niedziela, 19 kwietnia 2015

Nuntii breves "Ephemeridis" praeteritae septimanae

Usque 700 homines mortui sunt in nova calamitate navis, qua migrantes illegales ex Africa Siciliam petentes vehebantur.

Planetae Marti adesse aquam liquidam. Vehiculo Curiosity, quod superficiem planetae investigat, contigit in extracto specimine glaebae invenire particulas aquae valde salsae. Adhuc scivimus Marti adesse copiam aquae forma glaciei. Hic nuntius maximi momenti est futuris astronautis - planetae Martis colonis.

Praeses Russiae, Vladimir Putin, approbavit venditionem Persis missilium antiaerariorum S-300, licet sanctiones contra Iraniam adhuc de iure valeant. Propter sanctiones emptio valoris ca. 800 mln USD, initialiter anno 2007 decreta, usque nunc perfici non potuit. Secundum USA, Russia nimis cito cum Irania agit, non exspectans abolitionem officialem sanctionum a Consilio Securitatis Nationum Unitarum.

Mortuus est Guenther Grass, scriptor Theodiscus, auctor "Tympani laminei". Grass natus erat Gedani (nunc Polonorum, tunc a Germanis imprimis inhabitato) ante 87 annos. Homo erat controversiis plenus: ante nonnullos annos divulgatum esse eum sub fine belli sua sponte militare in cohorta Hitleriana Waffen SS, licet se postea ut fautor pacis ardentissimus lectoribus preabebat; ossor quoque erat anno 1989 reunificationi Germaniae.

Norvegia, Suetia et Helvetia terrae sunt, ubi cives maxime sui vita gaudeant - patet e hornotino demoscopio societatis Imperativum Progressus Socialis (Social Progress Imperative), quo condiciones vitae in 133 civitatibus investigabantur. Quartum in hoc indice locum tenet Islandia, deinde Nova Zelandia, Canada, Dania, Batavia, Australia et Britannia.

Saltem 400 profugae ex Africa Italiam petentes vitam mergendo amiserunt, postquam navis, qua vehebantur, fracta est prope litus Libyae. 150 homines salutem attulerunt naves longae Italorum. Cadavera mortuorum lacerabant, secundum testes oculatos, canes marini.

Centum tonnas (100 t) monetarum argentearum e navi fracta in fundo Oceani Atlantici iacente sustulerunt periti societatis "Deep Ocean Search", duce John Kingsford, cognomine Thesauripeta noto. Navis "City of Cairo" immersa est anno 1942, postquam torpedine navis submarinae Germanorum U-68 icta esset, cum iter Acroteriopoli (Cape Town) in urbem Recifas (Recife) Brasilianorum faciebat. Recuperationem argenti, hodiernae valoris 50 mln euronum, mandavit ministerium thesauri Britannorum. Fracta "City of Cairo" iacet in altitudine 5.150 metrorum; antea nemo tam alte immersas naves petiverat.

Vetustissima instrumenta mundi, lapides scilicet sectiles aetate 3,3 milionum annorum, inventa sunt in Chenia ab archaeologis duce Sonia Harmand, nuntiavit ipsa in conventu Americanae Societatis Palaeoanthropologicae. Adhuc vetustissima utensilia nobis nota – lapilli fluviatiles acerrimo margine praediti, inventi in Tanzanico situ culturae Olduvayensis – putantur esse 2,6 mln annorum et ab hominibus habilibus adhibiti. Lapides novissime reperti tamen ad tempus spectant, cum homo habilis (ne dicamus de homine sapienti!) nondum exstabat, at adhibiti esse creduntur ab eius avibus-hominidis; ipse enim homo habilis evoluisse putatur ante abhinc circiter 2,8 mln annorum.  

sobota, 18 kwietnia 2015

De "Jin Ping Mei", sive pornographia Serico-Latina


Jin Ping Mei, id est Flos pruni vasi impositus, esse titulum libri omnibus fere Seribus noti, licet multi horum clam eam legerint. Fabula – saeculo XVI scripta auctore ignoto – narrat de vita Ximen Qing, negotiatoris et magistratus divitissimi, simul viri satyriasi (nimia sexualitate) laborantis, qui, licet sex uxores habeat, multas cortisanas domi tenet ac sexualiter aggredi conatur servas, vicinas necnon uxores sui collegarum, non abhorret quoque a pueris. Est ceterum homo valde crudelis, dolosus, fallacias componendi artifex.
Jin Ping Mei – opus giganteum trium partium – esse primam in litteratura Sinica "fabulam realisticam", describentem crudelitatem vitae, corruptelam et depravationem morum imprimis magistratuum, sed quoque omnium fere civium – pingit picturam societatis ebrietate, intemperantia et fraudibus plenae .
Per multos annos – usqe annum... 1980 – liber aut omnino aut partim vetitus erat a regimine Serico, officialiter propter pornographiam, id est licentiose, nisi etiam cinaedice, descriptam Venerem. Multi tamen putant veram causam fuisse condemnationem morum regentium. Utcumque res sese habent, liber scatet "vivis" descriptionibus fututionis, lingua insuper satis impudica narratis. In Germania Hitleriana Jin Ping Mei in rogis comburebatur.

Nobis, linguae Latinae amatoribus, Jin Ping Mei est quoque alicuius momenti, quia prima huius libri versio Anglica (Golden Lotus inscripta), anno 1939 edita translatore Clemente Egerton, partes maxime pornographicas non Anglice sed Latine reddit. (Simili ratione ductus translator Iaponicus reliquit has partes in originali lingua Serica, quam eruditi tantum Iapones discebant, quasi classicam linguam Remoti Orientis.) Mihi pro dolor non contigit librum Egertonianum in manibus habere, sed... fortasse operae pretium esset solas has partes Latine redditas in quodam situ interretiali edere? 

piątek, 17 kwietnia 2015

Hispania regina nova ciconiarum?


Hoc anno, primum post multos annos, Polonia verisimiliter amittet titulum maximae terrae patriae ciconiarum, nam numerus harum avium migrantium – quae hieme in Africa septentrionali degunt, vere autem regiones boreales Europae petunt – circa Vistulam nidificantium nonnnullos hos proxime preateritos annos deminui observatur, dum eodem tempore crescit copia ciconiarum nidificantium apud Hispanos.
Causa huius phaenomeni – quod in Polonia observatur iam ab anno 2004 – ignota manet. Nonnulli putant causam esse "meliorationem" agrorum, qua agri sicciores redduntur, at ciconiae – qui vescuntur magna e parte ranis, anguibus et aliis animalibus in pratis viventibus – amant imprimis loca aquatilia aut palustria. Sed, contradicunt alii, in Polonia "melioratio", ut historice dicitur, agrorum, non porro tam vehementer his annis propagatur.
Alii accusant mores gentium terrarum, super quas ciconiae bis in annum praetervolant, ut Libanus, ubi ciconias plebs venari solet. In Polonia autem ciconiae sacrae – sicut apud Indos vaccae – habentur, propter superstitionem rusticorum eas pueros neonatos hominibus adferre.
Quodcumque res sese habent, numerus ciconiarum in Polonia nidificantium descrescit. Anno 2004 habuimus 52,5 milia nidorum, modo praeterito 2014 anno – tantum 45 milia. Verisimiliter maiorem numerum nidorum habebunt hoc anno Hispani, cum eodem tempore casus, at sat magnus, numeri ciconiarum in Polonia nidificantium porro exspectatur.  

Ego ipse in praedio meo parvo in occidentali parte Poloniae nidum ciconiarum – in pili electrici summa parte – habeo, ubi uno quoque anno – etiam hornotino – par harum avium sat magnae staturae pullos suos educunt. Est mihi iucunde intueri oculis propriis usque mensem medium Augustum, cum Africam hiemandi causa petunt, activitates "meae" familiae ciconiarum. Utinam maneant mecum, etiam cum Hispani palmam tenent. 

Lectu digna observatio de Tibullo

Tibullo nunc incumbo, post duorum mensium excruciatus Horatianos Vergilianosque. De cuius vita talem notam in "Lexicone scriptorum antiquorum" (Polonice scripto, auctrice Anna Świderkówna) inveni: Licet viveret in temporibus maxime tumultuosis [circiter 54-19 a. Ch. n.], eventus hi nullum vestigium reliquerunt in scriptis eius. Solus est huius temporis poeta, qui ne semel quidem nomen Augusti memoret.

czwartek, 16 kwietnia 2015

De experimento Calhouniano

Non multi nostrum umquam audiverunt de experimento perfecto annos quadragenarios praeteriti saeculi ab ethologo US-Americano John Calhoun (1917-95), licet nonnulli putant id experimentum tanti momenti esse ut proverbiale malum Newtonense.
Ita octo muribus in laboratorio viventibus a Calhoun collegisque eius datae sunt omnes condiciones ad vitam prosperam agendam: copia escae sine limite, satis magnum spatium habitandi (mille metrorum quadratorum), nulli praedatores sibi imminentes. Primum numerus murum celeriter crevit, usque circiter ducentos, sed postea deminui coepit ad... exstinctionem omnium animalium (totum experimentum durabat quattuor annos). Experimentum ter vel quater repetitum est cum muribus rattisque, semper cum eodem effectu.  
Calhoun observavit iam, cum numerus murum 150 attigisset, incipere inter eos pugnas horribiles, ulla huius rei notabili causa. Rebus ita stantibus cura matrum de parvulis vero difficilis facta est, at saepius saepiusque parvuli, una cum adultis, a propinquis sui necabantur. Multum degenerasse quoque mores reproducendi, ut adoratio feminarum a maribus, copulatio, constructio nidorum; etiam ordo "socialis" (duces gregum contra mures iis subordinati) in pessum ivit.

Conclusionem experimenti esse: luxuriam animalibus nocere. At homo quoque animal est, ut iam Aristoteles docebat.

środa, 15 kwietnia 2015

"Bella throni" adiuvant oeconomiam Croatiae

Proxime praeterito anno, id est AD 2014, Croatiam visitaverunt maximus numerus peregrinatorum extraneorum – 11,62 miliones, dum anno 2013 – 10,95 mln. Qui peregrinatores emptiones in hac terra fecerunt valoris 7,4 miliardi US-dolariorum – idem ut optimo adhuc omnium anno 2008, ultimo scilicet ante crisin fiscalem.
Secundum novissimas aestimationes regiminis, res peregrinatoria generat 17,2% productus domestici huius terrae. Nihilominus, oeconomia Croatiae adhuc valde laborat effectu crisis internationalis et anno 2014 decrevit passu 0,4% (ab inintio autem crisi tots 12%; demum hoc anno, sc. 2015, incrementum parvum oeconomiae primum post annum 2008 exspectatur).
Multi putant maiorem numerum peregrinatorum Croatiam in itineribus petentium esse effectum pelliculae serialis "Bella throni" (Game of Thrones) secundum libros Georgii R. R. Martin. Haec pellicula enim magna ex parte in Croatia facitur: in insula Hvar, hortis nationalibus Krka necon in urbibus veteribus Spalatum, Sebenicum et Ragusa – haec imitatur Portum Regis (King's Landing) fabulae Martinianae. Praesertim Ragusa quoque (Croatice Dubrovnik) maximum incrementum visitationum peregrinatorum observat – anno 2014 totis 13 %.

Magistratus Ragusae necnon regimen Croatiae sperant pelliculam "Bella throni" – cuius quinta pars modo in lucem edita est – eundem effectum in oeconomia huius terrae habituram ut cinema "Dominus anulorum" (secundum librum Iohanni Ronald Reuel Tolkien) habuit in Nova Zelandia (ibi enim "Dominus anulorum" fabricatus est), ubi annos 2000-2006 numerus peregrinatorum maior factus est quadragenis centesimis (40%). 

niedziela, 12 kwietnia 2015

De verbis amandi apud Americanos Romanosque

Mater Margaritae, quae Cracovia Baltimoriam ante multos annos migraverat, postquam filiam in nova terra habitantem visitavit necnon semianno ipsa Baltimoriae (aut rectius in suburbio Baltimoriano) degebat, a me rogata, cum iam Cracoviae reducta esset:
- Quibus rebus maxime in America mirata es?
Respondit:
- Tribus. Res prima, quod tam multos nigricolores in viis habent. Secunda, quod panem bonum (sc. nostrum, secalinum) non habent. Tertia, quod... tam saepe verbo 'amare' utuntur.
Primas duas plus minusve exspectavi, ob tertiam tamen obstupui. Sed, postquam causam explanavit mater Margaritae, inveni eam recte putare. Americani enim – fortasse Angli quoque, nescio – verbo 'amare' (to love) fruuntur in casibus, ubi nos, Poloni et alii Slavi, 'placere', 'cordi esse', 'delectari', 'oblectari', sed nullo modo 'amare' adhiberemus. Apud nos enim amare potes aut quem futuis – maritum/uxorem, amatorem/amatricem, aut propinquos tuos, ut parentes, filii, soror vel frater, aut deinde Deum vel patriam. Americani autem "amant" multo plures pluraque. Exempli gratia, dixit mater Margaritae se obstupuisse uno die, cum vicina mulier ei dixisset se Margaritam, puellam tam iucundam, semper risu plenam... amare. Sed illa dicere tantum voluit sibi cordi esse tempus una cum Margarita terere (ambae tabernas cerevisiarias Baltimoriae una diebus Saturni vespero visitare solebant), fabulas de itineribus Margaritae (nam fuerat haec peregrinator pertinax, circiter sexaginta civitates visitaverat) necnon iocos eius auscultare. Nihil tamen "sexuale" inter ambas – ut, verbum amandi audiens, suspicata est primum mater, Margarita, ut ita dicam, "valde heterosexualiter" se gerente.
Sed scripta Romanorum legens inveni eos quoque verbo 'amare' sensu largiore utebantur. Ut ex. gr. amat ianua limen apud Horatium (sensu: ianua clausa manet), aut Vergilianum ama litus! (sensu: naviga propius litori!). Accedit quod apud Romanos verbum 'amare' aemulatorem in 'diligere' sibi habuit, neque finis inter ambo - mihi saltem – certa videtur.

Quod tamen Americani hodie faciunt, nos, Europaei cras facturi sumus. Ita Polona lingua iam coepimus uti constructione 'amari' cum infinitivo, adhuc omnino ignota. Ex. gr. dicimus amo piscari pro (valde) placet mihi piscari. Qua nova constructione linguistica adhuc abhorreo, sed post nonnullos annos fortasse et ipse eam in lingua cotidiana adhibebo. Nam tempora mutantur et loquela mutatur in illis.