piątek, 13 lipca 2018

Domina Thatcher de praestantia radiophoniae super TV

Si bene memini, domina baronessa Margarita Thatcher (1925-2013), ministra primaria Britanniae annorum 1979-1990, dixit olim in percontatione se malle nuntios exaudire e radiophonia quam televisorio, nam timet opinionem suam disturbatum iri imaginibus televisoriis, saepe vi atque audacia tantopere plenis. Radiophonia econtra, quae sermone tantum operatur, quasi subtilius res monstrat, quod mentem sanam auditori rebus in arduis servare iuvat.

piątek, 6 lipca 2018

De Iaponibus (porro)

A.D. 1988 in Sinica urbe Tianjin cum gynaecologa Sinensi locutus sum, quae questa est saepissimas clientes sibi esse puellas Iaponicas abortum petentes fetus patre Nigro (nam fuit urbi Tianjin satis magna "colonia" studentium et Iaponum et Africanorum). Est certe mythus, fortasse verus, Africanos machinamentis maximis a Iove praeberi.
Quid ego apud gynaecologam hanc peterim, alia res est.
-------------
Pater meus dicere solebat: Nos die Veneris piscem edimus. Iapones cotidie. Quasi magis religiosa gens sint. Sed pater meus ipse minime religiosus. Fortasse quia semel tantum per septimanam pisce vescebatur.
Eo sushi venatum. Dies Veneris est.

Res parva placet

Catharina, amica mea Gallica, iam triginta fere annos in Iaponia degit, quindecim annos Iaponi uxorata. Cum inter pocula a sui (mihique) amica Anglica rogata, utrum verum esse Iapones parvas res intimas habere, "Fortasse, respondit, machinamenta iis aliquantulum sunt Europaeis minora, sed robustius saepiusque iis utuntur".

Magis magisque superstitiosus fio...

... fortasse ob aetatem senescentem. Hodie e lecto surrexi pede sinistro, ergo in lectulum reverti ut denuo surgerem pede dextro. Hem, fortasse hoc apud deos non valet, nam prima surrectio utique sinistro pede erat. Sed, ut memini, fuerat quoque altera, prima primarum surrectio - hora quinta cum viginti mane (5:20 am), cum vesicam deonerare deberem.
Simili modo, mane cum vestibus corpus meum "ornam" [num ornari porro potest res perfecte pulchra?], primum tunicam, deinde demum subligar ac braccas induo. Ita facio a pueritia, nescio ob quam rem. Timeo, si quodam die aliter fecerim, calamitatem eventuram.    
His rebus perfecits, bonum diem mihi opto. Deinde vobis, lectores!

czwartek, 5 lipca 2018

Fortasse

Nequeo invenire quod quaero. Fortasse quia quod quaero omnino non perdiderim.
Fortasse erro, caecus per totam vitam in gyros iens.

Sermocinator rappianus in ministerio sacerdotali suspensus

In Kenyana dioecesi Homa Bay suspensus in ministeriis sacerdotalibus est 45 a.n. pater Paul Ogalo parochiae Sanctae Monicae in oppido Rapogi. Causa suspensionis: sacerdos evangeliam dicere tempore missae sanctae solebat rhythmo rap, braccis brevibus ac rica piratica indutus - ita sperabat verba sua facilius ad mentes iuventutis ventura.

Vultur Varsoviensis

Primum ab anno 1913 vultur (Gyps fulvus) repertus est in Polonia, nunc prope ipsam urbem capitalem - Varsoviam. (A.D. 1913 in montibus Pieniny, in fine Slovaco.) Hodiernus vagator aerius tam fessus in vicum prope Varsoviam advolavit, ut a medico veterinario adiuvari deberet.
Ornithologi credere vix possunt id vero factum esse, nam nostro tempore etiam in regionibus Europae Meridionalis - ubi aer siccus praevalet - vultur hospes rarus esse creditur. Fortasse, putant nonnulli, mutatione (calefactione) aurae effectum est, ut et "charta geographica" alitum mutetur.