poniedziałek, 30 stycznia 2017

De more te discalceandi antequam templum intres

In somnio olim vidi me in terra quadam Arabica (verisimiliter in Aegypto) meschitam intrantem, calceis, ut mos est, ante meschitae portam, prope calceos aliorum, relictis. Sed cum post preces dictas sermonemque imami auditum e meschita exivi, animadverti calceos meos loco, ubi eos reliqueram, deesse - aut quis per errorem pro suis eos putavit, aut consulto furatus est. Memini horroris cum (in somnio) cogitabam quomodo sine calceis degerem: aura, deo gratia, satis tepida erat, sed alii huius oppidi incolae sine dubio despecturi sunt hominem nudis pedibus ambulantem.
Hactenus de somnio.
Semper putabam tantum apud Musulmanos hunc morem observari, ut templum semper sine calceis a fidelibus (aut quibuslibet hominibus) intretur. Sed modo inveni inter fragmenta servata "Saturae Menippeae" Varronis:
quod in eius [verisimile: Apollinis] dei templa calceati intro eunt, nam in oppido quae est aedes Apollinis et quae ibi ad Herculis, ut intro eat, nemo se exscalceatur   
Inde coniectare possumus morem calceis pedibus indutis (sine scilicet se discalceando) templum introire in orbe antico potius exceptionem fuisse quam normam.
Memini quoque photographematis Pauli Wolfowitz, qui tunc erat praeses Argentariae Mundanae (World Bank), meschitam ut hospes honorabilis in quadam terra Arabica intrantem, calceis ante portam rite relictis. Tunc totum mundum vidisse impiliis (Anglice socks) eius rimas adesse, ut saepe fit apud homines "normales". Videlicet eodem die mane Wolfowitz inscientem fuisse moris se discalceandi antequam meschitam quis intret.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz