środa, 10 lipca 2013

De libidine athletarum

Sumus in Africa Meridionali AD 1995, tempus est ludorum mundi pedifolii. Multa nocte ducem manus Austroafricanae harpasti (=follis ovalis, Anglice rugby), François Pienaar, amatrix eius rogat ut coeant, sicut solebant facere antea unaquoque nocte. Pienaar nolit, nam a sui exercitatore prohibitus est (sicut omnes lusores Austroafricani), quin spatio 24 horarum ante certamen futueret, nam post coitum athletae multo peius ludant. At certamen est ei participandum cras, abhinc post quindecim horas... Sed puella rogat, orat, obsecrat et Pienaar concedit: una Venerem colunt et postero die manus Austroafricana... vincit. Sequentibus noctibus Pienaar continuo cum amatrice rem habet, sed nihilominus manus eius superat aemulatores in quinque novis certaminibus. Fortasse ergo prohibitio couendi non iuste ab exercitatore exigebatur...
De hac re – utrum scilicet coitus ante certamen athletis noceat, nulli sit momenti an fortasse prosit – disputasse dicitur iam Plato (sed in quo opere, ignoro) et hodie multi exercitatores ex athletis exigunt, ne coitu utantur nocte ante certamen. Sed investigationes medicinales monstrant coitum non exhaurire vires magnopere: et vir et femina tempore unius fututionis amittunt 200-300 calorias, item plus minusve ut tempore ambulationis spatio dimidiae horae. His effectibus nisi, nonnulli athletae non solum non evitant coitum, sed conantur quam saepissime eo uti. Ronda Rousey exempli gratia, Americana pugnatrix judoca, fatetur se ante omnem pugnam coitum quaerere.
Prohibitores tamen coeundi fortasse recte athletas monent, sed non ob timorem calorias amittendi. Agitur de ipso quaesitione stupri – omnes fere athletae solitarii (sine scilicet uxoribus/maritis sive amatricibus/amatoribus eos/eas per loca certaminum sequentibus) fututrices/fututores sibi quaerunt in cauponis nocturnis et similibus locis. Ubi plerumque multum alcoholis bibitur ac nicotiana fumantur. Quae ambae res sine dubio valetudini athletarum nocent.

De supradictis rebus legi in commentario Alexandrae Sobczak, diurnariae ephemeridis Polonae "Gazeta wyborcza", cui inscriptio est "Libido in certaminibus".

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz