piątek, 16 stycznia 2015

Plica (non tantum) Polonica

Modo de difficultatibus cum ferrovia subterranea Varsoviensi scripsi, hodie lego in actis diurnis de alia re incredibili. Ante enim circiter quinque dies in flumine Vistula, qui rivus longissimus est in Polonia, inventum esse crus humanum alicui amputatum. Repertum crus est in loco circiter 20 chiliometris infra Varsoviam, putabatur ergo ab astynomis fuisse partem cadaveris hominis – citius mulieris quam viri, ut aestimaverunt prima facie periti – quem hominem victimam esse aut cuiusdam infortunii aut, potius, homicidii Varsoviae patrati. Prima investigatione perfecta, dixerunt periti biocolytarum crus saltem per dimidium anni in aqua fluminis mansisse, fortasse etiam spatio nonnullorum annorum.
Hodie autem, post alteram, aliquantulum accuratiorem investigationem, pronuntiaverunt astynomi crus esse... prosthesin!
Sed non tantum in Polonia similia! Legimus ecce cancellariam Germaniae, Angelam Merkel, lapsu linguae modo dixisse, de ictibus Parisiensibus islamistarum narrans, "antisemitismum esse nostram obligationem statalem ac civicam!". Addidit quoque, erroris horribilis insciens: "Idem pertinet ad meschitas ictibus petitas". Scimus cancellariam Merkel dormire per noctem tantum quattuor quinqueve horas; fortasse melius esset, si dormiret longius!

Ceterum, in Civitatibus Unitis Americae (USA) inventum esse tapeti ornanti aedes biocolytarum comitatus Floridensis Pinellas adesse, in clipeo officiali huius comitatus in tapeti picto, sententiam sacram Americanorum aliquantulum errore mutatam. Ita loco "Deo confidimus" (IN GOD WE TRUST) habet tapete scriptum "Cani confidimus" (IN DOG WE TRUST).   

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz