piątek, 3 czerwca 2016

De aliis rebus immundis... (2)

Videlicet iam veteribus id phaenomenon notum erat. Scribit enim Quintilianus in Institutione Oratoria (3, 6, 41): Pars qualitatis quae est de summo genere raro in iudicium venit, quale est "idne sit honestum quod vulgo laudatur". succedentium autem aliae de communi appellatione, ut "sitne sacrilegus qui pecuniam privatam ex templo furatus est", aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur quid sit quod factum est. cui subiacent omnes de honestis iustis utilibus quaestiones.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz