Memoravimus quoque aliam nostram consobrinam, Hannam, octogenariam, Gedaniae degentem, ubi amatricem suum 92 annos natum oculis aegrotantem curat. (Hanna ceterum telephonavit ut matrem ob diem natalem salutaret.) Memini Hannae, cum iuvenis (aut fere) esset, dixi ergo eam mulierem pulcherrimam atque mobilem semper fuisse. Mobilem dixi, sensu: vitae plenam, actuosam, loquacem, semper aliquid hic et illic agentem... At Adam aliter dictionem intellexit, aut potius consulto lusu verborum usus est, dicens:
- Memini trium eius maritorum, mobilis ergo certe est!
Sed ipse Adam (vir 78 annorum) bis uxorem duxit. Cum prima cito rixabantur ac divortium fecerunt. Alteram tamen adamavit valde - liberos duos habebant necnon domum magnam, quam Adam ipsius manibus familiae sui struxit (est enim architecturae peritus). Post tamen matrimonium felicissimum 18 annorum uxor eum reliquit, morbum psychicum simulans. Nescio quid postea cum ea factum sit, scio tantum Adam post hanc rem hominem fractum mansisse (de hac re in familia, Adam praesente, numquam disputamus). Est Adam ioculator maximus, sed ioci eius velant maerorem calamitatis.
wtorek, 12 czerwca 2018
Mater mea nonagenaria
Genethliaca scribere nescio, sed... Mater mea heri nonagesimum vitae annum bono in animo complevit. Ad parvam celebrationem advenimus: ego, consobrini mei Adam et Christina, necnon amici matris A., E.. et M. Loquela nobis erat de... moriendo molestaque senectute, non ita propter ipsam matrem, quam potius nos, qui magis magisque senescere nos sentimus (Adam & Christina mox octogenarii fient, M., nostrum iuvenissimus, cancris multis laborat). Loquebamur, quasi mortem minime timentes (- Audistine? X. in nosocomio mortuus est, post longas excruciationes. Y. autem, felix, cito in infortunio viario necatus, etc). Mater eodoem modo narravit se diu inquietudine laborasse propter ignotam sortem amicae cuiusdam sibi coaequalem, quae in suburbio Varsoviensi degere solebat. Rogavi, ait mater, filium [me scilicet], nam ipsa interrete uti nescio, ut sortem amicae quaereret. Sollicita iam valde sum, nam ad telephona amica per annum non respondebat. Sed, deo gratia, sollicitudine mox liberata sum: filius per interrete invenit amicam mortuam esse.
Hilaribus animis domum matris nonagenariae reliquimus.
Hilaribus animis domum matris nonagenariae reliquimus.
Poeta Arrabonae (vulgo Győr) moratur
Poeta Martinus Zythophilos (Martin Freundorfer) nimis sero, si bene intellexi, in portam musei dicati zoologo Hungarico Iohanno Xanto (Xantus Janos) advenit - propter cerevisiam huius loci nimis diu gustatam?:-)
Grande tibi, sapiens, museum, Xante, dicarunt,
sed sera nos cogit firma manere foris.
Grande tibi, sapiens, museum, Xante, dicarunt,
sed sera nos cogit firma manere foris.
Genethliacon Gerardo Alesio dedicatum - Anne-Ilse Radke
Poetrix Anna-Ilsa Radke genethliacon Gerardo Alesio dedicatum modo per rete divulgavit:
"Eius sub alas confugies, suis
pennis benigne te Deus obteget."
Psalmista ut appellit fideles:
sorte datum accipe tale signum!
An te minister surripiet Iovis
ales, ministres ut cyathis suis?
Gerarde, mensa digne opima,
ingerere et calices deorum!
An te volatu Pegasus auferet,
qui fodit altum fontem Aganippidos,
quem tu, vagabunde o poeta,
faece tenus bibe sobriusque!
Illum, o Cupido, protege pinnulis,
collum dabit qui sponte iugo tuo.
adduc puellas et venustas:
nil nisi amorem amat atque amabit.
pennis benigne te Deus obteget."
Psalmista ut appellit fideles:
sorte datum accipe tale signum!
An te minister surripiet Iovis
ales, ministres ut cyathis suis?
Gerarde, mensa digne opima,
ingerere et calices deorum!
ales, ministres ut cyathis suis?
Gerarde, mensa digne opima,
ingerere et calices deorum!
An te volatu Pegasus auferet,
qui fodit altum fontem Aganippidos,
quem tu, vagabunde o poeta,
faece tenus bibe sobriusque!
qui fodit altum fontem Aganippidos,
quem tu, vagabunde o poeta,
faece tenus bibe sobriusque!
Illum, o Cupido, protege pinnulis,
collum dabit qui sponte iugo tuo.
adduc puellas et venustas:
nil nisi amorem amat atque amabit.
collum dabit qui sponte iugo tuo.
adduc puellas et venustas:
nil nisi amorem amat atque amabit.
sobota, 9 czerwca 2018
De butyro arachidico (correctio)
Dixi omnes fere linguas hodiernas occidentales in nomine butyri arachidici (Anglice peanut butter) elementum butyreum habere - cuius rei ignota videlicet Commissio Euroapaea manet, quae postulat instatque 'butyrum' de nomine deletum iri (nam re vera, butyrum sensu stricto, i.e. lacteum, non est).
Erravi: certe sunt linguae, quae aliter ad hunc cibum spectent. Nederlandice enim pindakaas dicitur - "caseus arachidicus" (item dialectu Coloniensi Germanorum; mirum in modum tamen sermone Boerorum caseus denuo butyrum fit: grondboontjiebotter), Russice Ucrainiceve arachisova pasta - "pasta arachidica".
Ceterum legi butyrum arachidicum invenit primumque fabricatus est saeculo XIX medicus Americanus John Harvey Kellogg, qui ceterum, contra masturbationem puerorum vehementer pugnans (nam timebat Satanam in hac praxi latere), invenit pultem maizii (corn flakes) atque introduxit apud US-Americanos morem Semitarum pueros neonatos circumscribere. Qui mos usque hodie valet, licet minor in annos minorque numerus puerorum hac mutilatione horribili - quae privat pueros voluptate tam suavi ac facili! - afflictetur (hodie ca. dimidia pars).
Meo in casu dominus Kellogg parum effecit: libenter et butyrum arachidicum et pultem maizii cotidie fere sumo, sed... Onanem biblicum simul porro colo.

środa, 6 czerwca 2018
De arte mingendi apud Aegyptios (porro)
Thomas Ihnken Coloniensis explanat sodalibus Gregis Latine Loquentium:
Quoniam de mingendo rursus fit sermo, addere velim haec pauca de Aegyptiorum moribus:
Herodotus narrat (2,35) apud Aegyptios mingere mulieres stantes, viros sedentes.
Non semper est credendum Herodoti narrationibus, sed vera multa refert. In capitulis 35 et 36 libri secundi historiarum Herodotus vult ostendere, quod mores Aegyptiorum sunt contrarii atque mores ceterorum hominum. Quod demonstrat primum in operibus virorum et mulierum: apud Aegyptios -ait Herodotus- mercantur in foro mulieres, viri domi sedent et texunt; viri onera portant supra caput posita, mulieres in umero. In hoc contextu Herodotus refert mulieres mingere stantes, viros sedentes. Multi scholiastae moderni omnes has narrationes taciti praetereunt, sed inest eis quaedam veritas. Quod autem attinet ad levandum vesicam et alvum, videte quaeso signa illa hieroglyphica A81 et A81b in hoc situ:
https://es.scribd.com/doc/122303312/complete-list-of-hieroglyphs

Videbitis ibi virum, non feminam, se levantem.
Et narrat Herodotus (2,35):
εὐμαρείῃ χρέωνται ἐν τοῖσι οἴκοισι, ἐσθίουσι δὲ ἔξω ἐν τῇσι ὁδοῖσι ἐπιλέγοντες ὡς τὰ μὲν αἰσχρὰ, ἀναγκαῖα δὲ, ἐν ἀποκρύφῳ ἐστὶ ποιέειν χρεόν, τὰ δὲ μὴ αἰσχρὰ ἀναφανδόν. (Alvum solvunt [Aegyptii] in domibus, cibum sumunt in viis; dicunt enim, quod decet facere ea quae sunt turpia, sed necessaria, in secreto, ea autem, quae non sunt turpia, publice)
Me interrogo: Ubi licebat viro Aegyptio facere, quod facit in hieroglyphis?
Obiter: non apparet mulier se levans in hieroglyphis.

piątek, 1 czerwca 2018
IA in manu Sinensium
Martha J., amica mea, modo Sinis, ubi 14 annos degebat, revertit. Narrat fabulas incredibiles, in quarum numero etiam de usu practicali a Seribus technarum intellegentiae artificialis (IA). Ita exempli gratia in urbe Kunming Martha testis ocularis erat usus in grapheo (Anglice office) alicuius negotiationis (Anglice company) galeris encephalographicis, quae scilicet statum cerebri tui continuo monstrent. Rebus ita stantibus rector graphei in albo sui computatri semper videre potest, quid eo temporis momento "censeant" operarii - aut saltem quo cerebri animo imbuantur. Officialiter, haec scientia praeditus rector melius sciat ad quae destinata adhibendus sit hodie hic aut ille operarius, si ex. gr. magis pronus sit ad problemata difficilia solvenda (nam mens ei clarissima est), an potius ad actiones "suetas" (nam fessus, fortasse crapula dolens, cogitat eo die lentius solito). De facto tamen rector talis dominus cerebrorum (animarum) sui operariorum fit & scit horum nonnulla intima, quae operarii ipsi certe aperiri noluerint.
In terris occidentalibus - ubi tot de respectu personae privatae (Anglice privacy?) disputatur - usus talium machinarum semper, ut spero, prohibitus erit. Sed, addi debet, similibus technematis instructi Seres citius technologice superiores nobis fiunt (nisi iam sunt). Qui progrediuntur ad "entia suprahumana" creanda.

Subskrybuj:
Posty (Atom)