niedziela, 10 czerwca 2012

Quomodo comprehenderim me alcoholicum esse

Usque vicesimum quartum annum vitae nihil fere alcoholis bibi, nihil scilicet nisi bis terve vodkam (=aqulam) cum amicis, neque, ut verum dicam, mihi magnopere ea sapiebat. Postea tamen, in civitate USA Ohio degens, cum uxore divorta vitam solitariam agere coepissem, mos mihi cito constitui cotidie vesperi cauponam cerevisiariam visitare. In patriam meam tamen mox reductus paupertate pristina denuo laboravi, neque vitam tam "sumptuosam" (=cauponas adire) pergere valerem. Diis nihilominus volentibus post tres quattuorve menses egestatis munus suscepi diurarii in actis diurnis "Gazeta Wyborcza" (eo tempore et hodie maximi in Polonia momenti). Tunc crumena mea inflari denuo coepit, mox ergo in morem cauponas nocturnas visitandi reverti.
Bello civili in pristina Iugoslavia erupto, statim illuc ad tempus longius ut relator diurnarius missus sum. Et ibi erat finis meae sobrietatis: morem evolvi cotidie antequam obdormirem lagoenam vini nigri haurire (quem morem usque hodie servo), tempore diei autem nonnullis cerevisiis vodkisve hic aut illic sumptis (quod hodie, deo gratias, iam non facio, i.e. tempore diurno a temeto ullo abstineo). Potare erat mihi primum sola voluptas in vita mea Zagrabiae solitaria. Brevi tempore comperi me ad potandum nimis (magis quam alii homines) pronum esse, sed alcoholicum me pronuntiavi demum post unum eventum peculiarem:
Uno die (mense Septembri anni 1991) in ipsa fere acie bellandi fui, in vico scilicet Nuštar Slavoniae Orientalis (prope oppidum Vinkovci), quod vicum, antea a copiis Serbicis occupatum, modo a Croatis expugnatum erat. Pugna fuerat ibi vero horribilis: ne una domus quidem intacta mansit ac medio in vico currum loricatum Serborum videre potuisti, "capite" currus ictu canonis detracto. Neque nos visitatores – ego scilicet et photographus quidam Italus – omnino tuti ibi fuimus, nam unaquaque circiter quarta horae parte Serbi ictu "caeco" mortarii vicum hoc petebant (eo modo etiam automobile nostrum, quod scilicet ad hunc Italum pertinebat, in faucibus vici relictum, partim deleverunt, nos eo temore in alia vici parte degentibus).
Inter parietinas alicuius aedis subito signum cauponae conspexi. Suasi Italo meo, ut illuc veniremus (stipulati eramus a duobus vigilibus Croatis, qui assensi sunt ad propositum meum et una nobiscum cauponam hanc rusticam potatoriam intraverunt). Intus omnia intacta manserunt, licet videres homines (=potatores ipsumque cauponem) quasi in uno temporis momento cauponam citissime reliquisse, poculis partim adhuc vino aliisque temeti generibus plenis in mensis relictis. Quo aspectu a me viso non potui, quin lagoenam quandam vini in pegmate stantem manu prehenederem atque dimidiam eius partem haustu Threicio in fauces infunderem, omni cultu civili (amico sc. Italo stipatoribusque nostris videntibus, sollemnitate loci pugnae recentis a me spreta) tunc relictus. Qua re id fecerim nescio, quasi vi quadam divina ductus.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz