wtorek, 7 czerwca 2016

Caffea matutina: ecclesiam statim petas!

Professor artium medicinalium Tyler VanderWeele Universitatis Harvardensis anno 1996 coepit investigare condicionem sanitatis Americanarum nosocomarum. Omnino 74.534 nosocomas variae aetatis perscrutatus est, quarum 13 milia pro dolor ante finem investigationis mortuae sunt; mortuae tamen fortasse ad bonum investigationis eventum. Effectus enim investigandi monstrare videntur... credere in Deum (Latinius fortasse: credere Deum adesse) vitam nostram longiorem reddere!
Inter nosocomas a prof. VanderWeele investigatas, apud has, quae ecclesiam (aut catholicam, aut protestanticam) semel aut  pluries per septimanam intrabant, morbi lethales cardiaci eveniebant 27%, carcinomata autem 21% RARIVS quam apud alias nosocomas, sive atheas, sive agnosticas, quae sc. sacris religiosis in ecclesia habitis deessent.
Effectus investigationis VanderWeelianae congruere videntur thesi neurologi US-Americani Andrew Newberg, qui studiis suis 16 annorum nitens asseverat preces dicere corroborare cerebrum.
- Personae spirituales minus quam non-spirituales timent mortem neque tantopere dubitant significationem vitae adesse - ait Newberg.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz