poniedziałek, 16 września 2013

De vaticiniis Malachiae

Multi, qui dubitant de veritate vaticinii Malachiae de pontificibus Romanis, dicunt descriptiones trium ultimorum paparum:
- de labore solis (Iohannes Paulus II?)
- de laude olivae (Benedictus XVI?)
- petrus Romanus [ultimus scilicet pontifex maximus in indice Malachiano, post quem fiat finis mundi] (Franciscus?)
minime cum istorum vita ingenioque congruere. Nulla scilicet sit clara iunctio inter 'laborem solis' et vitam Iohannis Pauli II etc.
At ego modestam iunctionem 'laudis olivae' cum Benedicto XVI inveni. Insigni enim eius episcopali adesse sententiam: Cooperatores veritatis.  At – secundum saltem adagium plebis - veritas, sicut oliva aquae admixta, semper summum locum petit, i.e. citius aut tardius, in lucem prodit.
Scimus autem Malachiam in suis "nominibus" paparum per aculeos verborum ad sententiam insignis papalis/episcopalis saepe spectare.

Utrum vera sint vaticinia Malachiae aut non, sine ullo dubio videbimus statim post mortem Francisci (quem ceterum ego volo quam diutissime victurum!). Nam finis mundi tunc aut fiet, aut non fiet.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz