poniedziałek, 30 stycznia 2017

Propter oblivionem Hitler adhuc patronus est Stetini

Ut modo audivi per radiophoniam, propter oblivionem neglegentiamve magistratuum, indici officiali civium honorabilium urbis Stetini (quae nunc est in Polonia, ante autem 1945 urbs erat Germanica) adhuc adesse: Vladislaum Gomułka (dictatorem communisticum Poloniae annorum 1956-70), Nikitam Khrushchev (omnibus notum dictatorem Unionis Sovieticae) necnon... Adolphum Hitler! Nemo enim curavit eos rite ac lege de indice deletum iri.  
Similem ob errorem adhuc officialiter - clamant nonnulli iuris internationalis periti - exstat sui iuris urbs-civitas portuensis Gedanum (Polonice Gdańsk, Theodisce Danzig), quae condita erat Conventibus Versaliensibus anno 1920 et durabat de facto usque intium alterius belli mundani (1939), cum in Tertium Imperium Germanorum incorporata est.
Post bellum autem, quod Germania perdidit ac Polonis datus est tractus magnus terrae adhuc Theodiscae, nemo curare curavit de sorte unius urbis, quae eo facto numquam de iure cessavit esse civitas independens.
Simili modo Croatia et Slovakia adhuc... bellum gerunt contra USA, Britanniam et Unionem Sovieticam (i.e. eius legalem neptem, Russiam). Nam terrae hae, quae tempore alterius belli mundani sociae Hitlerianae erant, una cum clade Germanorum anno 1945 a vicinis sibi maioribus - in casu Croatiae: Iugoslavia imprimis Serbica, in casu Slovaciae: Bohemis ducta Bohemoslavia sive Czechoslovakia - statim devoratae sunt. Nemo tunc vaticinabatur has terras denuo sui iuris fore: Croatiam anno 1991, Slovakiam 1993. Nemo ergo bello modo finito curavit pacta firmare cum civitatibus eodem temporis puncto non-exstantibus.
Cavete ergo incolae Zagrabiae Bratislaviaeque! In quolibet temporis momento aeroplana bombifera US-Americana, Britannica aut Russica vos petere possunt:-))    

De hybridis Graeco-Latinis

Magna pars Latinistarum abhorrent a nominibus structis simul e morphemis Graecis et Latinis. Displicet ergo iis ex. gr. 'autoraeda' ac eius loco dicunt 'autocinetum'.
Sed ipsi Romani auctores utebantur tantis hybridis, quamquam rarissime. Notus est inter alia Plinii Minoris 'cryptoporticus'. Ego hodie, per dictionaria rimans, inveni 'epitogium', quod fuit genus pallii super togam positi.  

De more te discalceandi antequam templum intres

In somnio olim vidi me in terra quadam Arabica (verisimiliter in Aegypto) meschitam intrantem, calceis, ut mos est, ante meschitae portam, prope calceos aliorum, relictis. Sed cum post preces dictas sermonemque imami auditum e meschita exivi, animadverti calceos meos loco, ubi eos reliqueram, deesse - aut quis per errorem pro suis eos putavit, aut consulto furatus est. Memini horroris cum (in somnio) cogitabam quomodo sine calceis degerem: aura, deo gratia, satis tepida erat, sed alii huius oppidi incolae sine dubio despecturi sunt hominem nudis pedibus ambulantem.
Hactenus de somnio.
Semper putabam tantum apud Musulmanos hunc morem observari, ut templum semper sine calceis a fidelibus (aut quibuslibet hominibus) intretur. Sed modo inveni inter fragmenta servata "Saturae Menippeae" Varronis:
quod in eius [verisimile: Apollinis] dei templa calceati intro eunt, nam in oppido quae est aedes Apollinis et quae ibi ad Herculis, ut intro eat, nemo se exscalceatur   
Inde coniectare possumus morem calceis pedibus indutis (sine scilicet se discalceando) templum introire in orbe antico potius exceptionem fuisse quam normam.
Memini quoque photographematis Pauli Wolfowitz, qui tunc erat praeses Argentariae Mundanae (World Bank), meschitam ut hospes honorabilis in quadam terra Arabica intrantem, calceis ante portam rite relictis. Tunc totum mundum vidisse impiliis (Anglice socks) eius rimas adesse, ut saepe fit apud homines "normales". Videlicet eodem die mane Wolfowitz inscientem fuisse moris se discalceandi antequam meschitam quis intret.  

sobota, 28 stycznia 2017

Remedia contra ebrietatem

Nudius tertius acroasi adfui doctoris Daniel Zarewicz, qui unoquoque mense in Novo Theatro Varsoviensi docet de cultu Bacchi in Graecia. Dixit Zarewicz, inter alia scitu digna, deum hunc cives Graecos docuisse bibere vinum modo urbano - non amystide Threicia, sed primum in cratere haud parva copia aquae dilutum. Quae dilutio effectum habuit cenantes usque mane disputare posse, sine (saepe saltem) maxima ebrietate.
Ceterum dixit dr Zarewicz, si bene eum intellexi, contra ebrietatem protegebat cenantes memoria constans se deum ipsum bibendos, quasi spiritu dei corpora sua implentes. Erat ergo actio bibendi quasi... prex ad Bacchum.
Casu[?] eodem die legi verba Hellingeriana ad alcoholismum pertinentia. Dixit Hellinger morbum hunc esse effectum rei amissae quam repetere frustra desideramus. Et quae est "res" maximi momenti quam multi nostrum amiserint, aut potius qua privati sint? Pater. Esse ergo alcoholismum quasi conatum reinveniendi amissum patrem. Fortasse verum est - ego patrem partim voluntate mea amisi, partim ab eo puer 12 annorum relictus sum.
Dicit porro Bert Hellinger... satis esse ut homo morbo alcoholico tactus semper cum poculum vini in manum capiat, procrastinet ad memoriam sui patris. Deinde lente bibere ei licet!
Hic tamen assentiri cum Hellinger nequeo. Conatus sum et bibendo preces ad Bacchum (necnon sanctum Urbanum, patronem vinicultorum) dicere et pro memoria patris mei procrastinare solebam - nihil adeptus sum praeter maximam ebrietatem. Quae ter in nosocomium me adduxit.
Dico ergo Zarewicz et Hellinger: Manete procul a me cum methodis vestris, fortasse aliis bonis. Ego enim nimis iam morbo hoc corruptus sum - deest mihi via rursus ad bibendum. In hac via stat ipsa Mors.  

De Graecismis in lingua Gallica

Rimans dictionarium Polono-Latinum, auctore editoreve prof. Mariano Plezia, inveni... Francogallicam, sed extra Galliam quoque bene hodie notam phrasin par excellence e Latino propter (per) excellentiam esse oriundam, quod sua vice esse "duplicationem semanticam" phrasis Graecae kat'egzokhen. Rimando porro in dictionariis etymologicis interretialibus inveni phrasin hanc sine dubio per linguam Latinam transeundo Galliam invasit - quod videatur fortasse multis luce clarius, sed, memoria tenere debemus e Massilia, colonia Graeca, nonnulla verba dictaque recte in proto-Gallicam Latinam localem ire potuisse. Ut fortasse hebdomadaire (septimanarius).

środa, 25 stycznia 2017

De horrore novi anni

Rogatio: Quid communis mihi est cum veteribus Aegyptiis, qui vixerunt quattuor aut quinque milia ante me? Responsum: Horror novi anni.
Ut docet in sua novissima symbola prof. Andrea Niwiński, quattuor ultimos dies exeuntis anni necnon ipse primus dies novi anni fuerunt in veteri Aegypto tempus non tam felicitatis quam crisis, incertitudinis, sollicitationis, inquietae expectationis temporis advenientis – quis sciret quod annus hic novus secum portaret. Fuit haec expectatio passiva – homines abhorrebant tunc a quibuslibet consiliis de rebus faciendis. Omnino aliter quam hodie, cum promissa novi anni omnes fere facimus – promissa in 99% casuum vana. Iudices autem in Aegypto solebant spatio horum quinque dierum casus agere, quae alio, "normali" tempore difficiles ad diudicandum viderentur. Aliter omnis labor, ut in agro, taberna etc., prohibebatur.
Sed et Europaei non semper solebant hilariter celebrare ultimam noctem (diei sancti Silvestri) veteris anni. Fabula fert morem hilariter hanc noctem celebrare fuisse effectum superati timoris AD 1000, regnante papa tunc Silvestri II. Omnes enim tunc timuerunt finem mundi advenientem at videntes post mediam noctem mundum porro viventem, coeperint ludere in viis maximo cum gaudio. Sed re vera ultima nox anni – in nonnullis linguis, ut Polona, nota ut "nox Silvestris" - nomen suum ducit a papa Silvestri I, qui ultimo die AD 335 mortuus est; inde festum eum commemorans ultimo anni die constitutum est. Celebrare autem ludendo, saltando & bibendo hanc noctem coepimus demum in fine... XIX saeculi, primum in domibus divitum. 

Proverbium in diem hodiernum

Sancti Pauli die dimidiata iam hiems.