piątek, 31 maja 2013

De novis modis Venerem (dolorosam) colendi

Nihil novi sub sole, diceret cosmopolita quis atque arbiter elegantiarum; fortasse iuste. Mihi nihilominus hic nuntius videbatur primum incredibilis. Ecce D., amica mea nova, diurnaria stationis televisificae, quae de rebus maxime perversis (nil humani a me alienum puto...) telespectatoribus narrat, me docuit de novissimis modis maiorem voluptatem sexualem consequendi. De usu scilicet insectorum in arte amandi.
Ita, si mulier es, ponas, quaeso, tibi in vulvam apem aut vespam viventem. Haec apes/vespa te statim aculeo dolenter mordebit, sed simul efficiet vulvae internalem partem tumescere. Rebus ita stantibus foramen ipsum vulvae minor fiet, quod maiori voluptati et maris et mulieris prosit.
Si mas autem es, cum culicibus tibi est ludendum, id est ictibus eorum glandem priapi ostendendo. Cutis glandis tenuissima, culicibus morsa, irritabit, sed irritatio haec perverse voluptuosa esse potest, cum glandem contra foramen vulvae frices. Praesertim vulvae aculeis apium aut vesparum modo tractatae.
Ludus vero exquisitus et ruri, ubi nunc vivo, omnino inauditus. Sin autem aliter (res rusticae sese habent)? Fortasse veniam ad vicinum ut rogam...


poniedziałek, 27 maja 2013

De chronovisorio patris Ernetti

Marcello Pellegrino Ernetti (1925-1994) est nomen sacerdotis benedictini gente Itala, qui erat theologus (exorcismorum peritus), physicus quanticus atque musicologus (studebat musicae prae-Christianae sive prae-polyphonicae). Maxime notus tamen est pater Ernetti - credant, qui id credere velint - instrumento a se invento nomine 'chronovisorium', quo... res praeteritae in albo visifico inspicerentur.
In percontatione sui anno 1972 perfecta a diurnario ephemeridis "Domenica del Corriere" pater Ernetti asseverabat se una cum duodecim aliis scientistis (in quorum numero adfuissent Enrico Fermi et Wernher von Braun) annos quinquagenarios praeteriti saeculi invenisse ac produxisse instrumentum quo imagines temporis praeteriti "capi" possint.
Rumor fert Ernetti (in quadam huius historiae versione una cum papa Pio XII) usu hoc chronovisorio spectasse passionem Christi aut (quod saepius narratur) tragoediam perditam Ennianam nomine "Thyestes".
Morte sui appropinquante Ernetti confessus est nuntios de spectaculo passionis Christi/"Thyestis" se mendose disseminasse, sed inventum ipsius chronovisorii ut rem veram etiam tunc (i.e. in limine Leti) asseverasse dicitur. Ceterum amicus eius, quoque sacerdos catholicus nomine Francois Brune (auctor libri "Mortui loquuntur"), putat eum vi coactum esse refutationem spectaculorum in chronovisorio spectatorum pronuntiare.
Chronovisorium, secundum Brune, in membra discerptum, usque hodie remanet in locis subterraneis Vaticani.

His a me hodie lectis, in mentem venit "Vigil Aeternitatis" (The Guardian of Forever) pelliculae "Iter stellare" (Star Trek).

czwartek, 23 maja 2013

De moribus avium (percontatio Andreae Kruszewicz)


- Adsuntne genera avium ad monogamiam prona? – rogat diurnarius ephemeridis "Respublica" (Rzeczpospolita) Andream Kruszewicz, ornithologum ac directorem horti zoologici Varsoviensis.
- Certe – respondet Kruszewicz. - Praesertim ponderosiores aves, sicut grues, aquilae, falcones.
- Cur immo haec genera?
- Nam instrumenta habent, quibus necare valeant. Si ergo mas uxori sui collegae appropinquat, meminisse debet se perciculum mortis subire. (...) Accedit tempus ad copulationem parandam neccessarium, dico est saltationibus nuptialibus, quae apud has aves durant nonnullas horas, dies nisi etiam septimanas. (...) Apud aves minores copulationem extra-matrimonialem esse phaenomenon cotidianum. Sicut prostitutio.
- Prostitutio??? Quid est pretium cubandi?
- Musca, piscis aut vermis.
(...)
- Intellegentia notantur praesertim corvidae, ut scimus de fabulis plebis?
- Et iuste. Corvidae exempli gratia annonam comparant, acervando escam ad usum hiemalem. Nuces, si nimis durum putamen earum est, ex altitudine proiciunt in semitas asphalteas aut sub rota automobilium ponunt.
- Noctuae quqoque signum sapientiae putantur...
- Iniuste, cerebri enim sunt parvissimi. Sola res, quam optime perficiere sciunt, esse venationem murum. Ad ullam aliam escam, mutatasve vitae condiciones se adaptare nequeunt.
- Adsuntne alii stereotypi falsi ad aves spectantes?
- Culumba pacis. Natura olim columbae pessima est: semper inter se pugnant, continuo excruciant concives, etiam usque mortem.
- Unde ergo opinio earum ut avium pacis?
- Desunt iis ungues falculati, coram hominibus mites sunt, sinunt se manu prehendere.
- Sed adest iis quoque opinio sapientiae...
- Nam ingenium malum saepe cum intellegentia congruit. (...) Columbae, ut scimus, domum repetere semper sciunt, volando optime topographiae regionis utuntur, usu e.g. viarum et ferrroviarum. Unde usus earum in cursu publico.

wtorek, 21 maja 2013

De communicatione vocali


Hodie nos omnes telephona gestabilia ad corpus semper adhaerentia aut bulgis mulierum inserta portamus, olim autem communicatio inter humanos multo difficilius efficiebatur. Ob hanc rem e.g. monticolae Bavarici et Tirolenses evolverunt technam modulata voce (tunc alta, tunc ima) procul vociferandi, unde et cantus originem trahit nomine Jodel.
Me aliquando similis vocis modulationis testem fuisse in montibus Carpatis Polonorum, ubi, prope vicum Obidza, audivi monticolas iuvenes in convallibus inter se vociferando communicare, simplicissimos nuntios serie melodica syllabarum transferendo. Sicut fere in classicis cantationibus cantatorum iodelianorum: ehoihieho, huhedraehe, holadaittijo... etc. Quod, ni fallor, nihil plus significabat quam: Me hic adesse... Excpecta, quaeso... Mox tibi adveniam, ubi es? (tunc alter monticola primo cantatori simili voce responditurus erat).
Vallis montana formabat quasi capsam (pyxidem) resonanticam, cuius usu vox usque distantiam plus quam, puto, chiliometris portabatur. 

De praestantia terrae planae super montanam


Pater meus (iam tot annos mortuus!) natus erat in montibus prope Cracoviam, unde tamen iam ut adulescens in planiores regiones migravit. In fine vitae dicere solebat: Sola res, mi fili, quam in hac vita attigi, esse me hodie per vias planas ambulare.

piątek, 17 maja 2013

De signi @ nominibus in variis linguis


Signum @ (quod primum erat ligatura Medii Aevii litterarum 'a' et 'd', significantium verbum 'ad' Latinum) maxime gratum apud internautas fuisse et esse ultimos viginti plus minusve annos, praesertim adhibitum in inscriptionibus epistularum electronicarum. Ubi, puto, per errorem adhibentur, nam minime 'ad' significare volunt, sed 'in' (sicut Anglicum 'at'); in inscriptione scilicet marcus.tullius@hotmail.com signum @ pro 'in' utitur, dum 'ad', si omnino, in intio inscriptionis lateat - id est: litterae mittendae AD Marcum Tullium, cui computus adest IN domo servatoria Hotmail.
Recte autem adhibetur signum @ in pagina Facebookiana, ubi cum quis scriptor ad commentaria sibi a pluribus lectoribus missa respondere velit, saepe scribit @xxx, @yyy, id est ad dominum/dominam xxx (respondeo talia et talia), ad dominum/dominam yyy (dico talia et talia).  
De ipsius signi usu hactenus, nunc de eius nominibus in variis linguis. Quorum maxime iucunda infra enumero (ordine: lingua-transcriptio-significatio):
- Batavica: apenstaartje (caudiola simiae)
- Armeniaca: snik (catulus)
- Albaruthenica (Belarussica): slimak (cochlea)
- Bulgarica: klyomba (nihil aliud[???])
- Serica: xiao laoshu (rattulus)
- Bohemica et Slovenica: zavináč (aringus convolutus [Anglice: rollmop])
- Finnica: kissanhäntä (cauda felina) aut miukumauku (mau mau [sonus cattorum])
- Germana: Klammeraffe (simia aranea [nomen Linnaeanum: Ateles])
- Neograeca: papaki (anas parva)
- Neohebraica: strudel (torta-vertigo, crustulum strudelianum)
- Hungarica: kukac (vermis)
- Italica: chiocciola (cochlea)
- Iaponica: naruto (crustulum narutomaki)
- Kazacha: aykulak (auris lunaris) aut it basy (caput caninum)
- Coreana:golbaeng-i  (cochlea marina [nomen Linnaeanum: Buccinum undatum])
- Norvegica: snabel a  (alpha-proboscis)
- Russica: sobaka (canis)
- Turcica: koç (aries)
- Ruthena (Ucrainica): pesyk (canicula)

czwartek, 16 maja 2013

De suppliciis publicis spectandis an non spectandis


Memini nos, studentes peregrinos Instituti Linguistici Pechinensis (tunc: 北京外国语学院, hodie: 北京外国语大学) invitatos esse ut hospites honorabiles ad... supplicia publica spectanda, id est sclopetando effectam necem hominum capite damnatorum, quod spectaculum in stadio sub Iove habebatur. Quaedam (neurasthenica?) pars animae meae voluit spectaculo adesse (nam mors me semper fascinabat), ex alia autem parte nolui, nam talia spectacula res maxime inhumana mihi videbantur. Re breviter ponderata, proposito recusavi. Se fortasse male feci, nam collega unus meus spectaculo huic aderat atque hodie vir divitissimus est (negotiator industriae petrochemicae), forsan non solum ob hanc extremam experientiam.
Memini quoque me tunc Pechino in televisione spectasse relationem talium suppliciorum publicorum ad hospites celeberrimos reservatorum. Quae supplicia sub tecto in aula quadam spatiosa habebantur. Memini imaginis hospitum, qui omnes personae maximi momenti (Anglice: VIPs) in terra Sinica erant – unus aut duo tempore climacis spectaculi – cum scilicet milites-executores in damnatos sclopetabant – nuces sive semina helianthi manducare pergebant (nam est multis Seribus mos semper aliquid manducare).
At Romanos delectabant supplicia publica, quae e.g. in Colosseo spectare solebant. In numero sceleratorum bestiis tunc datorum certe etiam insontes (e nostra saltem hodierna aestimatione boni et mali) aderant, sicut fortasse anno 1988 Pechini.