Modo scripsi de temeto in regione Difluvii (vulgo: Roztocze) e stercore equino facto. Heri
apud materteram Lesbiae rogavi de huius facti minutis, quae iis – i.e.
materterae amatorique sui – nota sint. Non multa vero sciunt, haec pauca tamen:
- temetum e solo equino stercore Difluviani fabricuntur;
equi enim stomachum normalem, id est brevem, habent, aliter quam e.g. vaccae,
quae more ruminantium duplicem stomachum possident – stercus ita equorum magna
e parte continet materiam non usque finem consumptam;
- stercus equinum ad temetum faciendum idoneum
colligitur in gramine verno tempore, cum scilicet equi libere per prata,
gramine novissimo ac fragrantissimo plena, ambulant atque totus cibus eorum e
gramine pratensi (ergo non ex avena praeteriti anni) constat;
- stercus tale manu e gramine sublevatur, deinde e pulvere
sordeque qualibet (sonet id incredibile!) purgatur;
- postea stercus per tempus quoddam siccatur et porro
spiritu alcoholis purissimo infundatur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz