piątek, 18 maja 2012

Urbanitas inopinata

Cauponam "Gustatoriam" (Przekąski, zakąski) Viae Regiae turba potatorum (in numero quorum et ego) cotidie fere vespere visitat. Uno die directe iuxta mensam (ubi potiones escave mandantur) stabam (nam in hac caupona stando tantum bibitur ac manducatur) vinum album lentissime e poculo ducens, dum post me (scilicet, a meo tergo) par iuvenum minus fortunatorum non facile (propter distantiam a mensa) potuerunt res sibi optatas mandare. Decreverunt ergo me intercessorem in hac re esse:
- Potesne, domine – rogavit rubricapilla puella sat pulchra - pro nobis mandare duo pocula vodkae?  
Certe assensus sum. Sed deinde idem, iterum, idem, iterum. Iam non bene me in hoc munere sentiebam, cum illa:
- Et nunc, domine, mandabis nobis duo vodkae pocula, bene? Non, exspecta, fortasse quattuor. Et aringum... aut fortasse lucanicam. Non, et aringum et lucanicam. Ac denuo duo pocula vodkae. Et unum (poculum) vini albi.
Ego, paene furibundus, quod optabant, mandavi, sed pocula vodkae ac vini iis tradens, commentatus sum, voce fortasse aliquantulum malitiā plena:
- Dicunt homines sapientes duo genera alcoholis una in cena melius non miscenda...
Tunc angela illa rufa:
- Sed ego minime misceo. Hoc vinum tibi emi.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz