niedziela, 13 marca 2016

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Saltem 27 homines vitam amiserunt et 75 sauciati sunt in ictu tromocratico prope forum Kizilay urbis capitalis Ancyrae patrato. Auctores facinoris ignoti manent, biocolytae Turcici suspicantur tamen Civitatem Islamicam aut Kurdos.

Europaea Argentaria Centralis (EBC) minuit iam diu negativam usuram depositariam ex -0,3% in -0,4%. Insuper annuntiavit EBC sibi abhinc licebit singulis mensibus usque 80 miliarda euronum "pecuniae vacuae" imprimere (adhuc limes fuit 60 mld EUR). Nuntiis allatis, nummus euro vilescit, fora autem Europaea crescunt.

Denuo crescit petrolei pretium: die Martis Londinio petroleum Brent plus quam 40 dolariis per dolium venum dabatur, dum Neoeboraci petroleum WTI fere 40$ constabat.

Russa Maria Sharapova, mulier teniludii in orbe terrarum peritissima, admisit se tempore certaminis Austrialian Open dopaminibus usam esse.

Obiit 74 annorum Ray Tomlison, programmator computatralis Americanus, qui notus est inventione epistularum electronicarum (1971). Ipse est etiam inventor symboli @ in inscriptionibus electronicis adhibiti.

Mortua est 94 annos nata Nancy Reagan, uxor praesidis USA annorum 1981-89 Ronald Reagan.

Saltem 60 homines vitam amiserunt et plus quam 70 sauciati sunt ob ictum tromocraticum Civitatis Islamicae (ISIS) contra milites Iraquienses custodientes portam viariam urbis al-Hilla. In stationem militum suicida-bellator ISIS invexit autoraedam onerariam materia displosiva plenam.

Remotissimum omnium adhuc repertorum galaxiam invenerunt astronomi ope telescopii Hubble. GN-z11 creditur factum esse "tantum" 400 milionibus annorum post Magnam Eruptionem. Lux autem eius ad Terram pervenit spatio 13,4 miliardorum annorum. Nova inventione astronomi putant se nunc observare 97% totius historiae Universi.

Ted Cruz victorem discessit prae-electionis in Cansia habitae; rebus ita stantibus periti nunc putant eum potius quam Donald Trump candidatum republicanorum in suffragiis preaesidis USA fore. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz