czwartek, 9 lutego 2017

Ratti alcoholici semper faciunt idem

In quadam laboratrina ratti (=glires) coacti sunt in piscina rotunda circum eam natare. Primum natant ratti "normales", deinde experimentum iteratur cum gliribus, quibus e longo tempore cotidie potio alcoholica datur, ita ut re vera ad semper bibendum proni ratti hi facti sunt. Certe volunt ambo greges animalium quam citissime aqua exire, sed hoc iis negatum est spatio unius minutae. Postea clathri unius octo portarum, quibus circulus piscinae est instructus, laxantur et nunc ratti pedibus frontalibus (aut etiam naribus) facile aperire possunt hanc unam octo portarum, ut locum sibi tutum petant.
Cotidie experimentum iteratur. Ratti mox assuescunt ad seriem actionum: per unam minutam natant plus minusve tranquille, deinde premunt semper eandem portam ut se in terram firmam tradant. Post tempus quoddam tamen studiosi in laboratrina mutant regulam: spatio unius minutae exacto laxant claustrum alius portae, dum porta "vetus" remanet clausa.
Adhuc ambo greges item se gerere solebant. Nunc autem, in periculum novum subito occurentes, aliter agunt ratti "normales", omnino aliter ratti-alcoholici: illi, post nonnullos conatus frustra factos portam "veterem" aperire, incipiunt conari aperire omnes alias septem portas et in fine exitum ex aqua inveniunt. Hi enim, ratti scilicet bibuli, usque sempiternum, id est mortem, conantur tantum "veterem" portam aperire, neque iis in mentem venit alias portas quoque esse petendas. Ita faciunt, donec mergantur.
Nam morbo alcoholico tacti solent uti tantum viis bene sibi notis - novas autem solutiones timent.      

2 komentarze:

  1. Suntne indagatores glires misellos bibulos animum deponere patiti, aut ante mortem eos commode ex aqua eripuerunt?

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. Huius rei iam non memor sum, nam symbolam de experimento narrantem legi ante nonnullos abhinc annos (non memini quoque cuius Universitatis Studiorum studiosi hi fuerint). Spero eos mori gliribus non sivisse.

      Usuń