter Varsoviae degit - sunt quasi par matrimoniale geographice remotum, quod et bonos et malos effectus habere potest). In 30. autem (ni fallor) tabulatione piscina Turri Mancunianae adest, ubi amica mea natare cotidie tempore diurno solet, marito tunc negotia frumentaria agente. Animadvertit mulier his horis circummeridianis neminem fere et piscinae et ipso deversorio adesse, nam semper inter tabulationes 25. et 30. sola anabathro vehitur. Uno die decrevit ergo se semi-nuda - corpore manutergio tantum operto - anabathrum et piscinam petere, sperans neminem eam ita itinerantem animadverturum. Quod fere ei contigit, nam piscinam petendo neminem in anabathro convenit, nemo quoque piscinae aderat, neque aliquis homo alius in anabathro, cum habitaculum reposcebat. Sed, ob errorem digiti, pressit in anabathro non 25., sed 24. (aut 26., ipsa non memint) tabulatum. Quae tabulatio architectonice simillima 25. (et omnibus aliis) est. Putans ita se "domi" adesse, habitaculum semi-nuda intravit, ubi subito contra se conspexit sedentem in archisella phylarchum quendam tunica Arabica (galabia) vestitum, facie omnino obstupefacta. Sed dixit ei A. sapienter "I'm sorry" necnon citissime in anabathrum recucurrit.
czwartek, 2 listopada 2017
Vice-ministri cauponam colentes
De ministro [mercaturae externalis Poloniae, annorum 1956-1968] Vitoldo (Witold) Trąmpczyński (heus, nomen vix pronuntiabile ipsis Polonis!) narratiuncula fert eum uno die nullum quinque suorum vicariorum in aedibus ministri invenire potuisse. Quasi evanuerunt omnes rectores departamentorum huius ministri maximi in terra momenti! Nemo scit, nemo eos vidit, ne ianitores quidem Cerberus vel Argus! Minister Trąmpczyński furit, per longissimos andrones aedium currit, telephona sescentia facit. At nihil. Deinde, maxime stomachatus, cladem sui sentiens, in cauponam proximae viae it, ubi.... omnes quinque vidit coffea una fruentes!
Ab eo tempore adest aedibus ministri mercaturae externalis in platea Varsoviensi Trium Crucum caupona internalis. Ab eo tempore non licet ullo homini (etiam ministri vicariis, aut praesertim iis!) aedes relinquere sine nota ianitori data.
Ab eo tempore adest aedibus ministri mercaturae externalis in platea Varsoviensi Trium Crucum caupona internalis. Ab eo tempore non licet ullo homini (etiam ministri vicariis, aut praesertim iis!) aedes relinquere sine nota ianitori data.
środa, 1 listopada 2017
Vesuvius portabilis
Ephemerides veteres legendo inveni morem Varsavianorum ca. annum 1839 fuisse pipas fumatorias nominare... Vesuvii portabiles, vulgo: wezuwiusze kieszonkowe. Utrum iocose id Varsaviani fecerint an serio, e textu non cernitur. Nomen officiale pipae Polonice esse fajka, sine dubio e Pfeife Germanorum factum. Fortasse tamen anno 1839 nondum id nomen in usu publico inter meos concives fuerit atque alii aliis nominibus uti conati sint, inter quorum numero etiam Vesuvii portabiles (ceterum, quam poeticum nomen!, nimis tamen longum).
Latine non aliter facimus, i.e. nomina varia rebus Romanis ignotis dantes. Ut ipsa pipa quam alii fumisugium, alii infumibulum dicunt.
Latine non aliter facimus, i.e. nomina varia rebus Romanis ignotis dantes. Ut ipsa pipa quam alii fumisugium, alii infumibulum dicunt.
In diem Omnium Sanctorum - M. Zythophilos
Moribus exemplo reliquis uitaque
fuistis
et placuit Domino maxima uestra fides.
Testibus est uobis Sanctorum tradita palma
uestroque eximius iure tributus honor.
Vos, hodie, Sancti, ueneratur turba fidelis
uosque memor „Nobis semper adeste!“ rogat.
et placuit Domino maxima uestra fides.
Testibus est uobis Sanctorum tradita palma
uestroque eximius iure tributus honor.
Vos, hodie, Sancti, ueneratur turba fidelis
uosque memor „Nobis semper adeste!“ rogat.
Subskrybuj:
Posty (Atom)
