Aut, ut frater meus dicere solebat, cum duabus mulieribus una nocte dormire (sc. cum una post alteram, ne utraque de altera sciret).
Quod... modo mihi accidit: proxime praeterita enim nocte, in deversorio urbis Siedlce (in Poloniae parte orientali), primum cum una muliere Venerem colui in conclavi numero 41, deinde cum altera uno tabulato supra, in conclavi 167.
Certe, in somnio tantum nocturno haec omnia acciderunt - Siedlcis non aderam iam per multos annos.
Mane experrectus diu de numeris conclavium cogitavi. Numerus 41 scriptus fuit in ianua duobus stylis coloribusque cretae (rubro et albo), quasi separatim: 4...1 sive 4 +1. Quod ad uxorem meam fortasse spectat, nam possidemus in domo nostra dua habitacula, numeris 1 et 4.
167 tamen esse numerum laophorii (=autoraeda publica) Varsoviensis, quo - inter alia laophora, aliis numeris signata - interdum ad matrem vehor. Ducit postea laophorum 167 in ecclesiam suburbanam, eo loco positam, ubi, ut creditur, BVM pueris in arbore cerasi apparebat spatio annorum 1943-48.
Erat quoque in hoc deversorio concentus musicus uxoris meae. Quae uxor in vita diurna nullo instrumento canit. (Interdum in balneo nostro, lavacro pluvio utens, cantat.)
Potavi quoque ibi maxime, quod in mundo reali mihi non licet.
czwartek, 9 czerwca 2016
środa, 8 czerwca 2016
Fabula Hellingeriana
Medicus quidam cum Morte pactum contraxit: pro anima sua Morti promissa obtinuit facultatem videndi, utrum quisque sui aegrotorum sanus fieret, an moriturus esset. Nam si ad sanitatem patiens destinatus erat, Mors (a medico tantum visa) stare solebat prope aegroti caput, si ad mortem - in pedibus.
Uno die medicus venit curatum puellam perpulchram. Videns autem Mortem ad pedes eius stantem subitoque amore puellae raptus cito lectum cum puella circumvolvit, ita ut Mors nunc ad caput puellae spectabat.
Puella re vera convaluit. Medicus tamen mortuus est.

Caffea matutina: computatra odoraria
Non satis esse computatris oculos nostros atque aures fatigare, non satis quoque digitorum tactum ad suos fructus (impressione tri-dimensionali productos) allicere - tempus est, ut nasus petatur!
Ecce negotiatio US-Americana Vapor Communications nuntiat se mox venum daturam applicationem computatris sophophonisque, qua, more solito computatro utenstes (ex. gr. symbolas ephemerideas legendo), poterimus simul pervariam fragrantiam naribus sentire, ut odor menthae, citroni, mali Persici, sed quoque fragrantia puri aeris montium aut orae maritimae. Odores iis apti modi musici sequentur (si tantum id usor velet).
Pretium applicationis - 150 dolaria (USD).
[Commentarium:] Proximus, puto, consequens in evolutione motus erit odores (ut iam interdum est casus sonorum) in computatris automatice ad scripta etc. ab usore lecta adcribi: si ex. gr. de silva symbolam legimus, fragrantiam arborum, fruticum, graminis cum baccis fungisque sentiemus (una cum sonitu ventorum sive ululatu noctuae). Tunc loco itineris silvestris malemus ante computatrum sedentes domi manere et hinc, tuti, "itinera" nostra facere. Animalia in silvis hac re - paucitate visitantium - valde gaudebunt. Ita prodebit technologia homini bestiisque.
[Commentarium 2:] Iam diu de simili re, ni fallor, industria cinematographica somniabat: ut scilicet cinematographeum, tempore pelliculae spectatoribus monstratae, plenum odoribus, singulis scaenis aptatis, fieret.

wtorek, 7 czerwca 2016
Pueri sempiterni
De matre filii mei (minoris) modo cogitabam necnon de aliis mihi notis hominibus, qui faciunt omnia, ne aliquid laboris in vita sua faciant, i.e. auxiliis aliorum vivunt. Quorum nonnulli quidem sat bene vivunt - spero saltem eos in tumulo frigore ac madore laboraturos.
In mentem tunc venit memoria veteris Bohemi professoris biologiae (nominis pro dolor oblitus sum), cuius acroasim ante plus minusve 12 abhinc annos per radiophoniam Bohemicam auscultavi, cum linguae Czechicae studebam. Dixit de similibus hominum moribus apud animalia cultis. Ecce, aiebat professor, apud Corvidas aves interdum evenit, ut pulli, cum inspiciant parentes nimis de se curare, incipiant amore parentum per tempus longissimum abuti, sibi scilicet escam ab iis petentes usque ad (sui) aetatem sat provectam (at scimus Corvidas longissime vivere, corvos e.gr. spatio 40 et plus annorum*). Interdum fit, ut ipsi iam liberos habentes, porro ad eos alendos escam a sui matribus patribusque poscant - avi ergo nepotes alunt, parentibus nolentibus!
Quam humanum vero esse mundum bestiarum!
* fabulae plebis dicunt de corvis etiam 120 annos natis, sed... fabulae sunt (multi tamen e.gr. venatores, ergo quasi rerum silvestrium periti, iis credunt); notus erat corvus in Turri Londinensi nidificans, qui aetatem attigit 44 annorum

Caffea matutina: ecclesiam statim petas!
Professor artium medicinalium Tyler VanderWeele Universitatis Harvardensis anno 1996 coepit investigare condicionem sanitatis Americanarum nosocomarum. Omnino 74.534 nosocomas variae aetatis perscrutatus est, quarum 13 milia pro dolor ante finem investigationis mortuae sunt; mortuae tamen fortasse ad bonum investigationis eventum. Effectus enim investigandi monstrare videntur... credere in Deum (Latinius fortasse: credere Deum adesse) vitam nostram longiorem reddere!
Inter nosocomas a prof. VanderWeele investigatas, apud has, quae ecclesiam (aut catholicam, aut protestanticam) semel aut pluries per septimanam intrabant, morbi lethales cardiaci eveniebant 27%, carcinomata autem 21% RARIVS quam apud alias nosocomas, sive atheas, sive agnosticas, quae sc. sacris religiosis in ecclesia habitis deessent.
Effectus investigationis VanderWeelianae congruere videntur thesi neurologi US-Americani Andrew Newberg, qui studiis suis 16 annorum nitens asseverat preces dicere corroborare cerebrum.
- Personae spirituales minus quam non-spirituales timent mortem neque tantopere dubitant significationem vitae adesse - ait Newberg.

poniedziałek, 6 czerwca 2016
De 'anima familiae' Hellingeriana
Mentionem feci 'animae familiae', de qua Bert Hellinger tantopere loquitur. Aut potius locutus est, nam ipse nunc alio nomine utitur: wissendes Feld, ergo quasi '(omni)sciens spatium'. Mihi vetus nomen magis placet, praeter fortasse quod Latine difficile redditur propter aliam significationem verbi 'familia' apud Romanos et apud nos; apud illos enim primum servos 'familia' significabat, deinde demum omnes - et liberos, et servos - qui sub dicione domini manebant.
Non erat certe familia Romana eadem ut est hodie nostra (mater, pater, soror, avus, frater etc.), largior et numero, et sensu oeconomico (familia ut societas/negotiatio patris familias).
Sed 'anima familiae' Hellingeriana quoque non solum ad familiam sensu stricto pertinet, sed etiam ad familiae peripheria: homines, qui per crimen nobis iuncti sint (sive criminis victimae, sive patratores, ut ex. gr. stuprator, qui 'familiam' puellae a se stupratae ipso facto intrat), animae infantium abortivorum etc.
Rebus ita stantibus fieri potest, ut aliquis homo sub dicione nonnullarum 'familiae animarum' maneat, sicut et multi nostrum in vita reali, qui in familiis ut ita dicam mixticiis (Anglice, ni fallor, patchwork families) degunt. In talibus largioribus familiis saepe primo visu deesse hierarchiam (patrem matremve totius familiae), neque eius fines clare definiri possint. Mirum tamen in modum canis tali familiae ad cum iis una vivendum introductus statim dominum sui principalem cognoscit. Fieri ita potest, ut in 'spatio psychico' - quod canes magis nobis sentiunt - condicio familiae melius se habeat quam in vita reali.
Aut fortasse plura et Hellinger et ego videmus, quam re vera adsunt.

niedziela, 5 czerwca 2016
De confessione negativa Aegyptiorum (porro)
Alterum in indice - praeter 'masturbationem in ecclesia' - peccatum iucunde sonans esse: Numquam cor meum degluttivi. Significans: Numquam contra conscientiam (meam) luctatus sum.
Cor hieroglypho monstratur ollam/caccabum depingente. Nam est cor quasi vas, ubi omnium bonorum et malorum ab homine factorum notationes tenentur (sicut informationes, quae in capsa nigra aeronavis servantur).
Ceterum de verbo 'conscientia' paululum meditatus sum. Douglas Harper putat id esse translationem nominis Graeci syneidesis. Ambo cum+scientiam significant, ergo quasi 'scientiam communem (quod malum sit, quod bonum)', mea saltem interpretatione (notio similis omniscienti 'animae familiae' [Hellingerianae]).
Harper recte monstrat Russos quoque habere pro conscientia verbum so-vest, quod item significat (cum+scientia). Sed Poloni aliter! Nostrum sumienie vetere Slavico sensu significabat 'dubitationem'. Conscientia ita apud nos etymologice esse quasi vocem in homine (daimonion), quae dubitat eum verum dicere, cum dicit: Haec et illa bene feci..., nam scit vox hominem re vera id male fecisse.
Conscientia ergo apud Graecos, Romanos (etiam Anglos, Gallos etc.) necnon Russos notio ethice neutralis est, apud Polonos autem negativa = suspicatur nos mentiri.
Rebus ita stantibus, quomodo sani esse possumus?

Subskrybuj:
Posty (Atom)