niedziela, 26 sierpnia 2012

De theoriis conspirationis mundanae

Sunt variae theoriae conspirationis mundanae, quarum fortasse maxime omnibus nota est haec de "Protocollis senum peritorum montis Sion", secundum quam Iudaei maxime divites interdum clam una conveniunt ut inter se consilia habeant de rebus mundanis ab ipsis regendis.
Ego nullis talibus theoriis fidem do, praeter fortasse unae: puto societates oecologorum, qui contra cibos genetice modificatos acriter pugnant, maxime adiuvari a... fabricatoribus pesticidalium. Nam plantis ita modificatis, ut contra pestes immunes fiant, nullus agricola porro venena pesticidalia emere volet.
Hoc mihi sole clarius videtur. Sed fortasse erro.
(Ceterum – praeter terras Arabicas, ubi "Protocolla senum peritorum montis Sion" adhuc ut res vera plerumque habentur - in Iaponia quoque hic liber maximi momenti est ut... enchiridion potestatis politicae captandae.)

czwartek, 16 sierpnia 2012

De otio suavi

Secundum investigationem a peritis Harvardiensibus peractam, hominem – si tantum condiciones vitae sint sibi secundae – 47% temporis diurni libenter terere somnia sibi fingendo ac nihil re vera faciendo.
Polonice hunc statum mentis nuncupamus phrasi 'de amygdalis caeruleis cogitare'.  

De ciconia gulosa

His modo diebus medii mensis Augusti ciconiis in patria mea ac vicinis terris nidificantibus est mos "senatus" convocare (ita saltem Polonice has congregationes cicioniarum nuncupamus), in quibus aves adultae cum parvulis volatus exercent antequam iter longum una suscipiant in Africam, ubi hiemare solent.
In quodam tali "senatu" a ciconis prope Bohemorum oppidum Rivulum Equarum (Kobyli Potok) habito incolae huius loci conspexerunt unam avium volatu capacem omnino non esse. Perterriti biocolytas acciverunt, hi autem ornithologiae peritos. Qui, ave misera a se examinata, dixerunt causam status infelicis huius ciconiae non esse debilitatem permanentem aut morbum quemdam, sed... nimiam copiam ranarum angiumque, quas in stomacho portabat. Post duos tresve dies – ut putant ornithologi – ciconiam volaturam esse. Nisi certe interea denuo nimium cibum sumpserit.

De quercu reconciliationis

In libro quodam de arboribus Poloniae legi obiter dictam notulam terrae Esthoniae adesse 'quercum reconciliationis', cuius trunco scilicet cavea permagna adest, ubi coniuges (aut amantes) iurgiis continuis inter se certantes ultimam spem salutis quaerant: noctem totam ibi (i.e. in cavea) est iis manendum, deinde (plerumque) se denuo amare incipiant ac longe postea una feliciter vivant.
Sed ego per TTT (=telam totius terrae, Anglice: WorldWideWeb) quaerens nullam huius arboris mentionem(qua in urbe oppidove esset) inveni.

Colloqium in taberna monopola (i.e. ubi potiones alcoholicae emuntur)

Emptor: Des mihi lagoenam vini, quaeso!
Venditor: Nigri aut albi?
Emptor: Nullius est momenti, nam amico caeco donum id dare volo.

poniedziałek, 13 sierpnia 2012

De mandragora a popello falsa

Radix plantae mandragorae (Mandragora officinalis L.), cui multi usus sunt/erant in medicina atque arte magica, dicitur similem esse formae corporis humani. Propter hanc similitudinem populus noster credebat (fortasse adhuc credit) mandragoram ululatu humano plorare, cum e solo evellatur necnon eam tunc maledictiones in hominem se evellentem iactare, quibus efficiatur, ut post mortem anima talis hominis in Orcum ire iubeatur. Sed popellus noster callidissimus specialem invenit modum mandragoram e terra evellendi: canem aut suem ad plantam funibus alligunt, deinde bestiam cogunt protinus ire – ita, funem pone se trahens, evellit quoque sus aut canis ipsam plantam.
Ceterum creditur mandragora sub patibulo semper nasci, nata scilicet e spermate furciferi (furciferi enim de patibulo pendentes in momento mortis saepe rigore penis et interdum eiaculatione laborent).

sobota, 11 sierpnia 2012

De somniis inventoriis

Scripsi modo Mariam Shelley in somnio primum audisse nomen doctoris Frankenstein. Nunc, re melius explorata, inveni eam asseverasse se etiam ipsum doctorem Frankenstein necnon opus eius – gigantem monstruosum – dormiendo vidisse.
Sed quoque Elias Howe, inventor machinae sartoriae, dixit se ideam huius machinis motus primum in somnio anno 1845 habito conspexisse. Somnio quidem horribili, nam vidit in eo nonnullos anthropophagos ad se devorandum paratos, qui circa se saltabant atque hastas quatendo maxime se exterrere conabantur. Deinde, iam experrectus, Howe de motu hastarum cogitans regulam motus acus machinae sartoriae, acus scilicet filum ducentis, excogitavit.
In somniis quoque primum conspecta sint a sui inventoribus:
- "methodus scientifica" Cartesii
- monstruosus androida Terminator dispositoris scaenarum James Cameron
- formula benzeni (C6H6), quam eius inventor, August Kekulé, dixit neminem aliter quam in somniis animo fingere posse
- structura acidi disoxyribonucleinici (DNA), a James Watson conspecta ut scalae heliconeae alicuius domus
- argumentum fabulae de doctore Jekyll et domino Hyde Roberti Louis Stevenson
Primum quoque in somnio Paul McCartney melodiam cantilenae "Yesterday" asseverat se audisse.