Archaeologi invenerunt in partem Poloniae, quae ad boream ac ortum Solis
spectat, prope hodiernum lacum Świdwie, locum, qui ante abhinc 9.000 annorum
verisimiliter fuit templum samanarum*.
Loco huic adest inter alia circulus 6 metris in diametro cum trapezoidali intus structura
palorum lapidumque aequa distantia a se remotorum. Alia structura e lignis taxi
facta imaginem reddit constellationis Ursa Major.
Insuper adesse huic loco collectionem
lapidum pervariorum, habentur hic inter alia gneissum,
petra arenaria, arena quarzica, granitum, dioritum, syenitum cum rarissimo
syenito viride necnon marmor rubrum Pomeranium. Maxime tamen archaeologi mirati
sunt hic inventum esse electrum nigrum, pumicem ac petram vulcanicam.
Ut explanat inventor loci, professor Thaddaeus
Galiński Universitatis Studiorum Lodziensis: Nulla adhuc nobis nota collectio
lapidum aevi Mesolithici tam ampla exstabat. (…) Hi lapides non sunt locales, sed importatae e terris remotis. Ex.
gr. corneanum, cuius proximi fontes sunt in Montibus
Giganteis (vulgo Karkonosze, iugum montium in
fine Polono-Bohemico) aut in Hercynia
Silva (Harz).
Professor Galiński putat hunc locum templum
gentis cuiusdam a samanis ductae fuisse.* Formam samana potius quam samanus - pro quod Anglice shaman scribitur, i.e. magus societatis Mesolithicae, qui quoque apud hodiernas gentes Sibiriae inveni potest - elegi propter Sanscriticum sramana-s.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz