niedziela, 19 kwietnia 2015

Nuntii breves "Ephemeridis" praeteritae septimanae

Usque 700 homines mortui sunt in nova calamitate navis, qua migrantes illegales ex Africa Siciliam petentes vehebantur.

Planetae Marti adesse aquam liquidam. Vehiculo Curiosity, quod superficiem planetae investigat, contigit in extracto specimine glaebae invenire particulas aquae valde salsae. Adhuc scivimus Marti adesse copiam aquae forma glaciei. Hic nuntius maximi momenti est futuris astronautis - planetae Martis colonis.

Praeses Russiae, Vladimir Putin, approbavit venditionem Persis missilium antiaerariorum S-300, licet sanctiones contra Iraniam adhuc de iure valeant. Propter sanctiones emptio valoris ca. 800 mln USD, initialiter anno 2007 decreta, usque nunc perfici non potuit. Secundum USA, Russia nimis cito cum Irania agit, non exspectans abolitionem officialem sanctionum a Consilio Securitatis Nationum Unitarum.

Mortuus est Guenther Grass, scriptor Theodiscus, auctor "Tympani laminei". Grass natus erat Gedani (nunc Polonorum, tunc a Germanis imprimis inhabitato) ante 87 annos. Homo erat controversiis plenus: ante nonnullos annos divulgatum esse eum sub fine belli sua sponte militare in cohorta Hitleriana Waffen SS, licet se postea ut fautor pacis ardentissimus lectoribus preabebat; ossor quoque erat anno 1989 reunificationi Germaniae.

Norvegia, Suetia et Helvetia terrae sunt, ubi cives maxime sui vita gaudeant - patet e hornotino demoscopio societatis Imperativum Progressus Socialis (Social Progress Imperative), quo condiciones vitae in 133 civitatibus investigabantur. Quartum in hoc indice locum tenet Islandia, deinde Nova Zelandia, Canada, Dania, Batavia, Australia et Britannia.

Saltem 400 profugae ex Africa Italiam petentes vitam mergendo amiserunt, postquam navis, qua vehebantur, fracta est prope litus Libyae. 150 homines salutem attulerunt naves longae Italorum. Cadavera mortuorum lacerabant, secundum testes oculatos, canes marini.

Centum tonnas (100 t) monetarum argentearum e navi fracta in fundo Oceani Atlantici iacente sustulerunt periti societatis "Deep Ocean Search", duce John Kingsford, cognomine Thesauripeta noto. Navis "City of Cairo" immersa est anno 1942, postquam torpedine navis submarinae Germanorum U-68 icta esset, cum iter Acroteriopoli (Cape Town) in urbem Recifas (Recife) Brasilianorum faciebat. Recuperationem argenti, hodiernae valoris 50 mln euronum, mandavit ministerium thesauri Britannorum. Fracta "City of Cairo" iacet in altitudine 5.150 metrorum; antea nemo tam alte immersas naves petiverat.

Vetustissima instrumenta mundi, lapides scilicet sectiles aetate 3,3 milionum annorum, inventa sunt in Chenia ab archaeologis duce Sonia Harmand, nuntiavit ipsa in conventu Americanae Societatis Palaeoanthropologicae. Adhuc vetustissima utensilia nobis nota – lapilli fluviatiles acerrimo margine praediti, inventi in Tanzanico situ culturae Olduvayensis – putantur esse 2,6 mln annorum et ab hominibus habilibus adhibiti. Lapides novissime reperti tamen ad tempus spectant, cum homo habilis (ne dicamus de homine sapienti!) nondum exstabat, at adhibiti esse creduntur ab eius avibus-hominidis; ipse enim homo habilis evoluisse putatur ante abhinc circiter 2,8 mln annorum.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz