niedziela, 29 listopada 2015

De catherinalibus apud Polonos

Ante nonnullos dies habuimus festum sanctae Catherinae, in vigilia cuius diei olim pueri adulescentes divinationem habere solebant ad futuram sui amatricem vel uxorem agnoscendam. Varii erant divinandi modi, exempli gratia – praeter preces ad sanctam Catherinam (quae patrona est puerorum-caelibum proborum), ut bonam formosamque mulierem sibi daret – ponere puer solebat sub pulvino aut crinem, aut partem saltem cuiusdam vestis muliebris, quae res sperabantur invocaturae somnia prophetica de futura uxore. Postero die mane sortiri puer solebat inter chartulas varia nomina feminina portantes, eo modo nomen uxoris "coniectando".

czwartek, 26 listopada 2015

Melius photographema lamae in capite BVM

Fortasse de una lama in hac fabula agebatur. Mihi videbatur duas esse. Error tamen - lama/flamma - idem est.
Marcus (Marek) Mąkosa fecit.

środa, 25 listopada 2015

BVM coronata... lamis

Marcus, vicinus noster, modo revertit ex itinere unius fere mensis per vias et (saepius) devia Peruviae. Narrat permulta, me tamen tetigit imprimis fabulā de statua Beatae Virginis Mariae in foro centrali Limae (ut supra in photographemate). Maria enim coronata est ibi... lamis; id est duae lamae (oves Latinoamericanae) in summo capite ei sedent. Causam esse dicunt errorem inter eodem modo pronuntiata a Peruvianis nomina pro lama (lama) et flammis (llama). Qui enim statuam erigi decreverunt (magistratus? sacerdotes?), flammas in capite Mariae habere volebant (nescitur tamen cur[1]), attamen propter errorem obtinuerunt lamas.
[1] Fortasse ut flamma amoris, sed haec semper ut radii circum cor monstratur.

niedziela, 22 listopada 2015

De libris Harry-Potterianis apud Polonos

Cum amico meo A., "ab hoc et ab hac", id est "de omnibus rebus et nonnullis aliis", ad pocula caffeae locuti hodie mane sumus in caupona "Relax" tribus Mokotoviensis Varsoviae, praeter nos plena imprimis hipsterorum. Primum ausus sum A. rogare de maximo, ut puto, eius errore ut rectoris satis magnae officinae poligraphicae. Assensit, subridendo, se pessimum iudicium ante viginti abhinc fere annos fecisse, cum domus quaedam editoria Anglica eum appropinquasset, rogando, utrum vellet Polonice edere seriem fabularum fantasianarum, quae series modo in mercatu Britannico apparuisset. Amicus meus citissime triginta vel quadraginta paginas primi librorum perlegit, fabulas pessimas esse decrevit, oblationi Britannorum negavit. Auctrix librorum mulier quaedam fuit nomine J. K. Rowling, protagonista fabularum autem puer Harry Potter.
- Sed omnes fere officinas editorias Polonas idem tunc fecisse! – defendit sui iudicium A. – Et adhuc puto has fabulas pessimas esse, totum mundum autem delirare!
Quod ad qualitatem fabularum Potterianarum spectat, ego (sc. Iconoclasta) item sentio. Monitu K. coactus "Lapidem philosophorum" legere coepi, sed post 40-50 paginas somno correptus nugas maximas pueris fortasse lectu dignas legere cessavi.
At sola officina editoria Polona (tunc sat parva, sine ullo eventu commerciali), quae iura libros Potterianos exprimendi emit, hodie divitissima est.
- Loco unius, quam habeo, navis veliferae, decem nunc haberem! – addidit, vultu tristi, A. qui navem suam in portu Kalamaki ad Athenas tenet. 

piątek, 20 listopada 2015

De theoria coniurativa orignis Civitatis Islamicae (denuo)

Ipse, utrum credat theoremati, secundum quod Civitatem Islamicam magna ex parte creaverint US-Americani et Israeliani, amicus meus nescit. Sed rogat:
- Si omnes fere maximas potestates mundi - ut USA, Russia, Britannia et Gallia - Civitiatem Islamicam ut hostem horribilem habent, dic mihi, quomodo fit, ut infrastructura petrolearia in Iraquia occidentali (prope captam ab islamistis urbem Mosul), qua Civitas Islamica pecuniam haud parvam cotidie accipit, nondum deleta ex aere sit? At sunt clare visibiles haec aedes turresque satellitibus, ne dicam de aeroplanis...  

Rumores coniurativi

Fabulae, quae ad theoriam coniurationis mundanae spectant (ut olim Protocolla senium peritorum montis Sion), sunt nobis odiosae, habemus eas pessimo sapore esse, ethice horribiles etc. Sed... omnes fere eas interdum auscultamus, nam adest nobis (mihi saltem) quaedam pars animae, quae mundum multo horribiliorem, quam iam sit, sibi pingere velit (eodem instinctu ductos cinemata catastrophica spectare multos nostrum iuvat). Huius generis duas fabulas "coniurativas" modo audivi:
- exodum Syriorum in Europam adiutam, necnon magna e parte ab initio machinatam, esse ab regimine USA, quod regimen speraret se hoc modo Unionem Europaeam ut sui aemulatorem (oeconomicum, politicum) debiliorem reddere; fons rumoris: M., psychotherapeuta
- Civitatem Islamicam creatam esse machinationibus speculatorum US-Americanorum et Israelianorum, qui cuperent mundum islamicum tam odiosum populis regiminibusque terrarum occidentalium fieri, ut hi probarent usum "instrumentorum specialium", ut exempli gratia necem etiam permagni numeri incolarum, si hoc modo terroristae nonnulli interficerentur; metam Israelianorum hic quoque esse Arabes e regionibus sibi proximis (Autonomia Palaestina et Syria) expellere, ut has regiones sui civitati adiungerent; fons rumoris: A., negotiator industriae poligraphicae, qui linguae Arabicae rebusque islamicis studet

czwartek, 19 listopada 2015

Lingua Arabica

Ignoscat mihi lector, quod rarissime nuper scribam. Causae sunt, si non multae, tunc saltem nonnullae, ex quibus una maximi mihi momenti: linguae Arabicae studere coepi, at lingua haec nullo modo facilis nominari potest! Iam diu volui id facere, sed neque satis otii, nec voluntatis mihi adfuisset, nunc autem, uno die sub caelo sereno, duos aut tres dies ante horrificos istos ictuus tromocraticos Civitatis Islamicae Lutetiae patratos, subito ac inopinate enchiridion vocabulariumque emi, statimque studere huic sermoni tam pulchre (si etiam paululum nimis singultante) sonanti coepi.
Linguam Arabicam studendo, periucunde mihi est hic et illic Latinica aut Graecica in sermone communi Araborum repperire. Ut exempli gratia imbira:tur aut qaysar pro caesare, qalam pro calamo (sphaerographico) et simul stylo plumbeo, qitta pro catto (sed hic sentio reciprocam originem: ex Arabica per Hispanicam in seram Latinam), ku:b pro cuppa, hari:ta pro charta (geographica), marsaba:n pro pane Martio, qa:nu:n pro canone (serae Latinitatis, "officialiter" e Graeco kanon pro pertica), nomen Oceani Atlantici – al-muhi:t l-atlasi:, id est Oceanum Atlantis. Iucunde est videre papam (catholicorum) nominari Arabice al ba:ba:, factionem autem politicam qism, quod fortasse e schismate (sed hoc tantum coniectura mea, nullis studiis lexicographicis probata). Usta:d pro professore rogare cogit, utrum usted Hispanorum (pro domino) re vera e Latino 'vestra dominatio'? Ut Polono, iucunde mihi est videre nomen ibri:q pro bulliculo theano, nam et nos formam imbryk pro eodem bulliculo habemus, sine dubio proxenetā Turco.  
Non omnia signa diacrytica in computatro meo invenire possum, ergo e.gr. differentiam inter tria '(c)h' necnon duo 't', duo 'd' et duo 's' (commune scilicet et emphaticum) nondum notare scio; noto nihilominus, litteris crassioribus, accentum ac puncto duplicato [:] longitudinem syllabarum, potius quam duplici littera, nam litterae duplices suo iure in Arabica saepe inveniuntur.
Talia interdum annuntiaturus sum lectoribus, simul pollicendo me Latinam abhinc non tantopere neglegere, praesertim quod sunt tot themata ambobus mundis communia.
Pergamus ergo opus nostrum, Deo adiuvante, sive... insha'Allah!