In percontatione diurnaria doctoris Lucae Mauritii Stanaszek, anthropologiae & archaeologiae periti, multa legi de superstitionibus paganae originis, quibus vita nostra plena sit, ut omnes (aut fere omnes) dies festi ecclesiae catholicae, praesertim in terris Slavicis. Sed quoque in moribus nostris cotidianis etc. pagana fides servatur, licet non sempera eam recte "legere" sciamus.
Mentionem dr Stanaszek facit morum ad exsequias spectantium: quod humi pugnus a quoque luctatore super arcam funebrem in sepulchro depositam proici debet; quod domi modo mortui specula pannis velantur; quod cadaver domo effertur semper pedibus in fronte, capite pone... Adderem huic indici mos domi matris mei, ac multis domibus rusticis usque fortasse hodie servatus, id est ad lectum mortui candelam ardentem specialem ponere, quae candela die Purificationis Beatae
Virginis Mariae (2 Feb.) in ecclesia consecrari debet. Tunc enim (2 Feb.) re vera festum Fulminis celabramus - apus Polonos dies hic nuncupatur festum Matris Dei Fulminosae (Matki Bożej Gromnicznej, nemo praeter sacerdotes de Purificatione BVM etc. loquitur, ipsa candela dicitur 'fulminea', vulgo gromnica). Ceterum putabatur candela illa fulminea fulmina a domo depellere; domi pueritiae matris mei semper tempore procellae in fenestra gromnica ardebat (nescio, utrum habuerint quoque alexikeraunon sive apogogum fulminis [Franklinianum]). Scio quoque matrem et hodie Varsoviae in sui habitaculo talem candelam in armario conditam tenere.
niedziela, 5 czerwca 2016
sobota, 4 czerwca 2016
De Trinitate Aegyptiorum (porro)
In hypothesi Trinitatem Christianorum originem in religione Aegyptia habuisse (Atum/Ra ut Deus Pater, Pharao ut Filius, Maat ut Spiritus Sanctus) certe minimam vim persuasionis habere videtur Pharao Iesu comparatus. Re tamen a me aliquantulum comminus investigata, invenio ambos... sibi invicem similes esse. Quisque enim rex Aegyptiorum, dum vivus esset, putabatur incarnationem dei Hori, filium dei Osiridis necnon deae Hathor/Isidae [huius postea similitudines ad Mariam, matrem Iesu, permultae sunt, sicut et ipsa imago matris puerulum in sinu tenentem]; fuit ita Horus (necnon eius nomine quisque pharao) Filius Dei.
Sed - negabit quispiam - cur non erat potius Horus/pharao filius Atum/Ra, id est Creatoris Mundi - tunc enim symmetria cum Iesu esset plena? At - respondebo - fuit Osiris quasi complementum nocturnum Ra. Nonne Ra ipse cotidie per dimidiam diei partem (i.e. noctem) mutatur in Osiridem - Solem Alterius Mundi, qui navi solari per alteram, nobis viventibus invisam, partem mundi noctu vehitur?
Omnis dies habet suum complementum in nocte, omnis vita in morte.
[Ita saltem in syncretica forma religionis Aegyptiorum, nam fieri potest, ut in initiis et Atum, et Ra, et Osiris tres locales dei principales fuissent, in tribus regionibus separatim regnantes, nihil communis secum habentes; de his rebus tamen, propter nulla testimonia in scriptis, nihil fere iudicare possumus.]
<Fortasse interdum erro in his meditationibus, nam tiro sum studiorum Aegyptiorum. Vix possum tamen me cohibere, quin de talibus rebus lectoribus narrem.>

piątek, 3 czerwca 2016
De aliis rebus immundis... (2)
Videlicet iam veteribus id phaenomenon notum erat. Scribit enim Quintilianus in Institutione Oratoria (3, 6, 41): Pars qualitatis quae est de summo genere raro in iudicium venit, quale est "idne sit honestum quod vulgo laudatur". succedentium autem aliae de communi appellatione, ut "sitne sacrilegus qui pecuniam privatam ex templo furatus est", aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur quid sit quod factum est. cui subiacent omnes de honestis iustis utilibus quaestiones.
De aliis rebus immundis clam in ecclesia factis
T., amicus meus, ceterum vir magno animo moribusque bonis praeditus, ut puer adulescens per vicos Macedoniae iter longius pedestre, pera dorsuali oneratus, faciebat, "diem perditum" (=sensum rerum praeteritarum) quaerens ac dormiens saepe sub Iove. Non multum pecuniae, ut mos est iuvenum, secum portabat - ceterum, Polonia tunc communistica non multam pecuniam incolis praebebat - ergo uno die fere sine nummis collega meus media in Macedonia mansit. Tunc, ecclesiam quandam vicanam, semper fere horis diurnis apertam, intravit, ut pro salute ad Deum preces diceret (atheus est T., sed rebus in arduis etiam athei interdum precantur, ego ex. gr.). Solus ita in templo, genubus ante iconostasion flectis, aliqua verba murmurabat, cum obiter conspexit in quodam templi angulo adesse mensam cum lance... pecuniae sat plena. Piis rusticis enim mos erat nummos - saepius asses parvos, sed quoque interdum nummos chartaceos - ibi ad usum sacerdotis parochialis relinquere. Nemo hos nummos custodiebat, nam nemo mente sibi depingeret hominem tam depravatum esse posse, ut sacrilegium simile faceret. Sed amicus meus, iam fame fere laborans, nolens volens aliquam partem huius pecuniae furatus est.
Deum puto iam ei veniam dedisse, nam aliter homo bonus T. est.
Deum puto iam ei veniam dedisse, nam aliter homo bonus T. est.
środa, 1 czerwca 2016
Nuntii Iconoclastae praeteritae septimanae (plus minusve)
Indagatio
opinionum peracta a diurnariis ABC News/Washington Post monstrat 46% civium USA
faventes republicano Donald Trump ut futuro praesidi civitatis; 44% malunt
democratarum canidatam Hilariam Clinton. Adhuc omnia demoscopia monstrabant
superioritatem Clinton.
Ex indagatione
telephonica a diurnariis ephemeridis "The Guardian" peracta patet 45%
Britannorum velle sui terram Unionem Europaeam relinquere, dum manere in UE
cupere 42%; 13% nesciunt, quid velint.
In incendio
gerontocomii ad Kieviam 17 senes vitam amiserunt.
Secundum
nuntios UNHCR, in tribus naufragiis modo factis inter Libyam et Italiam
meridionalem usque 700 migratores illegales oras Europaeas petentes vitam
amiserunt. Sospites in portus adducti sunt Taranto et Pozzallo.
Haybatullah Ahunjadeh nominatus est novus dux talibanorum
Afganistaniae, qui locum tenebit modo necati aeroplanis automaticis
US-Americanorum Akhtar Mohammed Mansur. Ahunjadeh osor est consiliis cum
regimine Cabulensi negotiandi.
Primum in
hoc anno pretium petrolei Brent superavit limen 50$ per dolium.
Monsanto,
US-Americana gigantea negotiatio biotechnologica, reiecit oblationem
aemulatricis Germanae Bayer se ab ea emptum iri 62 milliardis dolariorum.
Ob
paucitatem sacchari suspensa est fabricatio Coca-Colae in Venetiola. Porro
Venetiolanis praebetur Coca-Cola Light.
Incursu
aeroplanorum automaticorum (Anglice dron) necatum verisimiliter esse ducem
talibanorum Afganistaniae Akhtar Mohammed Mansur – nuntiavit
locutor Pentagonii.
De masturbatione in ecclesia (2) et similibus rebus
Cur autem mos aderat viris Aegyptiis immo in ecclesia membrum suum turbare? Apud nos enim id phaenomenon putamus rarissimum ac peccatores gravissimi ut amicus meus Florentinae campanillae visendi cupidus non ubique inveniuntur. In Aegypto autem aliter, quod index peccatuum "confessionis negativae" monstrare videatur.
Causae possunt esse hic nonnullae:
1. Subita vis libidinis (ut in casu amici mei peregrinatoris iuvenis per regiones Italorum).
2. Nulla occasio domi solum esse: uxor, liberi, familia etc.
3. Fortasse templa in Aegypto aperta per totum diem remanebant precari cupientibus (ut hodie saepe in vicis Serbicis, interdum etiam in Polonia).
4. Templum locus fuit amoenus protectionem contra Solem praebens.
5. Fortasse in parietibus ecclesiarum imagines Venerem excitantes aderant, ut ex. gr. filiae dei Ra (Hathor?) se ante oculos patris denudantem, cum hic valde fessus noluisset porro navem cum Sole per caelum munere sui diurno trahere (intuens autem corpus iuvenis filiae, vires ad laborem pergendum statim recuperavit*).
* thema amoris filiae cum patre valde me delectat; Deo gratia, solos filios habeo
xxx
Nihil, ut puto, scimus de mulieribus Aegyptiacis in ecclesiis (aut alibi) masturbantibus. Ipsatio feminarum usque hodie secretum esse secretorum.
xxx
Ego, cum munus sat psychice difficile (ad neurastheniam pronum) mihi aderat in agentura Reuteriana Varsoviae, solebam vicinam ecclesiam sancti Andreae - quae nonnullis horis diurnis aperta manebat - intrare, ubi, si solus essem, temetum (vodka) de lagoena bibebam; si solus non essem, non bibi. Sed postea, in asylo alcoholicorum, conveni virum, qui eodem more (= in ecclesia bibendi) utebatur etiam in conspectu aliorum (piorum preces dicentium).
- Quomodo id fecisti? - rogavi virum audacissimum.
- In confessionale me primum contuleram, deinde bibi ad libitum.
- Quid??? In confessionali bibisti?
- Ita. Sacerdos sum.

Caffea matutina
Negotiatio US-Americana Bell-Phillip Television, quae producit seriem televisificam "Audaces & Pulchri" (The Bold and the Beautiful), in periculo est: in ius eos vocant fabricatores Itali casei Grana Padano. Quid culpae Americanis? Ecce in una ultimarum seriei partium Charlie Webber, unus agonistarum, dixit: Deus meus! Emi Grana Padano loco Parmigiano Reggiano!, valde hac re dolens. Fabricatores autem Padani non putant caseum suum peius gustare quam caseum vicinae Regiae Aemiliae, ubique in orbe terrarum notum nomine (casei) Parmesani.
"Audaces & Pulchri" esse seriem televisificam (melodrama saponarium) valde plebi gratam; specta(ba)tur ab anno 1987 in paene centenis terris mundi.
"Audaces & Pulchri" esse seriem televisificam (melodrama saponarium) valde plebi gratam; specta(ba)tur ab anno 1987 in paene centenis terris mundi.
Subskrybuj:
Posty (Atom)