wtorek, 3 lipca 2018

Basiliscus vetustissimus

Carissimo mihi Eduarde Minnesotiano adiuvante, repperi vetustissimam verisimiliter, quae hodie exstet, versionem fabulae de Basilisco Varsoviensi, quae bestia hic AD 1587 in cellario quodam apparuisse creditur, descripta manu Iohannis Pincier, tunc, aut modo post [si bene memini] rectoris Universitatis Studiorum Marburgensis; vetustissima versio scilicet, nisi ipsius in scripti intio memorati domini Mosani eiusdem rei relatio ubique gentium adhuc inveniatur; hanc tamen, puto, Pincier diligentissime perlegit ac in suam incorporavit. Ecce narratio Basilisci Varsoviensis ut apparet in Iohannis Pincier "Aenigmatum libris tribus" (Herbore Hassiorum 1605):

 [Johannes Pincier, “Aenigmatum libri tres”, pagina 268 et sequentes:]
Hujusmodi fuit ille <basiliscus>, cujus historiam D. Doctor Mosanus Archater Cassellanus, sincerae amicitiae vinculo mihi conjunctissimus, non ita dudum legendam mihi misit. Ea vero (propriis quibusdam nominibus, quae legere non poteram, praeteritis) e Germanico in Latinum sermonem translata sic habet. Warsaviae (metropolis haec est Masoviae comitiis procerum Poloniae celeberrima) anno 1587 accidit, ut machaeropaei cujusdam filius vicinique civis filia, quinquennes ambo, cum aequalibus, pro aetatis more cessationis impatientes, exercitatione ludicra tempus fallerent, latebrasque in quibus a colludentibus haud facile invenirentur, quaererent. Fuit haud procul ab eo loco, in quo ludebant, cella quaedam subterranea, ob incendium, quod ante triginta circiter annos superstructum aedificium absumpserat, desolata: in quam per semiputridos gradus utcunque repi poterat. In eam cum ambo se dimitterent, in imis gradibus conciderunt & exspirarunt. Ut coenae tempus appropinquavit, matres de suo quaeque infante sciscitatae, ecquis ubi essent, sciret; nihil resciscere potuere. Itaque uxor machaeropoei ancillam emisit, quae diu quaesitos in gradibus cellae, quos dixi, jacere conspexit, moxque sic vernacula lingua exclamavit, (...) <litterae parum legibiles> tam lezan hoc est, Ecce, ibi jacent. At vero neutro sese vel minimum commovente, suspicari coepit somno correptos esse, claraque voce nunc hunc nunc illam nominavit, si forte eos expergefacere hac ratione posset. Postquam vero vel ad ravim clamando nihil se proficere, sed operam ludere animadvertit, ipsa quoque in cellam descendit, cogitans, vellicando somnum dormientibus, ut opinabatur, excutere. Quid fit? protinus & ipsamet juxta infantes concidit & extinguitur. Ingredientem in profunda cellae ancillam hera fuerat conspicata. Ut vero eam diutius aequo morari videt,
Nec revocare gradum superasque evadere in auras,
attonita ad cellam accurrit, ancillamque cum infantibus humi prostratam cernit. Itaque & ipsa clamorem edit, altaque voce modo infantes modo ancillam appellat. Quum vero & hoc incassum fieret, neque jacentium quisquam aut responderet, aut sese commoveret, exanimatos esse colligit. Extemplo fir rumor, cives concurrunt, nec tamen quid facto opus sit, sciunt, donec de tristi hoc casu ad consules & senatum referretur. A quibus mandatum, ut cadavera uncis incendiariis extraherentur. Ea extracta tympani instar turgebant, labia & linguam tumor obsederat, color erat fuscus, oculi extra suas cavernas ad dimidii ovi gallinacei magnitudinem prominebant. Accessit ad triste hoc spectaculum, consulis rogatu, Palatinus N. & senex quidam Archiater Regius Benedictus nomine. Hujus conjectura fuit, serpentem veneni praesentissimi in deserta illa cella stabulari, cujus pernicioso halitu aer in ea conclusus inquinetur; eum autem infirmam hominis naturam perferre non posse. Quamobrem credibile esse, hunc infantibus & ancillae exitium attulisse. Fieri etiam posse, ut ibi latibula habeat basiliscus, quem naturae rerum indagatores ex ovo galli a bufonibus excluso nasci perhibeant, cujus tanta fit virulentia, ut, qui in oculos ejus offenderint, subito moriantur. Interrogatus, qua ratione rei veritas explorari queat; respondit, esse aliquem in cellam mittendum, eumque circumquaque speculis aversis muniendum. Basiliscum enim, si suam ipsius imaginem videat, protinus emori. Fueri illis sub id tempus duo rei captitis supplicio intra triduum afficiendi; quorum alter Polonus, alter Silesius; atque huic nomen fuit Johanni Jaurero. His conditio oblata est, uter eorum in cellam descendere, serpentemquem illum venenatum venaretur & quaereret, ei capitis supplicium remitteretur. Conditionem Johannes statim accepit. Itaque toto corpore corio indutus est; perspicilia aculis <sic> obligata, quae visum tamen haud impedirent; una manus instructa ferreo rutabulo; altera face ardenti; denique cunctis corporis partibus ante & retro specula annexa fuere. Sic adornatus cellam ingressus est, spectantibus plus quam duobus hominum millibus. Postquam vero per horae spacium omnes cellae rimas omnesque angulos perquisivisset, neque serpentem ullum invenisset, ut alia nova fax in cellam dejiceretur, postulavit. Esse enim juxta cellam, in qua erat, aliam, sed aditum ruderibus esse interclusum, operam daturum se, ut in eam ingressum sibi paret. Dum vero id agit, oculos forte sinistrorsum flectit & diu quaesitam bestiam gallinae figura in quodam muri foramine jam exanimatam jacere exinopinato conspicit. Quod, cum iis, qui fors erant, clamore significasset, Archiater monuit, ut ferreo rutabulo sublatam e cellae tenebris in apertam lucem exportaret: idque ilico in oculis atque congregatione magnae hominum multitudinis factum. Archiater bestiam visam basiliscum protinus judicavit. Magnitudo ei mediocris gallinae: capite ad galli Indici figuram accessit; crista coronae aemula, partim flavo, partim caeruleo colore conspersa; palearia eodem modo colorata fuere. Dorsum habuit multis maculis eminentibus, oculosque bufonum assimilantibus consitum, interjectis passim coloribus virulentorum animalium, ut plurimum autem flavo. Iidem colores alas quoque extrinsecus occupaverant. Sub alis totus flavus fuit, nec non sub ventre, ubi tamen flavo caeruleum & viride aliique miri colores interpositi fuere. Cruribus fuit oblongis, galli cruribus simillimis, Cydoniorumque malorum flavedine proximis. Ante & post haec crara utrinque duo alia prodierunt, bufonum cruribus & brevitate & figura respondentia. Cauda illi fuit incurvata ac sursum reflexa, maculisque superius, quaeles in dorso emicuisse diximus, plena; interius flava, in extremo bufoni concolor. Quae dicta sunt, vere ita esse gesta, testatur Christophorus a Lottitz, olim apud illustrissimum Electorem Brandenburgensem vigilum magister, tanquam autopses<litteris Graecis>, & primae notae testis. Hactenus historia, cujus a D. Mosano copia mihi facta est.   

wtorek, 26 czerwca 2018

De Syris Ruthenisque

De Syris dicit Plautus: Syrorum, genus quod patientissimumst hominum...
Nos, Poloni, item de Ruthenis Albis (Belorussis) putare solebamus. Iocus fert Ruthenum patibulo extentem pendere unum, alterum tertiumque diem neque mori velle. Aliquis praetereuns rogat: "Cur non moriris, Ruthene?" Ille respondet: "Placet mihi hic. Pendere assuetus sum".

sobota, 23 czerwca 2018

Speculator interretialis Google?

Nonnulli mei amici queruntur se clam indagari sentire a societate Google. Ita, ex. gr., dicunt se, cum ad computatrum interrreti iunctum sedent ac simul, in orbe reali, verba ad amicos vel familiares faciunt, mox in albo computati spectant praeconia rerum, de quibus modo locuti sunt. Aliquis mihi quoque dixit Fratrem Magnum per oculos camerarum, quibus laptopia instructa sunt, scribentes clam inspicere atque omnia, quae vident, analyzare. 
Ego nescio quid de hac re sentiam. Sucpicor Google nonnullas meas epistulas electronicas legere, nam postea in albo computatri re vera video praeconia rerum venalium, quae quadamtenus spectant ad res, de quibus scripserim. "Quadamtenus" dico, certitudinem enim centum centesimarum (100%) huius suspicionis non habeo.
Deo gratia mentem meam Google nondum legit. Si legeret, iam in carcere essem. 
Ceterum, si Latine circum nos communicabimus, non intellexit Google - non facile saltem - sermonem nostrum. 

środa, 20 czerwca 2018

Polonia - Senegalia 1:2, gratia magorum

Amisimus, nos Poloni, ludum primum Certaminis Mundani Pedifolii, quod Moscoviae aliisque in urbibus Russiae decertatur. Senegalenss nos proportione portarum 2:1 superaverunt.
Hodie in situ interretiali radiophoniae Polonorum Radio Zet inveni nuntium: "Senegalenss vicisse, nam regimen istorum pecuniam magis dedit, ut arte magica pedilusores adiuvarent". At Poloni magos non habent?

sobota, 16 czerwca 2018

De nominibus negotiaturarum

Quid significant nomina magnarum societatum negotiatoriarum? Etymologiam nominum septem in re mercatoria gigantum investigaverunt modo diurnariae actorum "Business Insider" Mary Handbury & Emily Cohn.
1. Google. Nomen hoc fructus est longae ac procellosae disputationis inter conditorem negotiationis, Larry Page, et gregem studentium, quos ad nomen aptum inveniendum adhortatus est. Unus horum proposuit vocabulum "googolplex", denotans in sermone mathematico numerum incredibiliter ingentem; discipulus hic tamen pronuntiare id vocbabulum recte non potuit - produxit ore aliquid sonans plus minusve 'google'. Quod nomen Larry Page statim placuit.
2. McDonald's. Raymond Kroc, conditor negotiationis McDonalds's, fuerat primum venditor machinarum gallicaudis lacteis (Anglice milkshake) faciendis. Hic fratres McDonald convenit, isicia Hamburgensia (Anglice burgers) in sui caupona, titulata McDonald's, parvo pretio praebentes. Tres viri decreverunt una rem coquinariam pergere: praebentes praeter hamburgensia etiam gallicaudas lacteas. Kroc postea omnia iura negotiationis a fratribus emit, consilium tamen cepit nomen cauponae (deinde catenae cauponarum) non mutandum.    
3. J. Crew. Societas vestiaria, aemulatrix principalis negotiationis Polo domini Ralph Lauren. Conditor, Arthur Cinader, putavit vocem 'Crew' bene pugnaturam contra 'Polo'. 'J' tamen in fronte additum est, ut elegantior nomen videretur.
4. Rolex.Hans Wilsdorf, creator notae Rolex, voluit nomen negotiationi invenire, quod ab omni incola mundi facile pronuntiaretur. Numerosis crucigrammatis (Anglice crossword), combinationisque litterarum sorte factarum usus est, ullo tamen sine effectu, qui sibi placeret. Deinde, equitans, "vocem divinam" audivit sibi in aurem susurrantem: Rolex!
5. Lululemon. Chip Wilson, conditor huius mercaturae, Iapones non valde amavit, nomen ergo sui societati eligit ab his minime prountiandum, carent enim Iapones phonemate simili Europaeo 'l'.
6. ASOS. Haec mercatura interretialis vestiaria primum (anno 1999) nomine pleno AsSeenOnScreen (UtVideturInAlbo) utebatur. Sed mox omnes acronymo potius uti coeperunt.  
7. Amazon. Conditor huius tabernae librariae interretialis, Jeff Bezos, varia proposita nominis investigabat. Placuebat sibi maxime 'cadabra' (certe ab abracadabra), sed nimis simile sonabat 'cadaver', ergo alterum nomen quaerebat. Placuebat quoque 'relentless' (immisericors), quod tamen quoque a studiosis relationum publicarum (Anglice PR people) sibi dissuasum est. In fine nomen elegit a fluvio sibi valde amato - Rio Amazonas (ita Lusitanice, nostra autem lingua: Flumen Amazonum).

piątek, 15 czerwca 2018

Democratia USA in periculo! (opinio T. Friedmanis)

Amicus noster Eduardus Minnesotianus Latine reddidit symbolam diurnarii Thomae Friedman, qui praemonet res US-Americanas in pessum gubernatione Trumpiana ituras. Ecce symbola:

Quidquid Trump celet iam nobis omnibus nocet

Democratia nostra in periculo gravissimo versatur.

Praeses Trump aut omnino Russis implicatus est aut fatuus infamis vel simul ambo sed utut res se habeat se monstravit invitum aut impotentem ad Americam defendendam contra ambitionem Russicam dividendi democratiam nostram et laedendi.

Aliis verbis, Trumpi imperium rerum immobilium ab nequam oligarchis ad Kremlin annectis accepit magnam pecuniam adeo ut re vera eum corpore et animo possideant; aut fama illa vera est de indecora tractatione sexuali Moscuae patrata dum certamen pulchritudinis Domicellae Universalis moderatus est, quae omnia speculatores Russi in taenia magnetica habent, quaeque vulgo edi non vult ; vel reapse Praesidi Russo Vladimiro Putin credit dicenti se esse insontem criminis intercedendi in suffragia nostra,  contra comperta explicata ipsius Trumpi praefectorum variis agenturis (CIA, NSA, FBI).

Ad summam, Trump aut occultat aliquid tam sibi nocens aut adeo socors est ut ducis principis munere fungi non valet. Nondum possibile est pro certo habere utra harum rationum eius habitus mentis sit vera sed verosimilius una ex his duabus causis explanat Trumpi detrectationem respondendi Russiae incursui in vitam nostram politicam — quiescentiam plane inauditam cuipiam praesidi per historiam Statuum Unitorum. Russia nobis non amica est. Se gessit modo hostili. Trump vero haec omnia neglegere pergit.

Usque adhuc contemnit Trump normas praesidiales. Nunc Trumpi mores efficiunt ad  iusiurandum officii repudiandum — nempe ut protegat defendatque Constitutionem. Ecce similitudo non exacta sed satis
propinqua: Est quasi Georgius W. Bush post cladem diei undecimo Septembris dixisset: "Negotium non magnumst. Pilamalleo lusum ibo in Florida septimana exeunte et in diurno telari meo scribam de culpa factionis Democraticae — opus non est concilium habere de securitate patriae.

Impraesentiarum cum accusator specialis Robertus Mueller — exploratione speculatoria per annos collecta et ad maximum commodum adhibita ab agentibus FBI, CIA, et NSA — detulisset accusationes contra 13 Russos et tres coetus Russicos — omnes quodammodo ad Kremlin annectos — propter interventionem in suffragiis Americanis , opus est praesidem habere qui patriae munimentum ducat contra hunc incursum adversus probitatem suffragiorum nostrorum.

Cui rei simile esset? Populum certiorem faceret de natura mensuraque problematis; omnes participes rei studiosi — civitatis et urbium praefecti suffragiorum, rei publicae magistratus ambarum factionum una cum omnibus dominis retium socialium quibus Russi usi sunt ad vexationem suam perficiendam — ut defensio efficax instituatur; ceterum peritos rerum militarium ac speculatoriarum conferrent ad oppugnationem efficacem instituendam contra Putin — omnium optimam defensionem.

Loco illius ducis probi praesidem habemus qui inepte texticulos electronicos divulgat Russos albis natibus Moscuae deridere de modo quo nos interventum suum  investigamus — necnon sclopetatione terribili in Florida inique utitur — cui accedit defectus agentium ministerii FBI rite certiores faciendi agentes Miamienses apud officinam filialem de indicio homicidio futuro — totum ministerium FBI pessum dat sacrificatque commodi causa ut novum praetextum afferat investigationem Roberti Mueller claudendi.

Cogitadum quantopere mente captus sit auctor textilli nocte Saturni missi:
"Tristissimum illud quod agentes illius FBI multa indicia a sclopetatore Floridano prodita non animadverterint. Hoc nobis omnino non accipiendumst. Nimium temporis insumunt dum collusionem Russorum cum Trumpi certamine suffragiorum demonstrare conarentur — nulla collusio datur. Denuo elementis rerum operam date  et nobis omnibus speciem honestorum praebete!"

Immo vero, ministeria nostra FBI, CIA, et NSA, una cum iurisconsulto speciali collaborantia nobis mirum in modum satisfecerunt. Consilium Russicum detegerunt quo Americanos in dissidium ducerent necnon inclinavit suffragia in comitiis proximis erga Trumpum — hoc est fundamentum ipsum democratiae nostrae everterent — cui accusationi respondet Trump opus esse rebus gravioribus incumbere tamquam vestigiis in antecessum sequi eorum qui fortasse apud scholas homicidia perpetrent. Ita vero concedendum est FBI in Florida erravisse. Sed more Heracleo se gessit contra Russiam. Quidnam maioris momenti quam democratiam Americanam protegere?

Adeo evidens est id quod iste Trump moliri cupit: Aut est homuncio ineptulus illi Putin sed utilis, aut verosimilius aliquid celare vult quod suspicatur Russos de se scire nescio quid pravum. Quare timet Muelleri investigationem quae eo diutius continuetur quo verisimilius id reperiet ac deteget.

Donalde, si tam innocens sis, cur tam strenue conaris Dominum Mueller reprimere? Et si revera sis praeses neque solummodo ipsimus societatis tuae aedificatoriae qui ludit partes agendo praesidis, lusus quo saepenumero ludere soles, cur tandem non re nos ducas, non solum suffragia defendendo contra insidias interretiales sed etiam oppugnando contra Putin.

Putin tela informatica (programmata venenosa) adhibuit ut processus politicos Americanos pessum daret, ut nuntia falsa diffunderet, ut candidatus rerum turbator eligi adiuvaret, haec omnia ut democratiam nostram frangeret. Nos oportet sollertia nostra de systematis computatralibus uti ad veritatem vulgandam de Putin — quantam modo pecuniam furatus sit, quot modo mendacia narraverit, quot tandem aemulos in carcere incluserit vel interemerit — quo facto istius autocratia enervaretur. Praeses verus id ipsum nunciam faceret.

Conicerem de pecunia agi id quod Trump occultare temptat. Agitur de necessitudine eum inter et negotiatores magnarios qui una cum Kremlin conspirant. Fieri potest ut istis Russis praeses aes alienum contraxerit. Quis oblivisci potest verba quae D. Trumpi filii anno 2008 non exacto renuntiavit: "Russorum sunt maiores partes multorum creditorum nostrorum." Fortasse est dux noster Russorum mediastinus.

Sed quidquid sit istud arcanum,  aut strenue conatur Trump id celare aut de Russia tam simplici mente utitur ut sit paratus non solum obstare coeptis quibus democratia nostra defendatur sed etiam nonnulla instituta nostra maximi momenti libenter evertere cupit, ut puta Foederale Mininsterium Investigationis et Praefecturam Iustitiae ut lateat condicio sua anceps bene occulta.

Illud quidem non tolerandum. Tempus maximum est ad signa canenda.

Gravissimae minae integritati democratiae nostrae in Officina Ovali sunt.


środa, 13 czerwca 2018

Cristallum magicum Varangorum

Studiosi Hungari duce doctore Gabor Horvath putant Varangos (Anglice Vikings) tam optime per plagas semptentronalis partis Oceani Atlantici navigasse propter "cristallum magicum", cuius usu potuerint locum Solis semper fere invenire etiam in caelo nubibus obducto. Cristallum tale - Scandinavice solarstein, sive lapis solaris - verisimiliter erat calcita Islandica, quae se penetrantem lucem bis frangit producendo duos radios varia vi lucis. Si tamen caelum per tale cristallum inspiciamus, Solem pone nubes latentem cum casu invenerimus, videbimus tantum unum radium una vi lucis.
Tale cristallum inventum esse in Britannica navi fracta, quae mersa est in fretu Gallico anno 1592, prope insulam Alderney - nescimus pro certo id ad navigationem vero ibi usum esse, meminisse tamen debemus Britannos quasi nepotes Varangorum fuisse ergo fortasse nonnullas technas horum ad artem navigandi spectantes apud illos sevatas esse.
Simulatione computatrali a Hungaris peracta patet usu solarstein nautas ex Scandia aut Anglia Grenlandiam petentes - mensibus inter Aprilem usque Septembrem, cum navigatio in Atlantico septentrionali habebatur - potuisse in oras Insulae Viridis incidere probabilitate 92 centesimarum (92%). Ceteris octo centesimis errarent Varangi ad plagam occidentalem - fortasse ita Vinlandiam (Americam, sc. Novam Funlandiam vel Labrador) casu nacti sunt.