niedziela, 27 maja 2012

De cadaveribus aquā conservandis

Insolito modo conservare olim (=usque annos sexagenarios praeteriti saeculi, nisi etiam postea) solebant biocolytae Varsovienses cadavera hominum, quibus aquis Vistulae submergi ac animam eo modo efflare acciderit (qui homines erant imprimis natatores infelices aut suicidae de pontibus se proicientes) die Saturni post alteram horam pomeridianam aut toto die Solis. His enim diebus finis septimanae inter biocolytos necroscopus nullus munere suo fungebatur, qui cadaver investigaret, neque frigidarium, quod cadavera hominum continere posset. Rebus ita stantibus biocolytae amnici (qui sc. cymbis flumen Vistulam circumnavigabant) relinquere cadaver in aquis amnis solebant usque... diem Lunae mane, cum necroscopus munus suum denuo susciperet. Ne abductum interea sit cadaver fluctibus amnis, fune alligabant biocolytae crus miseri natatoris aut suicidae ad cymbam, quae in aqua tenebatur in portu parvo speciali vigilum amnicorum in ripa orientali Vistulae posito.
Hanc fabulam narravit arte photographicae peritus (seu potius relator photographicus) Alexander Jałosiński, qui modo 50. anniversarium laboris sui photographici celabravit. Ephemeris "Gazeta Wyborcza" photographema talis cadaveris in fluctibus ad cymbam alligati divulgavit – nullo tamen modo potui hanc imaginem per interrete invenire.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz