niedziela, 5 lipca 2015

De nautarum sententia cur Delos tam magni momenti insula fuerit

Ignoscat mihi lector taciturnitatem: per insulas Cyclades navi lintea praeterita septimana vehabar, ubi aut ebrius vespero fui aut non facile mihi erat accessum interreti invenire (aut ambo).
Inter alias insulas, etiam Delo prope navigabamus – ad hanc tamen cum sine permissione speciali (quae in proxima Mycono est apud magistratus quaerenda) appellere non liceat, aspectu ergo tantum eius delectabamus. Tunc, ut mos mihi est, aliquid de insula quaesivi in biblia nautarum Maris Aegaei, id est in libro "Greek Waters Pilot" scriptorum Rod & Lucinda Heikell (Neozelandensium). Ubi tale citatum Bradfordianum (Ernie Bradford, The Greek Islands) inveni:
Cur tam parva insula, sine ullis bonis naturalibus, facta sit quod facta est, explanabit vobis quisque nauta: Delum esse ultimum ac optimum locum nautis ex Europa Asiam petentibus, ubi ancoram iaciant. Ab oriente tutata Mycono, a septentrione Tinos eam protegit, in Occidente murum ventis dat vicina Rheneia. Chartam cartographicam inspiciendo facile invenimus viam nauticam Argo in magnas insulas prope litus Asiaticum – ut Patmos et Samos - transire prope Delum, at simul est ibi via Cretibus Bosphorum (aut vice versa) euntibus... Tunc, generaliter docet Bradford: Sanctuaria religiosa, ut Roma aut Lapurdum (Lourdes), attrahunt certe in se commercium et negotia, sed saepius etiam invenies ubi negotia iam sunt, structum mox iri deorum templa. Negotiatores enim, et veteres et hodierni, securitatem sibi tutari conantur tam in terra, quam in caelo.
Cui respondet Rod Heikell: Bene dictum, sed... non possum quin addem in proximitate adesse nonnullos alios portus naturales, meliores quam Delos, ut Naussa in Paro aut Portus Despoticus in Mycono – ambo melius tutati et facilius accessibiles e mari.

Incertum ergo porro manet, quis creaverit Delum portum tam potentem – di aut mercatores?

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz