niedziela, 13 marca 2016

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Saltem 27 homines vitam amiserunt et 75 sauciati sunt in ictu tromocratico prope forum Kizilay urbis capitalis Ancyrae patrato. Auctores facinoris ignoti manent, biocolytae Turcici suspicantur tamen Civitatem Islamicam aut Kurdos.

Europaea Argentaria Centralis (EBC) minuit iam diu negativam usuram depositariam ex -0,3% in -0,4%. Insuper annuntiavit EBC sibi abhinc licebit singulis mensibus usque 80 miliarda euronum "pecuniae vacuae" imprimere (adhuc limes fuit 60 mld EUR). Nuntiis allatis, nummus euro vilescit, fora autem Europaea crescunt.

Denuo crescit petrolei pretium: die Martis Londinio petroleum Brent plus quam 40 dolariis per dolium venum dabatur, dum Neoeboraci petroleum WTI fere 40$ constabat.

Russa Maria Sharapova, mulier teniludii in orbe terrarum peritissima, admisit se tempore certaminis Austrialian Open dopaminibus usam esse.

Obiit 74 annorum Ray Tomlison, programmator computatralis Americanus, qui notus est inventione epistularum electronicarum (1971). Ipse est etiam inventor symboli @ in inscriptionibus electronicis adhibiti.

Mortua est 94 annos nata Nancy Reagan, uxor praesidis USA annorum 1981-89 Ronald Reagan.

Saltem 60 homines vitam amiserunt et plus quam 70 sauciati sunt ob ictum tromocraticum Civitatis Islamicae (ISIS) contra milites Iraquienses custodientes portam viariam urbis al-Hilla. In stationem militum suicida-bellator ISIS invexit autoraedam onerariam materia displosiva plenam.

Remotissimum omnium adhuc repertorum galaxiam invenerunt astronomi ope telescopii Hubble. GN-z11 creditur factum esse "tantum" 400 milionibus annorum post Magnam Eruptionem. Lux autem eius ad Terram pervenit spatio 13,4 miliardorum annorum. Nova inventione astronomi putant se nunc observare 97% totius historiae Universi.

Ted Cruz victorem discessit prae-electionis in Cansia habitae; rebus ita stantibus periti nunc putant eum potius quam Donald Trump candidatum republicanorum in suffragiis preaesidis USA fore. 

piątek, 11 marca 2016

Cena cum Thoma Cunliffe

Dignatus hodie sum honore omni nautae haud parvo: cenavi una cum Thoma (Tom) Cunliffe, Britanno nauta preaeclaro scriptoreque librorum ad artem navgandi spectantium. Ut nauta minime peritus ausus sum de "omni re scibili et nonnullis aliis" Thomam rogare, ceteris nobiscum cenantibus, nautis valde peritis, ob audaciam meam paululum fortasse stomachantibus. Sed, cogitavi, fortasse solam in vita mihi nunc occasionem fore, ut de talibus rebus virum hunc rogarem.
Inter alia rogavi quod mare, qui sinus, quaeve insulae etc. ei personaliter ad navigandum gratissimae viderentur – nam aderat tot aquis in toto fere mundo! Respondit breviter, quasi Iulius Caesar in "Bello Gallico":
- Propter ventum: Mare Caribicum et nihil usquam ei comparabile. Propter litoris pulchritudinem: archipelagus Holmiensis. Propter iucunditatem navigandi: haec semper de nautis praesentibus pendet; in bona sodalitate omne iter bonum. 

Loco pecuniae... stuprum

Secundum renuntiationem agenturae Reuterianae, magistratus Sudaniae Meridionalis, cum pecunia iis deesset ad stipendia militibus solvenda - at terra haec ab anno 2013 bello civili infestatur cum nonnullis denis milium victimarum - siverunt militibus loco stipendii... licentia uti mulieres stuprare in vicis oppidisque ab inimico captis. Quod ceterum iam diu milites omnium huius belli partium facere solebant, adhuc tamen inofficialiter.
Regimen Sudaniae Meridionalis negat nuntium Reuterianum verum esse.  

De imperiis sempiternis

Symbolam mea sententia maximi historiam amantibus momenti, de voluntate scilicet hominum se ab imperatoribus regi, divulgavit in "Ephemeride" Marcus Cristini:
http://alcuinus.net/ephemeris/opiniones.php?id=1408

czwartek, 10 marca 2016

De 'matricis' origine

Ante tres dies, in colloquiis lunariis[1], locuti sumus, inter alias res, etiam de idea 'matricis' sive alterius (ficti, non veri) mundi[2]. Quis scilicet fuerit inventor 'matricis': fratres (nunc sorores[3]) Wachowski, Philippus K. Dick, an Plato?  
Fratres/sorores Wachowski:
Pelliculas Wachowskianas (prima pars divulgata a. 1999) omnes, puto, vidimus. 'Matricem' esse ibi mundum fictum a machinis (mundi veri dominis), ad usum hominum (in vero mundo servorum sui dominorum, i.e. machinarum), ut hi putent se in mundo quasi ideali vivere (dum re vera solus eorum, i.e. hominum, usus erat materia horum corporis, ex qua vim electricam machinae producerent). 'Matrix' exstat ergo tantum in imaginibus hominum, quorum cerebra visione falsa imbutae sunt. Adesse tamen – contra voluntatem machinarum – nonnullis hominibus facultatem verum mundum interdum visendi atque intellegendi se in ficto mundo vivere; secundum opinionem unius protagonistarum – machinae-agentis Smith – causam huius rei esse nimium apud homines amorem doloris.
Philippus K. Dick: ...
In fabula Dickiana "Dominus altae arcis" (a. 1962 divulgata) habemus homines credentes se vivere in orbe terrarum, ubi regnat Germania Hitleriana necnon socia ei Iaponia; ab his USA, Britannia et Unio Sovietica tempore alterius belli mundani superatae occupataeque sunt. Adesse tamen populo gratum (licet a magistratibus prohibitum) apocryphum, ubi vera historia mundi quasi fictio descripta sit. Ceterum, in rebus veris, quae sint, cognoscendi adiuvat protagonistis "Yijing" sive "Liber metamorphoseon" (popularis liber-oraculum Sericus); vident veritatem quoque nonnulli morbis laborantes ut Nobosuke Tagomi. Nemo tamen fere credit has res, quae vident/suspiciuntur, veras esse.
Plato:
Ut scimus, Platonem putasse adesse duos mundos: verum mundum idearum et falsum mundum materialem; hunc tantum imaginem (emanationem) illius esse, ceterum imaginem imperfectam, sicut umbra alicuius rei in pariete ad lucem candelae visa. Inde incompleta, mutans et imperfecta sit natura rerum mundi materialis. Quae conceptio Platonis originem habuit in theoremate metamorphosis Heracliti: huic mutatio quaelibet non placuit, nam res abigeret a prisca earum idea. Et Heraclitus et Plato ut optimum ens putabant esse stabilitatem/constantiam.
Sed ubi stabilitas in mundo temporis nostri? Omnia mutantur celerius quam sexus Wachowskianus.



[1] Sunt colloquia hebdomadalia latinistarum, unoquoque die Lunae hora 18:30 in bibliotheca Instituti Philologiae Classicae Universitatis Studiorum Varsoviensis habita.
[2] Est 'matrix', mea sententia, sub-genus 'historiae alternativae' (latinius fortasse: 'h. alterae'), ubi duo simul mundi exstent (nam typica historia alter[nativ]a pingit unum 'mundum qui exstaret, si...').
[3] Anno 2012 unus fratrum, Larry, sexum mutavit, nomine Lana abhinc utens; die autem 9 m. Martio huius (2016) anni sexum mutavit alter fratrum Wachowski, Andy, qui nunc Lilly Wachowski nominatur.

środa, 9 marca 2016

Lamentationes AD MMIV

In veteri fasciculo notarum, quem domum purgans subito repperi, inveni talia ante 12 fere annos a me scripta:
- Nolo hodie, neque ceteris quidem diebus, nimis festinare, nam ad meipsius sepulturam, quaeque interea ne fecerim, serius non adveniam.
- Cognovi mulierem perpulchram, sed sexualiter frigidissimam. Quod iam primum scivi, cum dixisset se odisse intestina, ut omassum, gustare.
- Iam me puero, cum Carolum Marx legere coepissem, timui unde "valor additus" produceretur, nam omnes circum me vita fessi non laborant, sed laborem simulantur; me non excepto. [Sed hic mentitus sum, nam numquam, neque in pueritia, nec postea, scripta Caroli Marx legi, praeter unam symbolam quam Latine composuit: http://www.thelatinlibrary.com/marx.html]
- Spero me in quadam altera, parallela vita (quae utinam aliquo in puncto universi exstet!) progressum facere, nam in hac, ista mei exsistentia iaceo.
Hodie risum mihi movent haec scripta, inepta et simul quasi arrogantiae(?) plena. Sed, dicunt studiosi, omni septimo anno vitae mutantur omnes cellae in corpore humano, ergo non sum porro hic homo qui tunc, ante abhinc XII annos, fui.

Europam pessimam partem mundi?

Adesse fabulam Arabicam, quae ex ore in aures audientium narrabatur a poetis vagantibus plus minusve 50 annos post mortem Prohhetae (tunc demum papyro inscripta est), docentem mundum esse forma similem permagnae avi.
Terra enim in quinque partes dividitur atque avis formam habet, cum capite, duabus alis, pectore ac cauda. Caput mundi esse Sinas, post id adest regio, ubi gens Wak-wak habitat. Deinde, post Wak-wak, tot gentes, ne aliquem praeter Deum eas nominare scire. Alam dexteram esse Indiam, post Indos tantum mare sine ullis animalibus. Alam laevam esse al-Chazar (regnum Chazarorum). Post al-Chazar duo sunt populi, unus Manssak, alter Massak, deinde Iaddud et Maddud (Gog et Magog), qui oriuntur e gentibus soli Deo notis. Pectus avis est Mecca, Hiddaz, Syria, Iraquia et Aegyptus. Cauda extenditur e Dhat al-Humama usque Maghreb (Morochium). Caudam esse pessimam avis partem.  
Etiam si nescimus qui locus sit Dhat al-Humama (hodierna Libya?), sine dubio caudam esse regionem Mediterraneam, quae serius in 'Europam' hodierno sensu evolvit, meridionalibus partibus Imperii Romani ab Arabibus occupatis. Nam mala opinio "caudae" minime prohibuit Prophetae filios quin eam consumerent usque Pictavium (Poitiers).