poniedziałek, 6 maja 2013

Avem sacram cadavera comedere non decet



Insigne Polonorum monstrat aquilam albam. Inter ornithologos contenditur quod genus aquilarum esse re vera avem sanctissimam nostratum: in aemulatione manent novem genera, sed maxima pars peritorum putant Haliaeetum albicillam  alitem huius honoris maxime dignum.
Diurnarius atque amicus meus Adam Wajrak, qui de animalibus in actis diurnis "Gazeta Wyborcza" cotidie fere narrat, de isto haliaeeto nuper loquens dixit eum esse necrophagum, qui scilicet cadaveribus (reptilium, murum etc.) vescitur. Propter hanc opinionem quispiam patriota Polonus amicum hunc meum in ius vocare conatus est, propter... laesam maiestatem civitatis. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz