środa, 24 grudnia 2014

De ignibus in caelo visis

Multi cogitant hodie de tribus magis* (sed nonulli putant eos usque duodecim fuisse) locum, ubi Jesus natus sit, cum donis petentibus. Ducebantur, ut docet scriptura sancta Christianorum, stella quadam inopinate in caelo splendente. Fortasse cometa? – rogavit heri in ephemeride sacerdos quidam Polonus, cuius nominis iam immemor sum. Sed astrologi respondent hoc spatio annorum, quo putamus Christum natum esse, nullum cometam caelo nostro adesse. Fortasse ergo, suadet alter sacerdos (nam multi nunc in actis diurnis opiniones de nativitate Christi divulgant), coniunctio quaedam nonnullorum planetarum – talia eveniunt bis terve in annum, interdum effectum vero "ignivomum" in caelo praebentes.
Homines semper credebant phaenomena coelestia effectum in vitam in Terra habere. Ut e.gr. displosio supernovae 4 Iulii AD 1054 in constellatione Tauri, claritudine simili aut fortasse maiori quam lumen Veneris – effectum eius esse hodiernam Nebulam Canceris. Quid tunc? Decem diebus post displosionem supernovae papa Romanus excomunicavit patriarcham Constantinopolensem Michaelem I Cerularium, hoc modo schisma in ecclesia Christiana efficiens. Mirum in modum tamen, de hac displosione – saltem per tres continuas septimanas in caelo visibilem, etiam tempore diurno – Sinenses tantum scripta reliquerunt, nulla de hac re linea in Europa aut alibi, prout scio, servata. Sed apud Seres eo anno nihil magni momenti evenit. 
* Licet ipsorum trium magorum dies festus septimo Ianuarii cadat. Sed puto stellam super praesaepi Iesu splendere ab ipso Christi partus momenti.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz