wtorek, 8 marca 2016

Dialogus tempori nostro aptatus

- Quid tecum? Malus mihi hodie videris...?
- Vero? Cur?
- Quasi meditans, aliquid considerans.
- Ita. Cogito...
- Noli! Peciculosum est.
- Sed dicunt...
- Dicant quid velint. Stulti sunt.
- Dicunt: cogito, ergo sum.
- Bene, esto. Sed noli cogitare.

Facetia (a Brenno Legrano praebita)

Uxor: Quid hodie facis, mi care?
Maritus: Nihil, deliciae meae.
U.: Sed hoc heri fecisti.
M.: Nondum finivi.

niedziela, 6 marca 2016

Rogationes in Plinium (2)

Num de poppyzantibus linguis Africae Plinius dicit, narrans (V, 1): Africam Graeci Libyam appellavere et mare ante eam Libycum; Aegyptio finitur... populorum eius oppidorumque nomina vel maxime sunt ineffabilia praeterquam ipsorum linguis...?
xxx
De flumine Nigre cum scribit Plinius (multis in locis partium V-VI), puto eum re vera de hodierno flumine eiusdem nominis dicere, sit illud remotissimum ab oris Libycis/Mediterraneis videaturque non posse a Romanis Graecisve attingi (memores simus tamen fabulae de circumnavigatione Africae a Poenis quasi facta!). Dictionarium Lewis & Short de eo fluvio caute: a river in Africa. Me tamen aliter sentire cogunt talia ut: ...et tota Gaetulia ad flumen Nigrim, qui Africam ab Aethiopia dirimit...; Nigri fluvio eadem natura quae Nilo. Calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque temporibus augescit [num inveniemus in Africae parte septentrionali alterum amnem qui Nilo similis nominari auderet? ceterum miscet fontes amborum Plinius, Nilo enim originem, auctoritate regis Iubae, in monte inferioris Mauretaniae non procul oceano adesse dicit; aliio in loco autem correctius (fortasse?): Quidem et Pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex quibus Nilus oriretur...]. Iuxta ripam Nigris nuntiat habitare fabulosos Aegipanas semiferos et Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas, quos etiam brevissime examinare nimis est, ut nunc id faciam.
xxx
Quomodo fit ut cum montes Ripaeos (hodie Ural) nonnulla vice nuntiet, numquam memoret rivum ingentem Rha (Volham), qui in his montibus fontem habet, Caspianumque mare abinde petit? Nulla est quoque mentio rha barbarum (nomen indeclinabile?), quae planta, nota quoque ut radix Pontica, in ripis Rha/Volhae cresci putabatur.

sobota, 5 marca 2016

Proximitas maris in insaniam ducit?

(fons: American Psychological Association)

Sed eodem tempore scimus incolas amborum litorum maritimorum Americae Septentrionalis magis educatos esse quam cives regionum partis mediae. Necnon "oppida stultorum", ut sunt in populi fabulis Gotham (in Anglia), Spisska Bela (Slovacorum) aut Pacanów (in Polonia), semper loca a mari remota sunt.
Fortasse nimia scientia rerum insaniam inducit?

piątek, 4 marca 2016

Kukeri sive dionysiae hodiernorum Bulgarorum

Bulgari habent tempore carnelevarii – quod tempus apud eos serius nostro evenit, secundum calendarium Iulianum necnon calculationem diei Paschatis, qui dies exempli gratia hoc anno demum Kalendis Maiis in Oriente cadit (dum apud nos iam 27 d. m. Martii) – festum kukeri sive pompam celebrem "pilosorum" saltantium. Quos incolae putant morbos, strigas, malamque fortunam abigere. "Pilosi" visitant omnem urbem, oppidum sive vicum, ambulantes et saltantes – magna pars saltationum noctu fit, ut in mysteriis dionysiis Threiciis, ex quibus ceterum festum kukeri secundum anthropologos originem trahit.
Nomen autem kukeri e Latino cuculla provenisse putatur, ergo verisimiliter e tempore gubernationis in hodierna Bulgaria Romanorum. Alterum nomen festi esse dervishi – re vera praeter "pilosos" pompae adsunt saltatores cucullis altissimis quasi-dervishianis ornati: videlicet miscetur hic traditio vetus Threicia cum non-tam-veteri ritu Turcico. Dicunt similia festa adesse Italis (mamutones) et Hispanis (zaramacos).
Officialis causa kukeri celebrandi esse anniversarium pacti pacis in vico Sancti Stephani ad Constantinopolim 3 die m. Martii a. 1878 subscripti - tunc, post bellum Russiae cum Turcia, Bulgaria sui iuris terra facta est.  

środa, 2 marca 2016

Nuntii Iconoclastae praeteritae (plus minusve) septimanae

In terram post volatum cosmicum fere unius anni appulerunt astronauta Americanus Scott Kelly et cosmonauta Russus Mihkail Kornienko. Kelly in quattuor iam volatibus in spatio cosmico mansit omino per 520 dies.

Donald Trump inter republicanos et Hillary Clinton inter democratas victores facti sunt prae-suffragiorum heri – die Martis maximo [Super Tuesday] – in 11 US-civitatibus habitis. Ambo in 7 civitatibus suos collegas-candidatos superaverunt.
Primum post memoriam gentium hieme homini contigit culmen Himalaicum Nanga Parbat (8.126 metris super mare) ascendere. Nomina ascensorum, quibus id contigit: Alex Txikon, Ali Sadpara et Simone Moro. Nunc solus mons in regione Himalaiorum-Caracorum hieme nondum ab homine superatus remanet K2.
Donald Trump, politicus extremae partis republicanorum, victor discessit prae-suffragiorum habitorum in US-civitate Nevada, 45% suffragiis sibi datis. Iam fere certum esse Trump nominatum iri candidatum republicanorum in electione praesidis Civitatum Unitarum.
Burgimagister Londinensis Boris Johnson dixit se plebis scitu 23 Iunii suffragium daturum exitui Britanniae ex Unione Europaea, licet minister primarius et dux conservatistarum (quibus et Johnson favet) David Cameron aliter sentiat (vul Britannos in UE manere).
Mortua est 89 annorum Harper Lee, scriptrix US-Americana, nota imprimis libro "Necare turdum".
Diem ultimum obiit Umberto Eco, anno 1932 natus Italus semiologus, philosophus, historicus medii aevi, scriptor fabularum, quorum maxime nota fuit "Nomen rosae"

wtorek, 1 marca 2016

Denuo de lingua communi Europae esse curandum

Quae lingua fiet Europae principalis postquam, ut demoscopiis exspectatur, 23 Iunii plebis scitu Britanni decreverint se Unionem Europaeam relicturos?
Nunc habet Europa 24 linguas officiales, quarum tres – Anglica, Gallica et Theodisca – sint linguae "procedurales" (in quas scilicet omnia Commissionis Europaeae etc. documenta debeant verti). Re vera tamen lingua communicationis inter grapheocratas Bruxellenses Anglica est. Quid ergo post exitum Britanniae? Num sine Anglis porro Anglice loquemur? Ita puto, nam est illa vero Latina temporis nostri.
Ceterum, porro Unioni remanebunt Hibernia (=Irlandia) et Melita (=Malta), ubi lingua Anglica altera officialis est (in Hibernia insuper lingua patria plus quam 90% incolarum). Remanebit quoque in UE, etiam post exitum Britanniae, Rupes Calpe (=Gibraltar), si tantum Londinum voci huius rupis incolarum paruerit.

At fortasse bonum esse nunc tempus Bruxellenses de viva Latinitate denuo certiores facere?