sobota, 20 września 2014

Vita sine balneo

Secundum Officium Statisticum Polonorum 18,2% ruricolarum et 4,7% horum, qui in urbibus habitant, nullum balneum/latrinam domi habere.
Hactenus statistica, cetera de memoria narrabo. Maxima pars ruricolarum balneo in aede sua carentium utuntur, ut puto, latrinis externalibus, saepissime in forma structurae ligeae, quae vulgo nominatur sławojka, a nomine Felitiani (Felicjan) Sławoj-Składkowski, ministri rerum internarum annos 1926-29 (postea, annos 1936-39, minister primarius regiminis erat), qui valde agricolas adhortatus est, ut tales latrinas ligneas struerentur, nam tunc permulti nullum locum ad cacandum habebant prater... stabulum. (Ego semel solum, AD 1986, domum rusticam visitavi, ubi in stabulo, una cum equis vaccisque cacabatur, in parte Poloniae montana, quae est imprimis ab Ucrainis inhabitata.) Hodie multi adhortationes Sławojanas irrident, tunc tamen fuerant hae re vera "progressus civilisationalis".
Ceterum latrinae externales e ligno structae valde idoenae sunt prater hiemem, cum gelum nates mordeat. Avia mea patrua, anno 1987 mortua, totius vitae spatio solum tali latrina utebatur, corpus autem lavabat in eluacro cum epitonio aquatico, quo culina domi eius instructa erat.

Ubi autem 4,7% urbicolarum cacent meiantve, ubi corpus lavent, prorsus nescio. In latrinis/balneisque publicis fortasse.

poniedziałek, 15 września 2014

Dollarium Americanorum in... Bohemia oriundum

Studiis etymologicis incumbentes sciunt dollarium, monetam illam praeclaram Civitatum Unitarum Americae – quae symbolo $, ignotae magna ex parte originis, utitur – nomen suum traxisse a thalaro, nummo argenteo, qui in variis terris Europaeis (imprimis Germanicis) spatio saeculorum XVI-XIX valebat. Valde aestimatus thalarus erat etiam in aliis terris alias sui monetas utentibus, nam credebatur difficillime adulterari et iustam semper portionem argenti continere. Ob hanc famam fuerant thalari saepe quasi nummus communis in negotiis inter negotiatores variarum nationum, sicut e.gr. thalari Mariae Theresiae, imperatricis Austriacae, quibus in fine XVIII saeculi commercia efficiebantur in Proximo Oriente.
Quibus thalaris nomen dedit nummus ab anno Domini 1519 cusus in urbe Bohemica (in Montibus Metalliferis – Bohemice Rudavy, Theodisce Erzgebirge - sita), quae hodie Jáchymov, tunc nomine Germanico Joachimsthal (Vallis Ioachimi) nota erat; unde nomen nummo Joachimsthaler (thalarus Ioachimvallensis), quod vulgo brevius pronuntiari coepit, usu solum ultimae vocabuli partis (thaler).

Americani autem nomen thalari (in dollarium mutatum) anno 1785 adoptaverunt etiam ob hanc rem, quod origine non-Britannica fuerit.    

poniedziałek, 18 sierpnia 2014

Fragrans manus Mariae Magdalenae itineratur

His modo diebus visitat patriam meam... manus sanctae Mariae Magdalenae, quam sex monachi monasterii montis Athos aeronavi Thessalonica Varsoviam adportaverunt. Reliquia haec sacra in ecclesia cathedrali (Orthodoxa) Varsoviensi aspectanda erat, me pro dolor Varsoviae absente. Nunc autem itinera facit manus – in arca aureo-argentea portata – ad maiores urbes Poloniae, ubi monstanda sit fidelibus in ecclesiis Orhodoxis.
Credunt manum (palmam) mirifice conservatam esse – ossa scilicet cum carne, atque adhuc et temperiem et odorem carnis humanae habere. Has res tamen experiri non potes, propter integumentum ex auro et argento factum.

Multa his diebus cogito de reliquiis sanctorum Christianorum, ut sunt exempli gratia sedecim praeputii infantis Christi aut duo capita Iohannis Baptistae. Olim hunc cultum spreveram, nunc, me paulatim senescente, quid sentiam, vero nescio.

piątek, 1 sierpnia 2014

Vita extra terram mox invenienda?

Vestigia vitae extra terram reperire iam diu spes est multorum, praesertim fortasse scientistarum Administrationis US-Americanorum Aeronauticae et Spatialis (NASA). Quae res (=inventio vitae extraterrestrialis) iam proximos nonnullos annos – sonet id incredibile! - fieri possit, usu telescopii Webbiani (James Webb Space Telescope), quod in aethram missum iri anno 2018. Multoties accuratius hoc telescopium operari speratur, quam telescopium Hubbleanum – hoc enim in orbita terrae volat, illud autem mittendus est in locum 1,5 mln chiliometrorum a planeta nostra remotum. Illud quoque e novissimis materiis nanotechnologicis struitur, quae tempore, cum telescopium Hubbleanum struebatur, nondum notae fuerant.
Quomodo tamen vestigia ipsa vitae in aliis stellis errantibus (=planetis) inveniamus? Studiosi sperant telescopium novum tantopere accuratum esse, ut structura chemica athmosphaerae egzoplanetarum perscrutari possit. Tunc, cum reperiamus planetam quandam magnam copiam oxygenii possidere, verisimile fore ibi vivos organismos esse, qui scilicet dioxydum carbonicum in oxygenium transforment. Praeter ipsam structuram chemicam, maximi momenti fore incrementum et decrementum copiae oxygenii in variis temporibus anni, sicut in terra nostra, ubi aestate in boreali hemisphaera (ubi maxima pars terrarum, ergo quoque plantarum et animalium, inveniantur) copia oxygenii crescit, dum hieme crebrius (ceteris temporibus) fit dioxydum carbonicum. NASA-ni sperant a decem usque viginti centesimas egzoplanetarum condiciones geothermicas habere, in quibus vita nasci possit.

Nondum tamen instrumenta habemus, quibus conspiciantur lumina urbium alicuius civilisationis extraterrestralis, si talis adest. Talia telescopia enim insctructa esse debeant speculis diametro plus quam 20 metrorum, dum speculum telescopii Webbiani erit diametro "solum" 6,5 metrorum. Certe scimus iam nunc maiora specula struere, nequimus tamen adhuc ea in aethram mittere – non habemus tam magnas rochetas. 

środa, 30 lipca 2014

Ars supervivendi Ursi Grylls: quomodo flumen crocodilorum plenum tranatemus

Inveni locum tutum in ripa fluminis, ibi consede ac flumen cautissime conspiciens expecta 45 minutas – hoc est spatium temporis maximum, quo crocodilus aut alligator sub aqua mergendo manere potest. Si nullum motum in aqua suspiciosum eo tempore conspexeris, intra aquam ac flumen tranata, conans quam longissime sub aqua more urinatorum natare, ne crocodilus – si casu adest – te putet esse aut testudinem aut anatem in superficie aquae natantem, quae ambo animalia ei maxime sapiunt. 

poniedziałek, 28 lipca 2014

Strophium, quod paralyzat

In India calamitatem magnam mulieribus puellisque stupratores esse, qui vim iis inferunt, interdum victimas suas post coitum necantes, ne reos indicent; circiter trecenta milia (300.000) stuprorum in hac terra unoquoque anno eveniunt. Hac re perterrita Manisha Mohan strophium, sive fasciam mamillas compescentem, invenit, struxit ac fabricari coepit, quod strophium mordeat stupratorem vi electrica 3.800 kilowattorum. Ea re Indi mares valde stomachantur, nam timent se paralyzatos fore quandocumque etiam mite uxores suas tangant. Nolite tamen timere, viri Indi honestissimi, strophium Mohanianum etiam palpari digitis licet sine ullo periculo, donec ad res multo graviores palpator transgrediatur. Ita saltem pollicitur strophii electrici inventrix.

Simul cum morsu electrico strophium nuntium electronicum biocolytis mittit, locum suum ope systematis GPS praebens. Habet quoque haec fascia muliebris orbiculum sive botonem, quo premens ipsa mulier sua sponte vigiles publicos accire potest. 

wtorek, 22 lipca 2014

Septem vitam amiserunt in cloaca mergendo

In vico patriae meae Karczówka infortunium horribile factum est: ibi in praedio quodam tempore purificationis cloacae (ubi imprimis stercora animalium continentur) septem homines vitam amiserunt.

Primum unus agricolarum casu scalis in cloaca decidit, unde – nam foveum cloacarium satis altum esset - ipsis viribus exire nequivit, sed quod nullum corporis detrimentum passus sit, putabat se tutum esse ac telephonulo, quod secum portabat, siphonarios telephonavit, ut sibi auxilium darent. Statim post tamen ipse ob foetore letifero suplphurohydrogenico affectus, animo defectus et prolapsus est. Quem cum in cloaca fluitantem alii septem operarii conspexissent, statim conati sunt eum e cloaca extrahere, ipsi tamen, una femina excepta, eodem modo foetore letifero – periculi verisimiliter inscientes - necati sunt. Cadavera sex hominum demum siphonarii, apparatis oxygenicis instructi, adorire potuerunt; mulier vulnerata in nosocomio manet.