sobota, 20 maja 2017

Dormire ad libitum

Dormio his diebus mane usque decimam, interdum usque fere undecimam horam. Psychiater meus dicit si sine damno rebus meis aliorumve talis modus dormiendi fiat, somno tam longo quid ni (=cur non) utar, si corpus (aut potius mens/cerebrum) ita velit? (Re vera, non esse somnum meum tam longum, nam dormitum eo inter horam secundam et tertiam nocturnam.) At diebus, cum apud me Evelina adest, quae matrem meam canemque mane curet, somnum mei usque decimam undecimamve nullius animae nocet.
Ut docet psychiater, unicuique homini maximi momenti esse "somnum paradoxale", quod durat plus minusve sesquihoram per noctem, sed ut hoc experiaris, debes "somno normali" inter 4 et 12 horarum uti (cuivis aliter).
Dormio ergo ad libitum, paululum... ob hanc rem stomachando. Scientia enim psychiatri res una, altera - cruciatus conscientiae, quae moribus communibus nititur. Praeterita modo nocte cum muliere per locutorium Facebookianum locutus (i.e. scribendo nuntiolas) sum, quae mulier subito mihi scripsit sibi dormitum ire esset, nam, ut mater solitaria trium puerorum, hora sexta matutina cum dimidia clamoribus eorum experrecta cotidie est.
Si eam uxorem ducerem, quid cum somno meo facerem?

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz