poniedziałek, 15 września 2014

Dollarium Americanorum in... Bohemia oriundum

Studiis etymologicis incumbentes sciunt dollarium, monetam illam praeclaram Civitatum Unitarum Americae – quae symbolo $, ignotae magna ex parte originis, utitur – nomen suum traxisse a thalaro, nummo argenteo, qui in variis terris Europaeis (imprimis Germanicis) spatio saeculorum XVI-XIX valebat. Valde aestimatus thalarus erat etiam in aliis terris alias sui monetas utentibus, nam credebatur difficillime adulterari et iustam semper portionem argenti continere. Ob hanc famam fuerant thalari saepe quasi nummus communis in negotiis inter negotiatores variarum nationum, sicut e.gr. thalari Mariae Theresiae, imperatricis Austriacae, quibus in fine XVIII saeculi commercia efficiebantur in Proximo Oriente.
Quibus thalaris nomen dedit nummus ab anno Domini 1519 cusus in urbe Bohemica (in Montibus Metalliferis – Bohemice Rudavy, Theodisce Erzgebirge - sita), quae hodie Jáchymov, tunc nomine Germanico Joachimsthal (Vallis Ioachimi) nota erat; unde nomen nummo Joachimsthaler (thalarus Ioachimvallensis), quod vulgo brevius pronuntiari coepit, usu solum ultimae vocabuli partis (thaler).

Americani autem nomen thalari (in dollarium mutatum) anno 1785 adoptaverunt etiam ob hanc rem, quod origine non-Britannica fuerit.    

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz