wtorek, 5 stycznia 2016

Opinio Ludovici Wittgenstein ad linguam Esperanticam spectans

Bene notum esse odium "monstri Zamenhofiani" inter philologos classicos [deo gratia, neque ego philologus, nec osor cuiuslibet linguae, sit ipsa artificialis]. At non solum horum. Sodalis GLL Eduardus modo ceteris sodalibus misit a se Latine redditam opinionem de hac re Ludovici Wittgenstein (e libro eius Vermischte Bemerkungen [Miscellaneae Animadversiones] anno 1946 Theodisce in lucem edito):
Lingua Esperantica: Sensus fastidii quem percipimus si vocabulum commenticium effabimur una cum syllabis pariter commenticiis.Verbum inde factum frigidissimum, expers ullius nexus notionum adfinium, quod tantum fingit se esse 'linguam.'  Systema signorum sensu purgatorum nos minore taedio afficeret.
Ego autem rogare audeo: si re vera tam mala est haec lingua, unde esperantistis tanta vis res agendi, milies, puto, maior quam apud latinistas?

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz