środa, 2 marca 2016

Nuntii Iconoclastae praeteritae (plus minusve) septimanae

In terram post volatum cosmicum fere unius anni appulerunt astronauta Americanus Scott Kelly et cosmonauta Russus Mihkail Kornienko. Kelly in quattuor iam volatibus in spatio cosmico mansit omino per 520 dies.

Donald Trump inter republicanos et Hillary Clinton inter democratas victores facti sunt prae-suffragiorum heri – die Martis maximo [Super Tuesday] – in 11 US-civitatibus habitis. Ambo in 7 civitatibus suos collegas-candidatos superaverunt.
Primum post memoriam gentium hieme homini contigit culmen Himalaicum Nanga Parbat (8.126 metris super mare) ascendere. Nomina ascensorum, quibus id contigit: Alex Txikon, Ali Sadpara et Simone Moro. Nunc solus mons in regione Himalaiorum-Caracorum hieme nondum ab homine superatus remanet K2.
Donald Trump, politicus extremae partis republicanorum, victor discessit prae-suffragiorum habitorum in US-civitate Nevada, 45% suffragiis sibi datis. Iam fere certum esse Trump nominatum iri candidatum republicanorum in electione praesidis Civitatum Unitarum.
Burgimagister Londinensis Boris Johnson dixit se plebis scitu 23 Iunii suffragium daturum exitui Britanniae ex Unione Europaea, licet minister primarius et dux conservatistarum (quibus et Johnson favet) David Cameron aliter sentiat (vul Britannos in UE manere).
Mortua est 89 annorum Harper Lee, scriptrix US-Americana, nota imprimis libro "Necare turdum".
Diem ultimum obiit Umberto Eco, anno 1932 natus Italus semiologus, philosophus, historicus medii aevi, scriptor fabularum, quorum maxime nota fuit "Nomen rosae"

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz