czwartek, 17 maja 2018

Inclinatio Turrim Pisanam servavit?

Turrim Pisanam, id est campanillam cathedrae urbis Pisarum in Etruria, omnes inclinatam (in latus pendentem) et ob hanc rem ad calamitatem (labem) citius ocius damnatam esse e schola scimus. Adhuc tamen stat turris inclinata in suo loco iam 800 annos, at nonnulli studiosi architecturae et seismologiae (13 Itali, 1 Anglus, 1 Ser, 1 Graecus), duce professore Camillo Nuti Universitatis Romanae, nuper in opinionem venerunt inclinationem turris solam causam esse, quod sospes adhuc turris manet tot multorum in regione tremorum terrae. Coepit turris - altitudine 58, inclinatione in summa parte 5 metrorum -  in Foro Miraculorum locata, inclinari iam tempore struendi saeculo XII. Abhinc regio Tusca saltem quattuor ingentibus tremoribus afflictata est (praesertim saeculis XVI et XVIII), quorum quisque satis valeret, ut tam magnam structuram (pondere 15 milia tonnarum), si recta esset, everteret.    
- Adhuc putatum erat turrim in labem damnatam esse ob nimis luteam glaebam - dicit prof. Nuti. - At nunc, post quattuor annos hanc rem investigandi, videmus Turrim Inclinatam sospitem tremorum esse immo ob argillam: propter dynamicam interactionem specialem inter glaebam et structuram.
- Cum terra - explicat Nuti - tremit, turris nostra reagit motu circumaxiali, quasi sub pedibus habeat isolationem seismicam, gratia cuius non resonat una cum circumiectis.
Si terra Pisis magis lapidea esset, putat Nuti, turris iam diu in ruinis iaceret.

poniedziałek, 14 maja 2018

De cerevisia ab ipsa (fere) BVM praebita

Poeta Martinus Zythophilos visitavit modo, ut opinor, Czenstochoviam Polonorum, ubi icona thaumaturga Beatae Virginis Mariae in templo Claromontano colitur. In viis urbis tamen colitur imprimis cerevisia localis. Ecce versus de hac re Martiniani:
Est, Maria, in Claro templum tibi Monte sacratum
et tua conscendunt ad nigra signa pii.
Hoc prope delubrum coquitur ceruisia clara:
Nonne licet potum iure uocare sacrum?

środa, 9 maja 2018

De vestigiis Diaboli necnon BVM


Mense Ianuario ineunte visitavi Lenciciam (Łęczyca) in media parte Poloniae, ubi in muro ecclesiae videantur vestigia Diaboli conantis murum ascendere, ut, quomodo intus res sese habeant, per fenestram discat. Supra habetis, lectores, photographema ab amica mea factum vestigii unius pedum Diaboli, septem (?) unguibus ornati.
Heri autem in vico Pieczyska non tam procul Varsovia moratus sum, ubi petra monstratur, per quam Beata Virgo Maria creditur iter fecisse, vestigium pedis calceati relinquens:


Sumus felices nos Poloni, tot vestigia supranaturalia habentes! At est hoc tantum initium narrationis meae de hac re. Mox plura expectate.  

De technologia blockchain necnon opinione quadam A. Schlesinger

De technologia blockchain (nondum adest ei, ni fallor, nomen Latinum, fortasse 'catena fasciculorum'?) aliquid legi, etiam opinionem huic rei aptam historici US-Americani Arthuri Schlesinger, licet his mortuus sit AD 2007, ergo ante ipsius technologiae inventionem seu disseminationem - nam primus usus technologiae blockchain fuit/est cryptonummus bitcoin, qui natus est AD 2008. Opinio supradicta est, Anglice: "Science and technology revolutionize our lives, but memory, tradition and myth frame our response". Quam opinionem, ut fatear, non bene intellego, ut multa ceterum dicta Anglophonorum - cerebra sunt iis et mihi, videlicet, alii. Fortasse significat: "Scientia et technologia commutant vitam nostram - mutationes tamen subire debent cribrum (nostrae) memoriae, traditionis ac mythologiae".

poniedziałek, 7 maja 2018

Inter vitam et mortem (de condicione Latinitatis)

Optime de semi-viva, semi-mortua condicione hodiernae Latinitatis scripsit modo ad sodales Gregis Latine Loquentium Thomas Coloniensis, respondens praesertim ad duos gregales inter sese disputantes, utrum viva sit hodie Latina an mortua:
Thomas Coloniensis Victorio et Eduardo et omnibus cogitantibus de gregibus et linguis morituris, moribundis, mortuis s.p.d.
"In the long run we are all dead" (Serius ocius omnes erimus mortui) recte -sed non primus- intellexit Iohannes Mainardus Keynes. Quid hoc ad nos Latine loquentes?
Erimus certe mortui -utrum serius an ocius, nescimus-, sive Latine loquimur sive Anglice sive quavis alia lingua. Nam loqui vel scribere Latine non (nondum?) lege vetatur, et dum ita se res habet, fortiter utamur hac lingua, privatim vel publice.
Valete Latine

wtorek, 1 maja 2018

Poeta Martinus Zythophilos in bestiam Cracoviensem incidit

Multi Cracouiam petunt et arcem
et saeui statuam draconis altam
et, quod monstrum habitasse fertur, antrum.
Mordax bestia ni dolo periret,
spectatum uirides draconis artus
maior turba ueniret ad speluncam,
ut ne plura quidem uorare possent
cunctos monstra gula rapaci et ore.
Dolum, de quo Poeta narrat, fuisse sulphur ac salem petrae intestinis vaccae usu artis sutoriae conditi, quam vaccam ut cibum puer sutorius quidam draconi praebuit. Cena sumpta, draco - cui in ore flamma semper vivens gliscebat - displosione magna dilaceratus est. Ita docet facula Cracoviensis. Sed cavete! Habemus quoque in terra mea dictionem "indicia Cracoviensia", i.e. falsa. Nam habuerunt Cracovienses in Polonia famam eandem ut Cretes in Graecia.

Pompa Maialis

Memini tempore communistico Kalendis Maii adfuisse pompas operariorum aliorumque civium tributum (ideologico sensu) annuale hoc modo patriam regentibus adferentium. Ego, puer, bis talibus adfui. Prima vice cum matre, quae eo die dixit: Nihil nobis hodie est faciendum; cur pompae non adeamus? Non fuit mater mea actuosa communistica, neque factionis communisticae membrum - quod non tam facilis ei esset, nam munere fungebatur negotiatricis in statali mercatura extranea; saepe itinera in Europam Occidentalem faciebat omnesque sui collegae coacti sunt factionem communisticam intrare (ut fidem regentibus eo actu praestarent), matri meae hic "honor" mirum in modum parsus est. Sed hoc die fatali ob taedium diei calidi - Kalendis Maiis semper fere coelum serenum; proverbium in Polonia divulgabatur Deum communistis favere - pompae aderamus.
Altera vice ut puer-speculator (Anglice boy scout) coactus sum pompae adesse. Mea culpa, nam puer-speculator mea sponte factus sum - patre aliquantulum cogente, nam voluit filium "rebus silvestribus" (ut nuncupabat disciplinam para-militarem) educatum iri. Re vera, in agminibus "speculatorum" didici e.gr. ignem in pluvia media incendere aut nocte solus in silva usque mane tute permanere.
Talia ex pueritia mea catholico-communistica...