Gedaniae Minori heri collocutus sum cum capitaneo Adalberto
M., qui quadraginta annos naves mercatorias per maria totius mundi ducere
solebat. Confirmavit quod ante annum dixerat mihi alter capitaneus classis
mercatoriae, Matthaeus P., nempe nautas Russos et Iaponicos necare (in mare
proiciendo) illegales migrantes Africanos, qui in portibus clam eorum naves
penetrant, deinde in pleno mari reperti sunt. Est hoc quasi secretum
Pulcinellae inter nautas.
Seipse dixit testem fuisse relinquendi in mari annos
septuagenarios praeteriti saeculi circiter quinquaginta immigrantes
Vietnamenses Hongkongiam duobus parvis lintris petentes. Qui se navi Polonicae
appropinquaverunt auxilia petendo. Poloni dederunt iis petroleum et aquam, sed
nihil porro, at mox mox eundem locum ventus typhonicus fuit aggresurus. Propter
"rationes politicas" (nam amicitia ideologica iungebantur
communistica Polonia et Vietnamia) praefectus navis (ipse Adalbertus munere alterius
pronavarchi tunc fungebatur) recusavit ut navem profugi Vietnamenses ascenderent.
Adalbertus scit pro certo eos ictum typhonis in lintris vivos non sustinuisse. At
adfuisse solutionem: eos in navim una cum lintris accipere, deinde, vento iam
absente, prope litus e.g. Indonesiae (quam Poloni petebant) in lintris
relinquere. Sed capitaneus id facere timuit, vivit ergo (si adhuc vivit)
conscientia morte 50 onerata. Non rogavi apud Adalbertum nomen viri.
piątek, 10 lipca 2015
niedziela, 5 lipca 2015
De nautarum sententia cur Delos tam magni momenti insula fuerit
Ignoscat mihi lector taciturnitatem: per insulas
Cyclades navi lintea praeterita septimana vehabar, ubi aut ebrius vespero fui
aut non facile mihi erat accessum interreti invenire (aut ambo).
Inter alias insulas, etiam Delo prope navigabamus – ad
hanc tamen cum sine permissione speciali (quae in proxima Mycono est apud
magistratus quaerenda) appellere non liceat, aspectu ergo tantum eius
delectabamus. Tunc, ut mos mihi est, aliquid de insula quaesivi in biblia
nautarum Maris Aegaei, id est in libro "Greek Waters Pilot"
scriptorum Rod & Lucinda Heikell (Neozelandensium). Ubi tale citatum
Bradfordianum (Ernie Bradford, The Greek
Islands) inveni:
Cur
tam parva insula, sine ullis bonis naturalibus, facta sit quod facta est, explanabit
vobis quisque nauta: Delum esse ultimum ac optimum locum nautis ex Europa Asiam
petentibus, ubi ancoram iaciant. Ab oriente tutata Mycono, a septentrione Tinos
eam protegit, in Occidente murum ventis dat vicina Rheneia. Chartam
cartographicam inspiciendo facile invenimus viam nauticam Argo in magnas insulas
prope litus Asiaticum – ut Patmos et Samos - transire prope Delum, at simul est
ibi via Cretibus Bosphorum (aut vice versa) euntibus...
Tunc, generaliter docet Bradford: Sanctuaria
religiosa, ut Roma aut Lapurdum (Lourdes), attrahunt certe in se commercium et
negotia, sed saepius etiam invenies ubi negotia iam sunt, structum mox iri deorum
templa. Negotiatores enim, et veteres et hodierni, securitatem sibi tutari
conantur tam in terra, quam in caelo.
Cui respondet Rod Heikell: Bene dictum, sed... non possum quin addem in proximitate adesse
nonnullos alios portus naturales, meliores quam Delos, ut Naussa in Paro aut Portus
Despoticus in Mycono – ambo melius tutati et facilius accessibiles e mari.
Incertum ergo porro manet, quis creaverit Delum portum
tam potentem – di aut mercatores?
wtorek, 23 czerwca 2015
Maximi ergodotae mundi
Multi putant ferroviam Indicam maximum ergodotam, id est
operariorum conductorem, in toto orbe terrarum, sed... non est verum. Secundum
modo divulgatum indicem World Economic Forum, maximum in mundo numerum
operariorum habet US-Americanum Departamentum Defensionis – 3,2 miliones.
Alterum in indice – cum 2,3 mln operariorum, sive rectius: militum – esse exercitum
Sinensem, tertiam (2,1 mln) mercaturam Walmart. Quartum locum tenent cauponae
MacDonaldiane (1,9 mln), quintum – ministerium sanitatis Britannorum (1,7 mln),
sextum societas petrolearia Serica nomine Anglico nota China National Petroleum
Corporation (1,6 mln). Deinde in indice esse alteram societatem Sinicam –
Statale Systema Retis Energeticae (1,5 mln). Octavam copiam operariorum habet
supradicta Ferrovia Indica, nonam exercitus huius terrae (1,3 mln militum). In
fine decadis manet Formosana (Taiwanica) negotiatio Hon Hai (nota saepius
nomine Foxconn), quae instrumenta electronica fabricatur et tenet 1,2
operariorum.
środa, 17 czerwca 2015
De arte (linguistica) amandi apud Romanos et Slavos
In cyberdiario meo Polono (http://burdubasta.blogspot.com/) de differentia inter amare et diligere apud Romanos scripsi, licet ipse parum de his rebus scirem.
Nihilominus, adduxi duo exempla "non-hormontalis" usūs verbi amare: amabo te necnon
Horatianum amat ianua limen.
Ceterum apud Slavos etymologice res multum
incerta manet. Nam Polonorum 'amare' esse kochać,
Ucrainorum šanuvaty, Russorum ljubit', Serbo-Croatarum (qui non
porro exstant, licet eadem fere linqua adhuc utantur) voliti, Bohemorum milovat; sole clarius patet haec
omnia ad varias cerebri regiones pertinere. Inde conclusio amorem (etymologice
saltem apud Slavos) deesse.
Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae
Tigris, qui e horto zoologico tempore illuviei evaserat et a
tribus diebus per loca urbis capitalis Georgiae, Tbilisi, ambulat, hominem
necavit – nuntiat ministerium rerum internarum Georgiae. Venari
tigridem-homicidam conantur milites dilecti Georgienses.
Amstelodamie mox structum iri pontem chalybdaeum
ambulantibus, omnino factum ope technologiae impressionis tridimensionalis (3D)
– nuntiat societas aedificatoria MX3D, quae in ambabus ripis fluminis
Amstelodamiensis duas machinas "imprimatorias" struet, quae producant
dimidias partes pontis, in medio super flumine iungendas. Architectoris-pontis
designatoris nomen esse Joris Laarman.
Londinum revocat speculatores agenturae MI6 e nonnullis
terris, postquam "Sunday Times" nuntiaverat Russos et Sinenses notas
arcanas Americanorum et Britannorum "frangere" scire, ergo posse
legere documenta secreta regiminum occidentalium, quorum 1,7 miliones Eduardus
Snowden anno 2013 diurnariis praebuit. Ab eodem tempore Snowden in asylo in
quodam ignoto loco in Russia degit.
Eluvie inopinata, propter pluvia creberrima, laborat urbs
caput Georgiae, Tbilisi, ubi nonnulli homines vitam amiserunt ac multi sine
tecto remanent. Unda saevientis fluminis Vere destruxit hortum zoologicum –
bestiae ut ursi, tigrides, leones, hippopotami, crocidilli et lupi per vias
urbis ambulare nuntiantur.
Argentaria publica Zimbabwensis decrevit se non porro
imprimaturam nummum nationalem – dolarium Zimbabwense – propter
hyperinflationem, quae solo mense Novembri anni 2008 attigit passum 79,6
miliardorum centesimarum! Moneta officialis Zimbabwe abhinc fiet dolarium USA,
quod nunc emi potest 35 bilionibus (35.000.000.000.000.000) dolariorum
Zimbabwensium pro uno dolario US-Americano, nuntiat agentura Reuteriana. Multi
putant rem fiscalem Zimbabwe pessum isse annos nonagenarios praeteriti saeculi,
cum, mox postquam Zimbabwe (antea colonia Britannorum Rhodesia) sui iuris
civitas facta erat, latifundia a possessoribus albis confiscare coepit. Tunc
oeconomia huius terrae – quae ceterum permulta bona naturalia, ut platinum,
adamantes, aurum, chromium, possidet – labi coepisse putatur et hodie 95%
civium sine labore remanent (productum nationale annuale per caput aequat 600
USD). Anno 2009 incolae Zimbabwenses coperunt de more uti, potius quam ipsorum
nummo, dolaribus USA aut randis Austroafricanorum.
Curia inferior (Camera Plebis) parlamenti Britannorum
decrevit – proportione suffragiorum 544 contra 53 –plebis scitum habitum iri de
exitu Britanniae ex Unione Europaea. Contra motum delegati imprimis Scotici
sententiam tulerunt. Propositum approbari porro debet in curia superiori
(Camera Dominorum) et a regina, sed rebus ita ut hodie stantibus iam pro certo
haberi potest plebis scitum anno 2016 vel 2017 fore.
In Helvetia a biocolytis apprehensus est Naser Orić, qui
tempore belli civilis in Bosnia &Hercegovina (1992-95), dux erat
Musulmanorum in urbe-inclavi Srebrenica contra aggressores Serbas pugnantium.
Licet Srebrenica nota sit imprimis caede 7 milium virorum et puerorum
Musulmanorum, secundum Tribunal Hagense Orić quoque reum esse caedis
nonnullorum hominum civilium (Serbarum), patratae in vico Zalazje anno 1992.
Mortuus est eques Christopher Lee, histrio Britannus, notus
partibus "monstrorum", ut Draculae ("Horror Draculae"),
Scaramangae ("Vir pistolio aureo armatus"), magi Saruman
("Dominus anulorum") necnon comitis Dooku ("Bella
stellaria"). Partes egit in pelliculis plus quam 300 personarum, nemo
alius histrio aliquid simile adhuc fecerat.
Mirum in modum evanuit in aeriportu Bagdadensi cadaver Tarik
Aziz, olim, tempore dictaturae Saddam Husain, ministri rerum extranearum
Iraquiae. Post cladem Husain anno 2003 Aziz se in manus Americanorum dedit et
abhinc praesertim in carcere mansit. Mortuus est ob "causis
naturalibus" in nosocomio. Sepeliendus erat in urbe Amman capitali
Iordanorum.
niedziela, 14 czerwca 2015
De Bilderbergianis addendum
Breviter intuitus sum indicem participantium conventuum annorum 2014 et 2013 - res est eadem: solum Americani Septentrionales necnon Europei (cum Turchis), unus, ni fallor, tantum Australianus. Fortasse grex imprimis ad socios NATOenses spectat necnon alios (ut Australia) satellites USAe?
De Bilderbergianis, qui mundum regant
Praeteritis tribus diebus in Austriaco oppido Telfs-Buchen prope Aenipontem (Innsbruck) congressi sunt
140 viri politici (sed potius alterius aut tertius in hierarchia ordinis, nemo ex.gr.
praeses terrae, qui hodie in munere adsit), repraesentatores organizationum
internationalium necon negotiatiores magni momenti (ut praesides societatum:
Axa, Ryanair, Goldman Sachs, Airbus) e 22 terris oriundi, ut, officialiter saltem,
de dialogo inter Europa et America Septentrionali disputent. Quod re vera erat
63. annuale conventum Gregis Bilderberg, quem multi accusant coniurationem esse
ad "mundum globalizatum" a se suique pecunia regendum.
Primum grex ille convenit anno
1954 in deversorio Bilderberg urbis Batavicae Oosterbeek; inde nomen. Societatem
condidit tunc maritus reginae Batavorum Julianae, Bernhardus (pater hodiernae
reginae Beatricis), ut iunctio inter Europam Occidentalem et USA firmiorem
fieret. De facto tamen "machinatorem", qui gregem effecisset, fuisse
politicum parum notum Polonum (ab anno 1939 in Britannia viventem) Josephum
Retinger (qui usque mortem a. 1960 munere secretarii gregis fungebatur). [De hoc homine mysterioso fortasse mox
scribam, nam etiam nonnullam "scientiam privatam" de eo possideo.]
Secundum ossores Bilderbergianorum, vera themata
hornotini conventi sint (inter alia):
1. Isolatio diplomatica Russiae, propter aggressionem
huius terrae contra Ucrainam.
2. Auxilia Hillariae Clinton danda, ut anno 2016 nova
praeses USAe fiat.
3. Studia ad pecuniam praesentem renuntiandam, nummum
electronicum in orbe terrarum adoptandum, necnon ad limitatiorum usum
metallorum pretiosorum (ut mercatus derivativorum porro crescat).
4. Conamen criminari Britannos proponentes plebis scitu
decernere, ut Britannia relinquat Unionem Europaeam.
5. Adoptatio Amicititiae Transpacificae (TPP), ut novae pilae
"regiminis mundani".
6. Destructio oeconomiae Sinarum et ceterarum terrarum
gregis BRIC (i.e. Brasiliae, Russiae, Indiae), quae periculo sint systemati "ordinis
unipolaris".
7. Propagatio intelligentiae artificialis necnon aliorum
systematum custodiae "Fratris Maioris".
8. Instrumenta ad alteram crisin fiscalem respondendi
elaboranda, ut status belli civilis a regiminibus declarandus.
De indice participantium – inter quos adhuc imprimis
repraesentatores orbis occidentalis fuerunt - patere videatur Gregem Bilderberg
iam Turchiam ut membrum UE tractare, nam sat multos (7) politicos Turchos
conventui hornotino adesse (etiam si unus eorum, dominus Üzümcü, de facto repraesentet
societatem internationalem). Ceterum maximum inter gentes numerum conventui
adesse: US-Americanos (33, inter quos olim maximi momenti Kissinger, Zelig,
Petraeus), Britannos (12), Gallos (10), Germanos (8), Italos (5), Canadianos
(5), Graecos (3 – sine dubio, propter res turbatas huius terrae oeconomiae); unus
tantum participator Russus advenit. Grex Bilderbergianus remanet ergo forum
"alborum" Americanorum et Europaeorum (ita fortasse ob officiale thema
hornotini conventūs necnon originalem "missioniem" principis
Bernhardi); nemo advenit e terris Asiae (licet adesset Gallus peritus rerum
Arabicarum, Gilles Kepel, et US-Americanus John Allen, qui de nomine
Vasintonensium bellum contra Civitatem Islamicam
gerit), Americae Latinae, Africae vel Australiae/Oceaniae. Nullo modo
ita dici possit eos "veram faciem" globalizationis esse. Iam potius
crederem coniurationem Christiano-Iudaeam, nisi... Turchi conventui adessent.
Subskrybuj:
Posty (Atom)