wtorek, 12 czerwca 2018

Mater mea nonagenaria

Genethliaca scribere nescio, sed... Mater mea heri nonagesimum vitae annum bono in animo complevit. Ad parvam celebrationem advenimus: ego, consobrini mei Adam et Christina, necnon amici matris A., E.. et M. Loquela nobis erat de... moriendo molestaque senectute, non ita propter ipsam matrem, quam potius nos, qui magis magisque senescere nos sentimus (Adam &  Christina mox octogenarii fient, M., nostrum iuvenissimus, cancris multis laborat). Loquebamur, quasi mortem minime timentes (- Audistine? X. in nosocomio mortuus est, post longas excruciationes. Y. autem, felix, cito in infortunio viario necatus, etc). Mater eodoem modo narravit se diu inquietudine laborasse propter ignotam sortem amicae cuiusdam sibi coaequalem, quae in suburbio Varsoviensi degere solebat. Rogavi, ait mater, filium [me scilicet], nam ipsa interrete uti nescio, ut sortem amicae quaereret. Sollicita iam valde sum, nam ad telephona amica per annum non respondebat. Sed, deo gratia, sollicitudine mox liberata sum: filius per interrete invenit amicam mortuam esse.
Hilaribus animis domum matris nonagenariae reliquimus.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz